Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas, Excubui clausam, seruus ut, ante domum? Vidi, cum foribus lassus prodiret amator, Inualidum referens emeritumque latus.

15 Hoc tamen est leuius, quam quod sum uisus ab illo. Eueniat nostris hostibus ille pudor!

20

Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,
Ipse tuus custos, ipse uir, ipse comes?
Scilicet et populo per me comitata placebas.
Causa fuit multis noster amoris amor.
Turpia quid referam uanae mendacia linguae
Et periuratos in mea damna deos?
Quid iuuenum tacitos inter conuiuia nutus
Verbaque conpositis dissimulata notis?

25 Dicta erat aegra mihi. praeceps amensque cucurri.
Veni, et riuali non erat aegra meo.
His et quae taceo duraui saepe ferendis.
Quaere alium, pro me qui queat ista pati.
Iam mea uotiua puppis redimita corona
30 Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
Desine blanditias et uerba potentia quondam
Perdere. non ego sum stultus, ut ante fui.

XIb.

Luctantur pectusque leue in contraria tendunt
Hac amor, hac odium. sed, puto, uincit amor.

35 Odero, si potero. si non, inuitus amabo.

40

Nec iuga taurus amat. quae tamen odit, habet. Nequitiam fugio. fugientem forma reducit.

Auersor morum crimina. corpus amo.

Sic ego nec sine te nec tecum uiuere possum,

Et uideor uoti nescius esse mei.

Aut formosa fores minus aut minus inproba uellem.

Non facit ad mores tam bona forma malos.
Facta merent odium, facies exorat amorem.
Me miserum, uitiis plus ualet illa suis.
45 Parce, per o lecti socialia iura, per omnis,
Qui dant fallendos se tibi saepe, deos,
Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
Perque tuos oculos, qui rapuere meos.

Quidquid eris, mea semper eris. tu selige tantum,
50 Me quoque uelle uelis, anne coactus amem.
Lintea dem potius uentisque ferentibus utar,
Vt, quamuis nolim, cogar, amare uelim.

XII.

Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti
Omina non albae concinuistis aues?
Quodue putem sidus nostris occurrere fatis,
Quosue deos in me bella mouere querar?

5 Quae modo dicta meast, quam coepi solus amare, Cum multis uereor ne sit habenda mihi.

10

Fallimur, an nostris innotuit illa libellis?
Sic erit ingenio prostitit illa meo.
Et merito. quid enim formae praeconia feci?
Vendibilis culpa facta puella meast.

Me lenone placet. duce me perductus amator.
Janua per nostras est adaperta manus.

An prosint, dubium. nocuerunt carmina semper.
Inuidiae nostris illa fuere bonis.

15 Cum Thebe, cum Troia foret, cum Caesaris acta,
Ingenium mouit sola Corinna meum.
Auersis utinam tetigissem carmina Musis,
Phoebus et inceptum destituisset opus!
Nec tamen ut testes mos est audire poetas.
Malueram uerbis pondus abesse meis.
Per nos Scylla patri canos furata capillos

20

Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues.
Victor Abantiades alite fertur equo.

25 Idem per spatium Tityon porreximus ingens
Et tria uipereo fecimus ora cani.
Fecimus Enceladum iaculantem mille lacertis,
Ambiguae captos uirginis ore uiros.
Aeolios Ithacis inclusimus utribus euros,
30 Proditor in medio Tantalus amne sitit.
De Niobe silicem, de uirgine fecimus ursam.
Concinit Odrysium Cecropis ales Ityn.
Juppiter aut in aues aut se transformat in aurum
Aut secat inposita uirgine taurus aquas.

35 Protea quid referam Thebanaque semina dentes, Qui uomerent flammas ore, fuisse boues, Flere genis electra tuas, auriga, sorores,

40

Quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas, Auersumque diem mensis furialibus Atrei,

Duraque percussam saxa secuta lyram?
Exit in inmensum fecunda licentia uatum,

Obligat historica nec sua uerba fide.
Et mea debuerat falso laudata uideri
Femina. credulitas nunc mihi uestra nocet!

XIII.

Cum mihi pomiferis coniunx foret orta Faliscis,
Moenia contigimus uicta, Camille, tibi.
Casta sacerdotes Iunoni festa parabant
Per celebres ludos indigenamque bouem.
5 Grande morae pretium ritus cognoscere, quamuis
Difficilis cliuis huc uia praebet iter.

Stat uetus et densa praenubilus arbore lucus.
Aspice, concedas numen inesse loco.

Accipit ara preces uotiuaque tura piorum,
10 Ara per antiquas facta sine arte manus.
Hinc ubi praesonuit sollemni tibia cantu,
It per uelatas annua pompa uias.
Ducuntur niueae populo plaudente iuuencae,
Quas aluit campis herba Falisca suis,

15 Et uituli nondum metuenda fronte minaces
Et minor ex humili uictima porcus hara
Duxque gregis cornu per tempora dura recuruo.
Inuisast dominae sola capella deae.
Illius indicio siluis inuenta sub altis
20 Dicitur inceptam destituisse fugam.

Nunc quoque per pueros iaculis incessitur index,
Et pretium auctori uulneris ipsa datur.
Qua uentura deast, iuuenes timidaeque puellae
Praetexunt latas ueste iacente uias.

25 Virginei crines auro gemmaque premuntur,
Et tegit auratos palla superba pedes.
More patrum Graio uelatae uestibus albis

30

Tradita supposito uertice sacra ferunt.

Ore fauent populi, tunc cum uenit aurea pompa,
Ipsa sacerdotes subsequiturque suas.
Argiuast pompae facies. Agamemnone caeso

Et scelus et patrias fugit Halaesus opes,
Iamque pererratis profugus terraque fretoque
Moenia felici condidit alta manu.

35 Ille suos docuit Iunonia sacra Faliscos.
Sint mihi, sint populo semper amica suo!

XIIII.

Non ego ne pecces, cum sis formosa, recuso,
Sed ne sit misero scire necesse mihi.

« ZurückWeiter »