Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

40

Sed male uitabas, aestus amoris erat.
Vacca puella tuast. aptus color ille puellae.
Tu uir et in uacca conpare taurus eras.
Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto,

Ingenium dominae lena mouebat anus.
Quod cunctata diu taurum sua uacca reliquit,
Frigidus in uiduo destituere toro.

Liuor et aduerso maculae sub pectore nigrae
Pectus adulterii labe carere negant.'

45 Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore
Fugit, et ante oculos nox stetit alta meos.

10

VI.

Amnis arundinibus limosas obsite ripas,

Ad dominam propero. siste parumper aquas! Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu Concaua traiecto cumba rudente uehat. 5 Paruus eras, memini, nec te transire refugi, Summaque uix talos contigit unda meos. Nunc ruis adposito niuibus de monte solutis Et turpi crassas gurgite uoluis aquas. Quid properasse iuuat, quid parca dedisse quieti Tempora, quid nocti conseruisse diem,

Si tamen hic standumst, si non datur artibus ullis
Vlterior nostro ripa premenda pedi?

Nunc ego quas habuit pinnas Danaeius heros,
Terribili densum cum tulit angue caput,

[ocr errors]

ferendae,

15 Nunc opto currum, de quo Cerealia primum
Semina uenerunt in rude missa solum.
Prodigiosa loquor ueterum mendacia uatum.
Nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis,
20 Sic aeternus eas-, labere fine tuo!
Non eris inuidiae, torrens, mihi crede
Si dicar per te forte retentus amans.
Flumina deberent iuuenes in amore iuuare.
Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
25 Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
Dicitur et gelidis incaluisse uadis.
Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
Cum rapuit uultus, Xanthe, Neaera tuos.
Quid, non Alpheon diuersis currere terris

30

Virginis Arcadiae certus adegit amor?

Te quoque promissam Xantho, Penee, Creusam
Phthiotum terris occuluisse ferunt.

Quid referam Asopon? quem cepit Martia Thebe,
Natarum Thebe quinque futura parens.

35 Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
Herculis irata fracta querere manu.

Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
Vna tamen tanti Deianira fuit.

Ille fluens diues septena per ostia Nilus,
40 Qui patriam tantae tam bene celai aquae,
Fertur in Euadne collectam Asopide flammam
Vincere gurgitibus non potuisse suis.

Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
Cedere iussit aquam. iussa recessit aqua.
45 Nec te praetereo, qui per caua saxa uolutans
Tiburis Argei pomifera arua rigas.

50

Ilia cui placuit, quamuis erat horrida cultu,
Vngue notata comas, ungue notata genas.
Illa gemens patruique nefas delictaque Martis
Errabat nudo per loca sola pede.

Hanc Anien rapidis animosus uidit ab undis
Raucaque de mediis sustulit ora uadis
Atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas,
Ilia, ab Idaeo Laomedonte genus?

55 Quo cultus abiere tui? quid sola uagaris,
Vitta nec euinctas impedit alba comas?
Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos
Pectoraque insana plangis aperta manu?
Ille habet et silices et uiuum in pectore ferrum,
Qui tenero lacrimas lentus in ore uidet.
Ilia, pone metus tibi regia nostra patebit,

60

Teque colent amnes. Ilia, pone metus.

Tu centum aut plures inter dominabere nymphas. Nam centum aut plures flumina nostra tenent. 65 Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago. Munera promissis uberiora feres.'

70

Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos Spargebat teneros flebilis imbre sinus.

Ter molita fugam ter ad altas restitit undas

Currendi uires eripiente metu.

Sera tamen scindens inimico pollice crinem
Edidit indignos ore tremente sonos

O utinam mea lecta forent patrioque sepulchro
Condita, cum poterant uirginis ossa legi!
75 Cur, modo Vestalis, taedas inuitor ad ullas,
Turpis et Iliacis infitianda focis?

Quid moror et digitis designor adultera uolgi? Desint famosus quae notet ora pudor'.

Hactenus, et uestem tumidis praetendit ocellis, 80 Atque ita se in rapidas perdita misit aquas. Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis Dicitur et socii iura dedisse tori.

Te quoque credibilest aliqua caluisse puella. Sed nemora et siluae crimina uestra tegunt. 85 Dum loquor, increuit latis spatiosius undis, Nec capit admissas alueus altus aquas. Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs

Gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter? Quid, si legitimum flueres, si nobile flumen, 90 Si tibi per terras maxima fama foret? Nomen habes nullum, riuis collecte caducis, Nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus. Fontis habes instar pluuiamque niuesque solutas, Quas tibi diuitias pigra ministrat hiemps. 95 Aut lutulentus agis brumali tempore cursus Aut premis arentem puluerulentus humum. Quis te tum potuit sitiens haurire uiator? Quis dixit grata uoce 'perennis eas'?

100

Damnosus pecori curris, damnosior agris. Forsitan haec alios, me mea damna mouent. Huic egouae demens - narrabam fluminum amores? lactasse indigne nomina tanta pudet.

Nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem Et potui nomen, Nile, referre tuum?

105 At tibi pro meritis opto, non candide torrens, Sint rapidi soles siccaque semper hiemps.

VII.

At non formosast, at non bene culta puella,
At, puto, non uotis saepe petita meis?
Hanc tamen in nullos tenui male languidus usus,
Sed iacui pigro crimen onusque toro.

5 Nec potui cupiens pariter cupiente puella
Inguinis effeti parte iuuante frui.

Illa quidem nostro subiecit eburnea collo
Bracchia, Sithonia candidiora niue,
Osculaque inseruit cupide luctantia linguis
10 Lasciuum femori supposuitque femur
Et mihi blanditias dixit dominumque uocauit
Et quae praeterea publica uerba iuuant.
Tacta tamen ueluti gelida mea membra cicuta
Segnia propositum destituere meum.

15 Truncus iners iacui, species et inutile pondus,
Et non exactum, corpus an umbra forem.
Quae mihi uenturast, siquidem uentura, senectus,

« ZurückWeiter »