Profuit et tenui uentos mouisse tabella Et caua sub tenerum scamna dedisse pedem. Hos aditus circusque nouo praebebit amori Sparsaque sollicito tristis harena foro. 165 Illa saepe puer Veneris pugnauit harena, Et qui spectauit uulnera uulnus habet. Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum Et quaerit posito pignore, uincat uter, Saucius ingemuit telumque uolatile sensit, Et pars spectati muneris ipse fuit. 170 Quid, modo cum belli naualis imagine Caesar Persidas induxit Cecropiasque rates? Nempe ab utroque mari iuuenes, ab utroque puellae 175 Quis non inuenit, turba quod amaret in illa? Surgit et ignauae fert male damna morae. Paruus erat manibusque duos Tirynthius angues Pressit et in cunis iam Ioue dignus erat. 190 Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti, Tale rudimentum tanto sub nomine debes, Nunc iuuenum princeps, deinde future senum. 200 Tu pia tela feras, sceleratas ille sagittas. Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti. 210 Consistes aciemque meis hortabere uerbis. O desint animis ne mea uerba tuis! Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam 215 Ibunt ante duces onerati colla catenis, 220 Spectabunt laeti iuuenes mixtaeque puellae, Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret, Et quae nescieris, ut bene nota refer. Hic est Euphrates, praecinctus arundine frontem, 225 Hos facito Armenios. haec est Danaëia Persis. Ille uel ille, duces et erunt, quae nomina dicas, Si poteris, uere, si minus, apta tamen. Dant etiam positis aditum conuiuia mensis. 230 Est aliquid praeter uina, quod inde petas. Saepe illic positi teneris adducta lacertis Purpureus Bacchi cornua pressit Amor. Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas, Permanet et capto stat grauis ille loco. 235 Ille quidem pennas uelociter excutit udas, Sed tamen et spargi pectus amore nocet. Vina parant animos faciuntque caloribus aptos, Cura fugit multo diluiturque mero. 240 Tum ueniunt risus, tum pauper cornua sumit, Illic saepe animos iuuenum rapuere puellae, 250 245 Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae. 265 Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, 270 Prima tuae menti ueniat fiducia cunctas Posse capi. capies. tu modo tende plagas. Vere prius uolucres taceant, aestate cicadae, Maenalius lepori det sua terga canis, Femina quam iuueni blande temptata repugnet. Haec quoque, quam poteris credere nolle, uolet. 275 Vtque uiro furtiua uenus, sic grata puellae. 280 Vir male dissimulat. tectius illa cupit. Conueniat maribus, nequam nos ante rogemus, Femina iam partes uicta rogantis agat. Mollibus in pratis admugit femina tauro. Femina cornipedi semper adhinnit equo. Parcior in nobis nec tam furiosa libido. Legitimum finem flamma uirilis habet. Byblida quid referam, uetito quae fratris amore Arsit et est laqueo fortiter ulta nefas? 285 Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amauit, Et nunc obducto cortice pressa latet. Illius lacrimis, quas arbore fundit odora, Vnguimur, et dominae nomina gutta tenet. Forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae Candidus, armenti gloria, taurus erat, Signatus tenui media inter cornua nigro, Vna fuit labes, cetera lactis erant. Illum Gnossiadesque Cydoneaeque iuuencae Optarunt tergo sustinuisse suo. 290 295 Pasiphaë fieri gaudebat adultera tauri. Inuida formosas oderat illa bones. 300 Nota cano. non hoc, centum quae sustinet urbes, |