Non aliter quam poma solent quae candida parte Parte rubent: aut ut variis solet uva racemis Ducere purpureum nondum matura colorem. Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda Non tulit ulterius: sed ut intabescere flavae Igne levi cerae matutinaeve pruinae Sole tepente solent, sic attenuatus amore Liquitur et caeco paulatim carpitur igni.
Et neque jam color est mixto candore rubori; Nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
Nec corpus remanet quondam quod amaverat Echo. Quae tamen ut vidit quamvis irata memorque Indoluit: quotiesque puer miserabilis Eheu Dixerat haec resonis iterabat vocibus, Eheu! Quumque suos manibus percusserat ille lacertos, Haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam: Heu frustra dilecte puer! totidemque remisit Verba locus: dictoque Vale Vale inquit et Echo. Ille caput viridi fessum submisit in herba. Lumina mors claudit domini mirantia formam. Tum quoque se postquam est inferna sede receptus, In Stygia spectabat aqua. Planxere sorores Naiades et sectos fratri posuere capillos.
Planxerunt Dryades: plangentibus assonat Echo. Jamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: Nusquam corpus erat: croceum pro corpore florem Inveniunt foliis medium cingentibus albis.
Cognita res meritam vati per Achaïdas urbes Attulerat famam: nomenque erat auguris ingens. Spernit Echionides tamen hunc, ex omnibus unus Contemtor Superum, Pentheus: praesagaque ridet
Verba senis: tenebrasque et cladem lucis ademtae 515
Objicit. Ille movens albentia tempora canis
Quam felix esses si tu quoque luminis hujus
Orbus, ait, fieres, ne Bacchica sacra videres!
Namque dies aderit quam non procul auguror esse, Qua novus huc veniat proles Semeleïa Liber. Quem nisi templorum fueris dignatus honore; Mille lacer spargere locis: et sanguine silvas Foedabis matremque tuam matrisque sorores. Evenient: neque enim dignabere numen honore: Meque sub his tenebris nimium vidisse quereris. Talia dicentem proturbat Echione natus. Dicta fides sequitur responsaque vatis aguntur. Liber adest: festisque fremunt ululatibus agri. Turba ruit: mistaeque viris matresque nurusque, Vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. Quis furor anguigenae proles Mavortia vestras Attonuit mentes? Pentheus ait. Aerane tantum Aere repulsa valent et adunco tibia cornu
Et magicae fraudes, ut quos non bellicus ensis Non tuba terruerit non strictis agmina telis Femineae voces et mota insania vino Obscenique greges et inania tympana vincant? Vosne senes mirer qui longa per aequora vecti Hac Tyron hac profugos posuistis sede Penates, Nunc sinitis sine Marte capi? vosne acrior aetas O juvenes propiorque meae; quos arma tenere Non thyrsos, galeaque tegi non fronde decebat? Este precor memores qua sitis stirpe creati: Illiusque animos qui multos perdidit unus Sumite serpentis. Pro fontibus ille lacuque Interiit: at vos pro fama vincite vestra.
Ille dedit leto fortes: vos pellite molles, Et patrium revocate decus. Si fata vetabant Stare diu Thebas; utinam tormenta virique Moenia diruerent, ferrumque ignisque sonaret! Essemus miseri sine crimine: sorsque querenda Non celanda foret; lacrimaeque pudore carerent. At nunc a puero Thebae capientur inermi,
Quem neque bella juvant nec tela nec usus equorum, Sed madidus myrrha crinis mollesque coronae, Purpuraque et pictis intextum vestibus aurum. Quem quidem ego actutum, modo vos assistite, cogam Assumtumque patrem commentaque sacra fateri. An satis Acrisio est animi contemnere vanum Numen et Argolicas venienti claudere portas ; Penthea terrebit cum totis advena Thebis? Ite citi, (famulis hoc imperat ;) ite ducemque Attrahite huc vinctum: jussis mora segnis abesto. Hunc avus hunc Athamas hunc caetera turba suorum Corripiunt dictis; frustraque inhibere laborant.
Acrior admonitu est irritaturque retenta
Et crescit rabies: remoraminaque ipsa nocebant. Sic ego torrentem qua nil obstabat eunti,
Hunc, dixere, tamen comitem famulumque sacrorum Cepimus: et tradunt manibus post terga ligatis
Sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum. Adspicit hunc oculis Pentheus, quos ira tremendos Fecerat: et quamquam vix poenae tempora differt
O periture tuaque aliis documenta dature Morte, ait, ede tuum nomen nomenque parentum Et patriam; morisque novi cur sacra frequentes. Ille metu vacuus Nomen mihi, dixit, Acoetes: Patria Maeonia est: humili de plebe parentes. Non mihi quae duri colerent pater arva juvenci Lanigerosve greges non ulla armenta reliquit ; Pauper et ipse fuit: linoque solebat et hamo Decipere et calamo salientes ducere pisces. Ars illi sua census erat. Quum traderet artem Accipe quas habeo studii successor et heres, Dixit, opes: moriensque mihi nihil ille reliquit
Praeter aquas; unum hoc possum appellare paternum. Mox ego ne scopulis haererem semper in isdem Addidici regimen dextra moderante carinae Flectere: et Oleniae sidus pluviale capellae
Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi, 595 Ventorumque domos et portus puppibus aptos.
Forte petens Delon Diae telluris ad oras Applicor, et dextris adducor littora remis: Doque leves saltus, udaeque innitor arenae. Nox ubi consumta est Aurora rubescere primo Coeperat exsurgo laticesque inferre recentes Admoneo, monstroque viam quae ducat ad undas. Ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto Prospicio comitesque voco repetoque carinam. Adsumus en, inquit sociorum primus Opheltes: Utque putat praedam deserto nactus in agro Virginea puerum ducit per littora forma. Ille mero somnoque gravis titubare videtur ;
Vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque : Nil ibi quod posset credi mortale videbam.
Et sensi et dixi sociis: Quod numen in isto Corpore sit dubito: sed corpore numen in isto est. Quisquis es o faveas nostrisque laboribus adsis: His quoque des veniam.-Pro nobis mitte precari, Dictys ait, quo non alius conscendere summas Ocior antennas prensoque rudente relabi. Hoc Libys hoc flavus prorae tutela Melanthus Hoc probat Alcimedon: et qui requiemque modumque Voce dabat remis animorum hortator Epopeus:
Hoc omnes alii. Praedae tam caeca cupido est. Non tamen hanc sacro violari pondere pinum Perpetiar, dixi: pars hic mihi maxima juris. Inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni De numero Lycabas: qui Tusca pulsus ab urbe Exsilium dira poenam pro caede luebat. Is mihi dum resto juvenili guttura pugno Rupit et excussum misisset in aequora si non Haesissem quamvis amens in fune retentus. Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus (Bacchus enim fuerat) veluti clamore solutus Sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,
Quid facitis? quis clamor? ait: qua dicite nautae Huc ope perveni? quo me deferre paratis?
Pone metum Proreus et quos contingere portus
Ede velis, dixit; terra sistere petita.
Naxon, ait Liber, cursus advertite vestros.
Illa mihi domus est: vobis erit hospita tellus. Per mare fallaces perque omnia numina jurant
Sic fore: meque jubent pictae dare vela carinae. Dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti, Quid facis o demens? quis te furor, inquit, Acoete, Pro se quisque, tenet? Laevam pete. Maxima nutu
« ZurückWeiter » |