Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Orbe pererrato (quis enim deprendere possit
Furta Jovis?) profugus patriamque iramque parentis
Vitat Agenorides, Phoebique oracula supplex
Consulit et quae sit tellus habitanda requirit.
Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis
Nullum passa jugum curvique immunis aratri.
Hac duce carpe vias, et qua requieverit herba
Moenia fac condas Boeotiaque illa vocato,

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro:
Incustoditam lente videt ire juvencam,
Nullum servitii signum cervice gerentem.
Subsequitur pressoque legit vestigia gressu;
Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
Jam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
Bos stetit et tollens spatiosam cornibus altis
Ad coelum frontem mugitibus impulit auras:
Atque ita respiciens comites sua terga sequentes
Procubuit, teneraque latus submisit in herba.
Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
Figit et ignotos montes agrosque salutat.
Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros
Et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat nulla violata securi.
Est specus in medio virgis ac vimine densus,
Efficiens humilem lapidum compagibus arcum,

Uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro
Martius anguis erat cristis praesignis et auro.
Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno;
Tresque vibrant linguae; triplici stant ordine dentes.
Quem postquam Tyria lucum de gente profecti
Infausto tetigere gradu demissaque in undas
Urna dedit sonitum, longum caput extulit antro

10

15

20

25

30

35

Caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
Effluxere urnae manibus sanguisque relinquit
Corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes

40

Torquet et immensos saltu sinuatur in arcus:

At media plus parte leves erectus in auras

Despicit omne nemus: tantoque est corpore quanto
Si totum spectes geminas qui separat Arctos.
Nec mora: Phoenicas, sive illi tela parabant
Sive fugam sive ipse timor prohibebat utrumque,
Occupat; hos morsu, longis complexibus illos,
Hos necat afflatos funesti tabe veneni.
Fecerat exiguas jam sol altissimus umbras:
Quae mora sit sociis miratur Agenore natus
Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni
Pellis erat: telum splendenti lancea ferro

45

50

Et jaculum; teloque animus praestantior omni.
Ut nemus intravit letataque corpora vidit
Victoremque supra spatiosi corporis hostem
Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua:
Aut ultor vestrae fidissima corpora mortis

55

Aut comes, inquit, ero. Dixit: dextraque molarem

Sustulit et magnum magno conamine misit.

60

Illius impulsu quum turribus ardua celsis

Moenia mota forent; serpens sine vulnere mansit:
Loricaeque modo squamis defensus et atrae

Duritia pellis, validos cute repulit ictus.

At non duritia jaculum quoque vicit eadem;
Quod medio lentae spinae curvamine fixum
Constitit; et toto descendit in ilia ferro.
Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit:
Vulneraque adspexit: fixumque hastile momordit.

65

Idque ubi vi multa partem labefecit in omnem
Vix tergo eripuit: ferrum tamen ossibus haeret.
Tum vero postquam solitas accessit ad iras
Plaga recens plenis tumuerunt guttura venis,
Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus:
Terraque rasa sonat squamis; quique halitus exit
Ore niger Stygio vitiatas inficit auras.

Ipse modo immensum spiris facientibus orbem
Cingitur interdum longa trabe rectior exstat.
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis,
Fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
Cedit Agenorides paulum spolioque leonis
Sustinet incursus instantiaque ora retardat
Cuspide praetenta. Furit ille et inania duro
Vulnera dat ferro: figitque in acumine dentes.
Jamque venenifero sanguis manare palato
Coeperat; et virides adspergine tinxerat herbas:
Sed leve vulnus erat quia se retrahebat ab ictu
Laesaque colla dabat retro plagamque sedere
Cedendo arcebat nec longius ire sinebat:
Donec Agenorides conjectum in gutture ferrum
Usque sequens pressit: dum retro quercus eunti
Obstitit; et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor, et imae
Parte flagellari gemuit sua robora caudae.
Dum spatium victor victi considerat hostis;

70

75

80

85

90

95

Vox subito audita est: neque erat cognoscere promtum,

Unde: sed audita est; Quid Agenore nate peremtum
Serpentem spectas? Et tu spectabere serpens.
Ille diu pavidus pariter cum mente colorem
Perdiderat; gelidoque comae terrore rigebant.
Ecce viri fautrix superas delapsa per auras

D

100

Pallas adest: motaeque jubet supponere terrae
Vipereos dentes, populi incrementa futuri.
Paret et ut presso sulcum patefecit aratro
Spargit humi jussos mortalia semina dentes.
Inde fide majus glebae coepere moveri
Primaque de sulcis acies apparuit hastae;
Tegmina mox capitum picto nutantia cono;
Mox humeri pectusque onerataque brachia telis
Existunt crescitque seges clypeata virorum.

Sic ubi tolluntur festis aulaea theatris

Surgere signa solent; primumque ostendere vultum ;
Caetera paulatim: placidoque educta tenore

Tota patent; imoque pedes in margine ponunt.

105

110

120

Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 115
Ne cape, de populo quem terra creaverat unus
Exclamat, nec te civilibus insere bellis :
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Cominus ense ferit: jaculo cadit eminus ipse.
Hic quoque qui leto dederat non longius illo
Vivit, et exspirat modo quas acceperat auras:
Exemploque pari furit omnis turba: suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
Jamque brevis spatium vitae sortita juventus
Sanguineam trepido plangebat pectore matrem,
Quinque superstitibus: quorum fuit unus Echion.
Is sua jecit humi monitu Tritonidis arma;
Fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes,
Quum posuit jussam Phoebeïs sortibus urbem.

Jam stabant Thebae: poteras jam Cadme videri
Exsilio felix soceri tibi Marsque Venusque

:

Contigerant; huc adde genus de conjuge tanta,

125

130

Tot natos natasque et pignora cara nepotes:
Hos quoque jam juvenes. Sed scilicet ultima semper
Exspectanda dies homini; dicique beatus

Ante obitum nemo supremaque funera debet.

136

Prima nepos inter tot res tibi Cadme secundas
Causa fuit luctus, alienaque cornua fronti
Addita, vosque canes satiatae sanguine herili.

140

At bene si quaeras Fortunae crimen in illo

145

Non scelus invenies. Quod enim scelus error habebat?
Mons erat infectus variarum caede ferarum:
Jamque dies rerum medius contraxerat umbras,
Et Sol ex aequo meta distabat utraque;
Quum juvenis placido per devia lustra vagantes
Participes operum compellat Hyantius ore:
Lina madent comites ferrumque cruore ferarum,
Fortunamque dies habuit satis. Altera lucem
Quum croceis evecta rotis Aurora reducet,
Propositum repetamus opus: nunc Phoebus utraque
Distat idem terra, finditque vaporibus arva.
Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.
Jussa viri faciunt intermittuntque laborem.

Vallis erat piceis et acuta densa cupressu
Nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae:
Cujus in extremo est antrum nemorale recessu
Arte laboratum nulla: simulaverat artem
Ingenio Natura suo: nam pumice vivo
Et levibus tophis nativum duxerat arcum.
Fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,
Margine gramineo patulos incinctus hiatus.
Hic dea silvarum venatu fessa solebat
Virgineos artus liquido perfundere rore.

150

155

160

Quo postquam subiit Nympharum tradidit uni

165

« ZurückWeiter »