Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dic mihi quid feci nisi non sapienter amavi?

Crimine te potui demeruisse meo.

Unum in me scelus est quod te scelerate recepi,

Sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.
Jura fides ubi nunc commissaque dextera dextrae
Quique erat in falso plurimus ore deus?
Promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos
Qui mihi conjugii sponsor et obses erat?
Per mare quod totum ventis agitatur et undis;
Per quod saepe ieras per quod iturus eras:
Perque tuum mihi jurasti (nisi fictus et ille est),
Concita qui ventis aequora mulcet avum:
Per Venerem nimiumque mihi facientia tela,
Altera tela arcus altera tela faces:
Junonemque toris quae praesidet alma maritis
Et per taediferae mystica sacra deae,

Si de tot laesis sua numina quisque deorum
Vindicet in poenas non satis unus eris.
At laceras etiam puppes furiosa refeci

Ut
qua desererer firma carina foret:
Remigiumque dedi quo me fugiturus abires.
Heu patior telis vulnera facta meis!
Credidimus blandis quorum tibi copia verbis ;
Credidimus generi numinibusque tuis:
Credidimus lacrimis: an et hae simulare docentur?
Hae quoque habent artes quaque jubentur eunt?
quoque credidimus: quo jam tot pignora nobis?
Parte satis potui qualibet inde capi.

Dis

Nec moveor quod te juvi portuque locoque:
Debuit hoc meriti summa fuisse mei.

Turpiter hospitium lecto cumulasse jugali

Poenitet et lateri conseruisse latus.

30

35

40

45

50

55

Quae fuit ante illam mallem suprema fuisset
Nox mihi dum potui Phyllis honesta mori.
Speravi melius quia me meruisse putavi.

Quaecumque ex merito spes venit aequa
Fallere credentem non est operosa puellam
Gloria; simplicitas digna favore fuit.
Sum decepta tuis et amans et femina verbis.
Di faciant laudis summa sit ista tuae:
Inter et Aegidas media statuaris in urbe:
Magnificus titulis stet pater ante suis.

venit.

Quum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes
Et Sinis et tauri mistaque forma viri;
Et domitae bello Thebae fusique Bimembres
Et pulsata nigri regia caeca dei:

60

65

70

Hoc tua post illum titulo signetur imago:

Hic est cujus amans hospita capta dolo est.

De tanta rerum turba factisque parentis

75

Sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
Quod solum excusat solum miraris in illo.

Heredem patriae perfide fraudis agis.
Illa (nec invideo), fruitur meliore marito:
Inque capistratis tigribus alta sedet:
At mea despecti fugiunt connubia Thraces,
Quod feror externum praeposuisse meis.
Atque aliquis Doctas jam nunc eat inquit Athenas.
Armiferam Thracen qui regat alter erit.
Exitus acta probat: careat successibus opto
Quisquis ab eventu facta notanda putat.
At si nostra tuo spumescant aequora remo

Jam mihi jam dicar consuluisse meis.
Sed neque consului nec te mea regia tanget
Fessave Bistonia membra lavabis aqua.

80

85

90

Illa meis oculis species abeuntis inhaeret,
Quum premeret portus classis itura meos.
Ausus es amplecti colloque infusus amantis
Oscula per longas jungere pressa moras:
Cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras
Quodque foret velis aura secunda queri:
Et mihi discedens suprema dicere voce:
Phylli face exspectes Demophoonta tuum.
Exspectem qui me nunquam visurus abisti?
Exspectem pelago vela negata meo?

95

100

Et tamen exspecto: redeas modo serus amanti :
Ut tua sit solo tempore lapsa fides.

Quid precor infelix? Jam te tenet altera conjux

Forsitan et nobis qui male favit amor.

Utque tibi excidimus nullam puto Phyllida nosti.
Hei mihi! si quae sim Phyllis et unde rogas:
Quae tibi Demophoon longis erroribus acto
Threïcios portus hospitiumque dedi:
Cujus opes auxere meae: cui dives egenti

Munera multa dedi multa datura fui:
Quae tibi subjeci latissima regna Lycurgi,
Nomine femineo vix satis apta regi:

Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum

Et sacer admissas exigit Hebrus aquas:

Cui mea virginitas avibus libata sinistris

Castaque fallaci zona recincta manu. Pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis

Et cecinit moestum devia carmen avis.

105

110

115

Adfuit Alecto brevibus torquata colubris
Suntque sepulcrali lumina mota face.

120

Moesta tamen scopulos fruticosaque littora calco

Quaque patent oculis aequora lata meis.

Sive die laxatur humus seu frigida lucent
Sidera prospicio quis freta ventus agat:
Et quaecumque procul venientia lintea vidi
Protinus illa meos auguror esse deos.
In freta procurro vix me retinentibus undis
Mobile qua primas porrigit aequor aquas.

125

Quo magis accedunt minus et minus utilis adsto;
Linquor et ancillis excipienda cado.

130

Est sinus adductos modice falcatus in arcus:

Ultima praerupta cornua mole rigent.

Hinc mihi suppositas immittere corpus in undas
Mens fuit et quoniam fallere pergis erit.

Ad tua me fluctus projectam littora portent
Occurramque oculis intumulata tuis.

135

Duritia ferrum ut superes adamantaque teque:
Non tibi sic dices Phylli sequendus eram.
Saepe venenorum sitis est mihi, saepe cruenta
Trajectam gladio morte perire juvat.
Colla quoque infidis quae se nectenda lacertis
Praebuerunt, laqueis implicuisse libet.
Stat nece matura tenerum pensare pudorem;
In necis electum parva futura mora est.
Inscribere meo causa invidiosa sepulchro:
Aut hoc aut simili carmine notus eris:
Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem:

Ille neci causam praebuit illa manum.

140

145

METAMORPHOSES.

The adventures of Cadmus, and misfortunes of his family.

Europa sister of Cadmus is carried off by Jupiter under the form of a bull, and Agenor their father sends Cadmus in quest of her. Unable to find his sister, and afraid to return without her, he seeks guidance from Apollo, and is directed by him to Boeotia (1-27), where he finds and slays the dragon of Mars (28-94), and sows the dragon's teeth, from which armed men spring up, and fighting destroy one another, all but five, with whose help Cadmus builds Thebes (95-130); his grandson Actæ on sees Diana bathing, and is transformed into a stag, and devoured by his own dogs (138-250); his daughter Semele is destroyed, and Bacchus, prematurely born, is hid in the thigh of Jupiter (253-315); Tiresias of Thebes deciding a dispute between Jupiter and Juno, is struck blind by the one, and gifted with prophecy by the other (316-338); he shews his prophetic power by foretelling the fate of Narcissus, whose story is told (339510); and the fate of Pentheus, grandson of Cadmus, who, intending to expel Bacchus from Thebes, sends his servants to seize him at his orgies (528-571); they bring him to Pentheus under the form of Acœtes, who relates the story of a crew of pirates changed into fish by Bacchus (572700); Pentheus then intrudes upon the orgies himself, and is killed by the Bacchanals (701-fin.).

[Lib. iii.]

JAMQUE deus posita fallacis imagine tauri
Se confessus erat Dictaeaque rura tenebat:
Quum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
Imperat et poenam si non invenerit addit
Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.

5

« ZurückWeiter »