Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SELECTIONS FROM OVID.

AMORES.

On the Death of Corinna's Parrot.

[Lib. ii. Eleg. 6.]

PSITTACUS Eois imitatrix ales ab Indis

Occidit exsequias ite frequenter aves.
Ite piae volucres et plangite pectora pennis,
Et rigido teneras ungue notate genas.
Horrida pro moestis lanietur pluma capillis :
Pro longa resonent carmina vestra tuba.
Quid scelus Ismarii quereris Philomela tyranni ?
Expleta est annis ista querela suis.

Alitis in rarae miserum devertite funus.
Magna sed antiqua est causa doloris Itys.
Omnes quae liquido libratis in aëre cursus,
Tu tamen ante alias turtur amice dole.
Plena fuit vobis omni concordia vita,

Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
Quod fuit Argolico juvenis Phocëus Orestae
Hoc tibi dum licuit psittace turtur erat.
Quid tamen ista fides? quid rari forma coloris ?
Quid vox mutandis ingeniosa sonis ?

B

Quid juvat ut datus es nostrae placuisse puellae
Infelix avium gloria? nempe jaces.

Tu poteras virides pennis hebetare smaragdos
Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
Non fuit in terris vocum simulantior ales,
Reddebas blaeso tam bene verba sono.
Raptus es invidia. Non tu fera bella movebas :
Garrulus et placidae pacis amator eras.
Ecce coturnices inter sua proelia vivunt,
Forsitan et fiunt inde frequenter anus.
Plenus eras minimo nec prae sermonis amore
In multos poteras ora vacare cibos.
Nux erat esca tibi causaeque papavera somni,

Pellebatque sitim simplicis humor aquae.
Vivit edax vultur ducensque per aëra gyros

Milüus et pluviae graculus auctor aquae : Vivit et armiferae cornix invisa Minervae; Illa quidem saeclis vix moritura novem. Occidit illa loquax humanae vocis imago Psittacus extremo munus ab orbe datum. Optima prima fere manibus rapiuntur avaris; Implentur numeris deteriora suis.

Tristia Phyllacidae Thersites funera vidit:
Jamque cinis vivis fratribus Hector erat.
Quid referam timidae pro te pia vota puellae
Vota procelloso per mare rapta Noto?
Septima lux aderat non exhibitura sequentem,
Et stabat vacua jam tibi Parca colo.
Non tamen ignavo stupuerunt verba palato.
Clamavit moriens lingua, Corinna vale!
Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondens,
Udaque perpetuo gramine terra viret.

Si qua fides dubiis volucrum locus ille piarum
Dicitur obscaenae quo prohibentur aves.
Illic innocui late pascuntur olores,

Et vivax phoenix unica semper avis.
Explicat ipsa suas ales Junonia pennas:
Oscula dat cupido blanda columba mari.
Psittacus has inter nemorali sede receptus
Convertit volucres in sua verba pias.

Ossa tegit tumulus: tumulus pro corpore parvus;
Quo lapis exiguus par sibi carmen habet:
Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro.
Ora fuere mihi plus ave docta loqui.

To Corinna going to Sea.

[Eleg. 11.]

PRIMA malas docuit mirantibus aequoris undis
Peliaco pinus vertice caesa vias:
Quae concurrentes inter temeraria cautes
Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
O utinam remo ne quis freta longa moveret,
Argo funestas pressa bibisset aquas!
Ecce fugit notumque torum sociosque Penates,
Fallacesque vias ire Corinna parat.

Quid tibi, me miserum! Zephyros Eurosque timebo,
Et gelidum Borean egelidumque Notum?

Non illic urbes non tu mirabere silvas;
Una est injusti caerula forma maris.
Nec medius tenues conchas pictosve lapillos
Pontus habet: bibuli littoris illa mora est.

Littora marmoreis pedibus signanda puellae.
Hactenus est tutum: caetera caeca via est.
Et vobis alii ventorum proelia narrent;

Quas Scylla infestet quasve Charybdis aquas:
Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis:
Quo lateant Syrtes quove Malea sinu.

Haec alii referant: at vos quod quisque loquetur
Credite credenti nulla procella nocet.

:

Sero respicitur tellus ubi fune soluto

Currit in immensum panda carina salum.
Navita sollicitus jam ventos horret iniquos,
Et prope tam letum quam prope cernit aquam.
Quid si concussas Triton exasperet undas?
Quam tibi sit toto nullus in ore color!
Tum generosa voces fecundae sidera Ledae:
Et Felix dicas quem sua terra tenet!
Tutius est fovisse torum, legisse libellos,
Threïciam digitis increpuisse lyram.

At si vana ferunt volucres mea dicta procellae
Aequa tamen puppi sit Galatea tuae.
Vestrum crimen erit talis jactura puellae
Nereïdesque deae Nereïdumque pater.
Vade memor nostri vento reditura secundo:
Impleat illa tuos fortior aura sinus.

Tunc mare in haec magnus proclinet littora Nereus:
Huc venti spirent: huc agat aestus aquas.
Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni:

Ipsa tua moveas turgida vela manu.

Primus ego adspiciam notam de littore pinum
Et dicam, Nostros advehit illa deos:

Excipiamque humeris et multa sine ordine carpam
Oscula. Pro reditu victima vota cadet.

Inque tori formam molles sternentur arenae,
Et tumulus mensae quilibet instar erit:
Illic apposito narrabis multa Lyaeo,

Paene sit ut mediis obruta navis aquis:

Dumque ad me properas nec iniquae tempora noctis
Nec te praecipites extimuisse Notos.
Omnia pro veris credam sint ficta licebit:
Cur ego non votis blandiar ipse meis?
Haec mihi quamprimum coelo nitidissimus alto
Lucifer admisso tempora portet equo.

On the Death of Tibullus.

[Lib. iii. Eleg. 9.]

MEMNONA si mater mater ploravit Achillen
Et tangunt magnas tristia fata deas;
Flebilis indignos Elegeïa solve capillos.
Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit!
Ille tui vates operis tua fama Tibullus
Ardet in exstructo corpus inane rogo.
Ecce puer Veneris fert eversamque pharetram
Et fractos arcus et sine luce facem.
Adspice demissis ut eat miserabilis alis
Pectoraque infesta tundat aperta manu.
Excipiunt sparsi lacrimas per colla capilli
Oraque singultu concutiente sonant.
Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
Egressum tectis pulcher Iüle tuis.

Nec minus est confusa Venus moriente Tibullo
Quam juvenis rupit quum ferus inguen aper.

« ZurückWeiter »