Q. Valerii Catulli ... liber, ex recens. C. Lachmanni

Cover

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 80 - JUCUNDUM, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut vere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere vita 5 aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
Seite 8 - Quis nunc te adibit? cui videberis bella? Quem nunc amabis? cuius esse diceris? Quem basiabis? cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura.
Seite 65 - ... tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Seite 73 - Chommoda dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias, et turn mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. credo, sic mater, sic Liber avunculus eius, 5 sic maternus avus dixerat atque avia. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures : audibant eadem haec leniter et leviter, nee sibi postilla metuebant talia verba, cum subito affertur nuntius horribilis, 10 lonios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non lonios esse, sed Hionios.
Seite 74 - Catulle, s ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt: omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Seite 6 - Vivamus mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis! Soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
Seite 69 - Quae tamen etsi uno non est contenta, Catullo rara verecundae furta feremus herae, ne nimium simus stultorum more molesti. Saepe etiam luno maxima caelicolum coniugis in culpa flagrantem concoquit iram, 140 Noscens omnivoli plurima furta lovis.
Seite 70 - Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se luppiter ipse petat. dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.
Seite 67 - Quo mea se molli candida diva pede Intulit et trito fulgentem in limine plantam Innixa arguta constituit solea...
Seite 10 - Rhenum horribile aequor ultimosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta. cum suis vivat valeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens; nee meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit velut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est.

Bibliografische Informationen