Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

и

5

5

ΙΟ

solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
ne cedam ignoto, maxima causa, toro.

I I

Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, quod mea nunc vexat corpora fessa calor? a ego non aliter tristes evincere morbos

optarim, quam te si quoque velle putem. at mihi quid prosit morbos evincere, si tu nostra potes lento pectore ferre mala?

I2

Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura
ac videor paucos ante fuisse dies,
si quicquam tota commisi stulta iuventa
cuius me fatear paenituisse magis,
hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
ardorem cupiens dissimulare meum.

13

Nulla tuum nobis subducet femina lectum:

hoc primum iuncta est foedere nostra Venus. tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe formosa est oculis ulla puella meis.

atque utinam posses uni mihi bella videri!
displiceas aliis: sic ego tutus ero.

nil opus invidia est, procul absit gloria vulgi:
qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.

sic ego secretis possum bene vivere silvis,
qua nulla humano sit via trita pede.

15

20

tu mihi curarum requies, tu nocte vel atra
lumen, et in solis tu mihi turba locis.
nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo,
mittetur frustra deficietque Venus.

hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro,
quae sola ante alios est mihi magna deos.
quid facio demens? heu heu mea pignora cedo.
iuravi stulte: proderat iste timor.

nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:

hoc peperit misero garrula lingua malum.

iam faciam quodcumque voles, tuus usque manebo,
nec fugiam notae servitium dominae,

sed Veneris sanctae considam vinctus ad aras:
haec notat iniustos supplicibusque favet.

14

Rumor ait crebro nostram peccare puellam : nunc ego me surdis auribus esse velim. crimina non haec sunt nostro sine facta dolore: quid miserum torques, rumor acerbe? tace.

VITA TIBVLLI

(DOMITII MARSI)

Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
mors iuvenem campos misit ad Elysios,
ne foret, aut elegis molles qui fleret amores
aut caneret forti regia bella pede.

5 Albius Tibullus eques Romanus, insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvinum Messalam oratorem dilexit, cuius etiam contubernalis Aquitanico bello militaribus donis donatus est. hic multorum iudicio principem inter elegiographos obtinet locum. 10 epistolae quoque eius amatoriae, quamquam breves, omnino utiles sunt. obiit adolescens, ut indicat epigramma supra scriptum.

eques Romanus, ; eques Regalis, A; eques R(omanus) e Gabiis, Baehrens. oratorem, ; originem, A.

DE TIBVLLI VITA ET POESI

TESTIMONIA ANTIQVA

HORATIVS, Oa. 1, 33

('ad Tibullum' vel 'ad Albium Tibullum' inscr. 'Albium Tibullum adloquitur elegiorum poetam' Porphyrio) Albi, ne doleas plus nimio memor immitis Glycerae, neu miserabiles decantes elegos, cur tibi iunior laesa praeniteat fide.

EPIST. I, 4

('ad Albium Tibullum' vel 'ad Albium elegorum scriptorem' inscr.)

5

IO

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,

quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
an tacitum silvas inter reptare salubres,
curantem quidquid dignum sapiente bonoque est ?
non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam,
di tibi divitias dederunt artemque fruendi.
quid voveat dulci nutricula maius alumno,
qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
gratia fama valetudo contingat abunde,
et mundus victus non deficiente crumena?
inter spem curamque, timores inter et iras
omnem crede diem tibi diluxisse supremum:

15

5

10

15

20

25

grata superveniet quae non sperabitur hora.
me pinguem et nitidum bene curata cute vises,
cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.

OVIDIVS, Amor. 3, 9

Memnona si mater, mater ploravit Achillem
et tangunt magnas tristia fata deas,
flebilis indignos, Elegeia, solve capillos:
a nimis ex vero nunc tibi nomen erit.

ille tui vates operis, tua fama, Tibullus,
ardet in exstructo, corpus inane, rogo.
ecce puer Veneris fert eversamque pharetram
et fractos arcus et sine luce facem.
aspice demissis ut eat miserabilis alis

pectoraque infesta tundat aperta manu.
excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,
oraque singultu concutiente sonant.
fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
egressum tectis, pulcher Iule, tuis.

nec minus est confusa Venus moriente Tibullo,
quam iuveni rupit cum ferus inguen aper.

at sacri vates et divum cura vocamur:

sunt etiam qui nos numen habere putent.
scilicet omne sacrum mors importuna profanat,
omnibus obscuras inicit illa manus.

quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?
carmine quid victas obstipuisse feras?
'Aelinon' in silvis idem pater, 'Aelinon' altis
dicitur invita concinuisse lyra.

adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni
vatum Pieriis ora rigantur aquis:

hunc quoque summa dies nigro submersit Averno:

« ZurückWeiter »