P. Ovidii Nasonis opera, ex recens. P. Burmanni, cum notis selectioribus, Band 2

Cover

Im Buch

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 540 - Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. heu quantum scelus est in viscera viscera condi congestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animantem animantis vivere leto...
Seite 425 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis. nocte dieque patet. tota est ex aere sonanti, tota fremit vocesque refert iteratque, quod audit.
Seite 107 - linguae, qua sum delusa, potestas parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus:' reque minas firmat; tamen haec in fine loquendi ingeminat voces auditaque verba reportat. 370 ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter, quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
Seite 20 - ... ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores. mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nee renovatus ager gravidis canebat aristis : flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
Seite 20 - Ipsa quoque immunis rastroque intacta nee ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus ; contentique cibis nullo cogente creatis...
Seite 295 - Incipit esse tamen melior germana parente : et , consanguineas ut sanguine leniat umbras, impietate pia est. Nam postquam pestifer ignis convaluit; Rogus iste cremet mea viscera, dixit.
Seite 266 - Ouum me cornigeris tendentem retia cervis Vértice de summo semper florentis Hymetti Lútea mane videt pulsis Aurora tenebris, Invitumque rapit.
Seite 41 - At quoniam coniunx mea non potes esse, arbor "eris certe,' dixit, 'mea. Semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae. Tu ducibus Latiis aderis cum laeta triumphum 560 vox canet et visent longas Capitolia pompas.
Seite 285 - Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nee iam pater, "Icare", dixit, "Icare", dixit "ubi es?
Seite 547 - Nee species sua cuique manet, rerumque novatrix ex aliis alias reparat natura figuras : nee perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, sed variat faciemque novat, nascique vocatur 255 incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem, cum sint hue forsitan ilia, haec translata illuc, summa tamen omnia constant.

Bibliografische Informationen