Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ta contra Junonem senten:ia, ab illa quidem visu privatus, a Jove autem vaticinandi scientiam consecutus est. Primum ejus oraculum in Narcisso comprobatum fuit: qui cum puellas omnes, inter quas Echo pre amoris impatientia in vocem fuerat conversa, contemsisset; sui ipsius denique amore contabescens, flos factus est. Pentheus tamen vatem hunc irridebat, quamquam ipsi vera predixerat. Nam, cum Bacchi celebrarentur Orgia, ille famulum quemdam sacrorum, postquam nautas in pisces fuisse transformatos intellexerat, in vincula conjecit: atque inde a Bacchis fuit discerptus. id quod magnam apud omnes fidem sacris conci-· liavit.

LIB. IV. Alcatboe tamen, una cum sororibus, constanter ea contemnebat. Sic ut festo die varias ad colum bistorias illæ inter se narrare cœperint, partim de moris denigratis, partim de Apolline in Eurynomen verso, ut cum Leucothoe concumberet : quamobrem Clytie zelotypa in beliotropium mutata: partim etiam de Hermaphrodito Salmacide nympha, in unum corpus concretis. Quo facto, sorores ipse in vespertiliones, earumque telæ in vitem ¿ pampinos transformatæ sunt. Hac de re cum Agave lataretur, magnus ei dolor oblatus est: cum Ino & Athamas in mare per insaniam prosiluerunt, facique sunt Dii marini. Quos dum mulieres

Thebane pro mortuis deplorant, in saxa volucres 'commutantur. Cadmus quoque hac calamitate commotus, relidis Thebis, in Illyriam cum uxore profectus est. ubi uterque anguineam formam accepit. Solus ergo restabat de Bacchi contemtoribus Acrisius, avus Persei, qui Gorgonis caput amputavit, e cujus guttis in terram delapsis angues exorti sunt: Atlantem in montem, virgasque, post Andromedam liberatam, in lapides convertit. Orto deinde in nuptiis tumultu, Phineum cum suis, unaque Prætum & Polydecten, saxeos reddidit.

LIB. V. Tum Pallas, que hactenus comes fuerat, ipso relicto, in Heliconem se confert, ut Hypocrenen inspiciat. Ibi narrant illi Muse de Pyreneo, Pieridibus in picas conversis; postquam, cantu de variis transformationibus instituto, cum ipsis contendissent.

LIB. VI. Quo exemplo mota Dea, anum se fecit. Itaque inito cum Arachne texendi certamine, postquam utriusque tela varias transformationes repræsentavit, ipsam in arancam mutavit. Nihil tamen hoc Nioben movit, quo minus amissis liberis in saxum obduresceret. Quo quidem cognito, vulgus Lycios rusticos in ranas a Diana versos,

Marsyam ab Apolline excoriatum, in memoriam revocavit. Cumque ad consolandos Thebanos urbes finitima convenissent, soli defuerunt Athenienses:

quoniam a Tereo Rege infestabantur. Qui deinde stuprata Philomela, in upupam transformatus fuit: quemadmodum & Philomela in lusciniam, ac Procne in hirundinem. Que res Pandioni socero intellecta, mortem attulit. Huic in regno successit Erechtheus. e cujus filia Orithyia, Boreas Calain procreavit Zethen. Qui in Argonautarum numero quondam fuerunt ; cum Jason, seminatis serpentis dentibus, e quibus bomines armati prodierunt, ¿ dracone sopito, vellus aureum retulit.

LIB. VII. Is postquam domum cum Medea rediit, Esoni illa juventutem reddidit. Eamdemque Pelie pollicita, præmisso arietis in agnum reformati specimine, dolo eum occidit. Inde per varia loca multis insignia transformationibus delata, post occisos liberos, Ægao nupsit. Contra hunc postea bellum movit Minos, collectis undique copiis: ut & e Paro. Quam cum Arne quondam prodidisset, in monedulam fuerat conversa. At Æacus ab Ægæo stetit, & ad eum Myrmidones suos, e formicis ortos, auxilio misit, duce Cepbalo: qui olim uxorem suam, mutata sibi forma, in adulterium - pellexerat, `canemque suum simul cum vulpe in saxa converti viderat.

LIB. VIII, Minos interim Alcathoen obsidet. qua capta, Nisus in baliæetum & Scylla in cirin fuere. translati. Hinc in Cretam ille reversus est', ubi

1

[ocr errors]

Minotaurus labyrintho erat inclusus. quem cum Theseus de medio sustulisset, cum Ariadne in patriam rediturus, eam in itinere dereliquit. Tunc cam Bacchus assumsit, ejusque coronam inter sidera collocavit. Icarus vero, cum ex insula conaretur post patrem evolare, submersus est: ejusque exsequias celebrantem patrem vidit perdix, e Talo nuper transformata. Theseus interea cum valde celebris jam esset, ad aprum Calydonium, cujus interfectore sublato, sorores ejus in Meleagrides aves mutate sunt, fuit convocatus. Inde ad Acheloum divertitur, Echinades insulas conspicit, in quas Naiades erant converse. Quod ita fieri potuisse Lelex, primum Baucidis & Philemonis probat exemplo, qui in arbores fuerint commutati: sicut domus ipsorum in templum, ac pagus ipse in stagnum. Achelous deinde Protei & Mestræ transformationes adjicit, ac suas denique, quibus usus quondam fuerat, cum ipsum premeret Hercules, gratia Dejaniræ.

LIB. IX. Hæc illi postea vestem misit, qua periit, (postquam Lichas in scopulum fuit translatus) in cœlum traductus est. Tum Alcmena ad Iolen se contulit: eique Galanthidem in mustelam, & illa vicissim sororem suam in arborem conversam narravit, Interim supervenit ipsis Iolaus, reparata per Heben juventute. Id quod non posse omni

bus contingere, Juppiter Eaci exemplo docet. Hunc fugiens Miletus, in Asiam discessit, Byblidem procreavit atque Caunum: cujus illa desiderio tabefacta, in fontem periit. Quæ quidem res magis mira cundis visa fuisset; nisi paullo ante Iphis, ipso nuptiarum die, virilem sexum accepisset.

LIB. X. His porro nuptiis qui interfuerat Hymenæus, ad Orpheum inde se contulit, sed malo omine. quandoquidem mox obiit Eurydice, & po stea secundo. Cum quidem non aliter obstupuit Orpheus, quam qui Cerbero conspecto saxeus est effedus. Postea cum in monte quodam varias transformationes lyra exprimeret, accurrerunt arbores omnes, & inter ceteras pinus ex Aty, is cupressus e Cyparisso mutata

LIB. XI. Hinc Thracie mulieres cum illum discerpsissent, in arbores mutatæ sunt. Tum Bacchus e Thracia recessit, Mide pro Sileno restituto auri copiam fecit. cujus cum illum pœniteret, in Pacolo lotus, arenas ejus aureas reddidit. Postea Phœbus pro iniquo judicio aures illi asi. ninas tribuit. Quo facto, Troje mœnia, bumanam indutus formam, exstruxit, Hanc urbem postquam cepit Hercules, Hesionam Telamoni uxorem dedit: quandoquidem Peleus jam Thetidem post multas ejus transformationes duxerat: do ad Ceycem postea profectus, Dadaliqnem in accipitrem, & lu

« ZurückWeiter »