Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Inque pedes abiit: nomen, quod et ante, remansit.
Non tamen hæc alte volucris sua corpora tollit,
Nec facit in ramis altoque cacumine nidos;
Propter humum volitat, ponitque in sepibus ova;
Antiquique memor metuit sublimia casus.

:

IV. Jamque fatigatum tellus Ætnæa tenebat Dædalon et sumtis pro supplice Cocalus armis Mitis habebatur: jam lamentabile Athenæ Pendere desierant, Thesea laude, tributum.

ram invenerat. Apollodorus, deiras, μὴ διὰ τὴν εὐφυΐαν αὐτὸν ὑπερβάλη ex arce, ἀπὸ τῆς ἀκροπόλεως. — Pro favet Arundelianus facit, quod Heinsius illustrat.

258. Ponitque in sepibus ova. Plinius, X, 32: Perdices spina et frutice sic muniunt receptaculum, ut contra feras abunde vallentur, et sqq.

Antiquique, etc. Similis sententia, II, 378.

260-545. neus, Parthaonis filius, Ætoliæ rex, cujus urbs Calydon, quum Dianæ cultum neglexisset, illa terris ejus vastum aprum immisit, qui segetes vastaret, pecudesque trucidaret. Ad eum interficiendum concurrerunt ex multis Græciæ civitatibus viri fortissimi, in quibus erat etiam Atalanta, virgo Arcadica, cujus amore arsit Melcager. Enei filius. Post acerrimam pugnam aper interficitur a Meleagro, qui exuvias et dentes Atalanta donat, quæ prima aprum violaverat. Althea, mater Meleagri, duos habebat fratres, Plexippum et Toxca, qui venationi interfuerant. Ii quum invidia tacti Atalantæ eriperent victoriæ signa, Meleager eos interficit. At mater, ut fratrum cædem accipit, stipitem fatalem, in quo vita Meleagri continebatur, flammis com

255

260

burit, quo consumto Meleager exstinguitur; sorores autem ejus interitum flentes, in aves meleagrides mutantur. Fabula satis celebrata a scriptoribus antiquis. Confer. Homerus, Il. I, 529; Callimachus, hymn. Dian. 216; Diodorus, IV, p. 240; Apollodorus, I, vIII, 2; III, 1x, 2; Hyginus, fab. 171–174; Pausanias, Arcad. p. 692; Antoninus, 2, ex Nicandro. Etiam Pherecydes et Euphorion narraverant fabulam, tum Euripides in Meleagro tractaverat, unde non nisi pauca fragmenta supersunt, quæ habes in Valkenar. Diatr. p. 137 sqq. Eam fabulam latinam fecerat Attius. In prima mythi parte usque ad versum 300, Noster Homerum sequitur, et singula, quæ ille breviter memorat, suo modo exornat. Transit autem ad sqq. per Thesei laudes.— Jamque....habcbatur. Vide ad versum 183. Fatigatum vel volatu, vel luctu et ærumnis, ut IV, 563, Cadmus luctu serieque malorum vicArmis contra Minoa, qui Dædalum sibi deposcebat. Mitis

tus.

habebatur, commiseratione Dædali tactus eum in tutelam receperat : habebatur pro vulgari, erat.

263. Laude, virtute Thesei gloriosa. In antiquissimis donariis, læ

Templa coronantur; bellatricemque Minervam
Cum Jove, Disque vocant aliis: quos sanguine voto, 265
Muneribusque datis, et acerris turis honorant.
Sparserat Argolicas nomen vaga Fama per urbes
Theseos: et populi, quos dives Achaia cepit,
Hujus opem magnis imploravere periclis :

Hujus opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, 270
Sollicita supplex petiit prece: causa petendi
Sus erat, infestæ famulus vindexque Dianæ.
OEnea namque ferunt, pleni successibus anni
Primitias, frugem Cereri, sua vina Lyao,

[ocr errors]

titiæ et grati animi signis, erant corone, quibus super postibus suspensis templa ornabantur. Æn. II, 249, delubra festa velare fronde. Vocant, invocant, invitant ad sacra, e ritu et formula solemni, de qua Burmannus ad X, 3. Infra, versu 580, plenius ad sacra vocare. Quos etc. De triplici hoc honorum genere confer VII, 159 sqq. — Munera, donaria, άvatiμara, quæ titulo aliquo insignita in templis vel suspendebantur, vel reponebantur. -Acerra turis, tus; continens pro contento. Forte alicui e MSS. tribus et viginti magis placeat acervis, ut multitudo turis accensi indicetur. IV, 758, largis satiantur odoribus ignes; VII, 160, congestaque flamma Tura liquefiunt: sed et Æn. V, 745, plena supplex veneratur acerra. Cæterum fure illis temporibus nondum venerabantur Deos. - Pro adorant, quod dederat Heinsius e pluribus MSS., revocavi honorant. Etenim honorare Deos templis, aris, victimis formulæ solemnes apud Græcos et Latinos. Ipsa sacra eleganter honores dicuntur. Mox versu 280, Dia

[blocks in formation]

Palladios flavæ latices libasse Minervæ.

Cœptus ab agricolis Superos pervenit ad omnes
Invidiosus honos: solas sine ture relictas
Præteritæ cessasse ferunt Letoidos aras.

[ocr errors]

Tangit et ira Deos : « At non impune feremus;
Quæque inhonoratæ, non et dicemur inultæ ; »
Inquit: et ŒEneos ultorem spreta per agros
Misit aprum quanto majores herbida tauros
Non habet Epiros; sed habent Sicula arva minores.

fructus, plurimi. Vide ad X, 290.

-

- Palladios latices, oleum. Euripides : Ούτος ποτ', ἐκ γῆς πολύμετρον λαβὼν στάχυν θύων ἀπαρχὰς οὐκ ἔθυσε παρθένῳ Ατέμιδι. Ea sacra vocat Homerus, versu 530, Saλúsex, ubi vide Schol. Lips. in not. Ern.

276. Agricola, Dii rustici, in quibus Minerva propter oleum etiam a Virgilio, Georg. I, 18, numeratur. Tibullus, I, 1, 14: quodcumque mihi pomum novus educat annus, Libatum agricole ponitur ante Deo. — Invidiosus, qui invidiam creat, aut qui cum invidia expetitur a pluribus. IV, 794, spes invidiosa procorum. VI Fast. 63, invidiosus honor. Sed longe plurimi scripti, ambitiosus, non minus eleganter. Ambitiosa enim quæ studiose affectantur, ut gratia et auctoritate valere videaris. Invidiosus ex Neapolitano et secundo Mediceo Heinsius dedit, improbante Schirachio. Noster B,

ambitiosus.- Solas

-

.... aras. Hom. versu 532, οἴη δ ̓ οὐκ ἔῤῥεξε Διὸς κούρη. Hoc Noster verbis nimium fere cumulatis expressit. Cessare, otio

sum stare. Sic ager cessans, Virg. Georg. I, 71.—Præteritur, cui denegatur aliquid. Ergo præterita eadem quæ inhonorata. Apud Apollodorum causa cessationis fuit obli

275

280

νιο, μόνης Αρτέμιδος ἐξελάθετο. Du-biam relinquit Homerus. Postea, forte hoc malo inducti, Calydonii Dianam cognomine Laphrian fecere patronam suam. Pausanias, Messen. p. 357.

279. At sic ponitur in principio minarum, increpationis, admirationis. Vide XII, 367.- Adjectivum Eneus habent et alii, quos Heinsius et Burmannus laudant. Homerus, Οίνος αλωήν. Inquit in fine orationis.

-

282. Quanto majores etc. Excellentissima horrendi monstri descriptio hinc incipit. Atqui talis tantusque esse debebat aper, ad quem tollendum totius Græciæ principes concurrebant. Homerus breviter σῦν ἄγριον, ἀργιόδοντα, ὅς κακὰ πολλ ἔρδεσκεν. Apollodorus, Κάπρον ἔξοχου μεγέθει τε καὶ ῥώμη vocat. Confer. cum hoc loco lupi descriptio, XI, 365 sqq. Non habet etc. Debebat dicere, neque Epiros, neque Sicula arva habent; sed variavit orationem. Plinius, VIII, 45: In nostro orbe Epiroticis (bubus)laus maxima,' a Pyrrhi, ut ferunt, jam inde regis cura. Id consecutus est, non ante quadrimatum ad partus vocando. Prægrandes itaque fuere, et hodieque relique stirpium durant. Sed Gla

[ocr errors]

Sanguine et igne micant oculi; riget ardua cervix;
Et setæ densis similes hastilibus horrent;
Stantque velut vallum, velut alta hastilia, setæ :
Fervida cum rauco latos stridore per armos
Spuma fluit: dentes æquantur dentibus Indis :
Fulmen ab ore venit; frondes adflatibus ardent.
Is modo crescenti segetes proculcat in herba :

reanus, pro et, positum accipit. Lo-
vaniensis habet et, non male.-Re-
gii nostri, sed.

284. Sanguine, scilicet, suffusi, quia oculi igne rubescunt: XI, 368, rubra suffusus lumina flamma; Æn. II, 210, Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni.—Riget ardua, recta eminet, ut XI, 156, riget arduus Tmolus. - Ardua e Francofurtensi dedit Burmannus, quia ardua cervix obvia apud poetas.-Regii nostri habent horrida, quod prætulerim propter ea quæ proxime dicet cl. Gierig. Ed.-Apri non lrabent cervicem erectam, sed pronam. Itaque prætulerim, quod præter unum MSS.omnes habent, riget horrida, ut dura, immobilis cervix indicetur, setis eminentibus. Aut rigere naturam setarum exprimit: vers: 428, rigidis horrentia setis. Hoc sumto versus proximus delendus.

285. Et seta densis etc. Hujus et sequentis alterutrum versum delendum esse, apparet. Priorem improbat Heinsius, posteriorem Burm. Gronov. Obs. III, 18, conj. vallus vel valli. Regius A versum 285 respuit. - Si hæc tuemur, vallum e conject. Gronovii in valli mutandum. Forte ambo versus delendi.

[ocr errors]

- Spuma sæpe feris iratis tribuitur. Sed Noster eam facit fervidam et rauco stridore defluentem. Satis terribiliter.-Equantur, non candore

285

200

(quanquam Homerus candidos ejus dentes memorat), sed magnitudine; non enim laudare vult ferum, sed horribilem describere. Infra, versu 429, magnis insignia dentibus ora. -Indus, Indicus, ut Maurus, Mauricus, etc. De fulmine apri vide ad I, 305; fulmincum os est II Fast. 232. Nunc possis flammam e pectore spirantem intelligere e versu 356. Ea ardebant frondes. Aute oculos Noster locum Apuleii Metamorph. VIII, in descriptione apri, habuisse videtur.

Regii

290. Is modo crescenti; olim crescentes: Heinsius de suo, crescenti; posse tamen etiam legi crescentes segetem proculcat in herbas ; nam herbas esse in nonnullis. nostri, crescentes ..... in herba. Homerus non nisi arbores altas cum radicibus et floribus excisas, hominesque multos trucidatos breviter memorat. Confer Apollodorum, ubi zùv yõv ücnopov izigre etc.— Crescenti in herba, teneram segetem. Sic tenera in herba, Virgilius, Georg. I, 112; et primis in herbis, Noster, V, 482. Non bene Heinsius præferebat, Non vel nec matura, eam quidem ob causam, quod leve fuerit damnum, si matura. Rectius multo Burmannus: « Nunc matura retinui, quia major et præsentior dolor, si jam matura, quæ tempestates et calamitates evasisse videntur, fru

[ocr errors]
[ocr errors]

Nunc matura metit fleturi vota coloni;
Et Cererem in spicis intercipit : area frustra,
Et frustra exspectant promissas horrea messes.
Sternuntur gravidi longo cum palmite fœtus,
Baccaque cum ramis semper frondentis oliva.
Sævit et in pecudes; non has pastorve canesve,
Non armenta truces possunt defendere tauri.
Diffugiunt populi, nec se, nisi monibus urbis,
Esse putant tutos; donec Meleagros, et una
Lecta manus juvenum coiere cupidine laudis.

menta vastet et metat aper, et ita
longi labor irritus anni pereat. Præ-
terea bis idem diceret; nam versus
præcedens agit de crescentibus et
adhuc immaturis, nunc de sege-
tibus maturis, et jam spicas plenas
ostendentibus, ut fere Cererem, id
est, panem ferant. Nam hoc vo-
lunt illa, Et Cererem in spicis inter-
cipit. » - Matura metit, quod ver-
bum cum delectu positum et bene
convenit alteri intercipit. Metere au-
tem etiam pro amputare ponitur.
V, 104. Male Burman. premit præ-
fert, quod accepit e Leidensi; et
minime ab indocto librario profec-
tum esse credit, sed metit glossam
esse, qua reconditæ significationis
verbum aliquis explicuerit. Premere
enim in re rustica verbum proprium
pro amputare, abscindere, ait. Sed
huic verbo, quum amputare signi-
ficat, falce addi solet, neque de
messoribus usurpatur, sed de vini-
toribus et hortulanis. Vota co-
loni, ut I, 272.- Intercipit. Bur-
mannus hunc locum ita explicat :

[ocr errors][merged small]

295

300

pere, quam ad dominum, locum, usum destinatum veniat. Terent. Eun. I, 1, 35: Nam quod nos capere oportet, hæc intercipit. Hic quoque modum servare nescivit ; itaque subjecit illa, area etc. Quanquam suavi metaphora areæ exspectatio et agris promissio tribuitur in tanta calamitate non curat lector scire, qui sensus horreorum fuerint. Plinius, Panegyr. 81, hanc ipsam forte venationem respiciens, submotam campis irruptionem ferarum et obsidione liberatum agrestium laborem

memorat.

greges Canesve.

294. Sternuntur succulentæ uvæ cum vitibus. Pecudes, nam opponitur armentis.· Regii nostri, canisve.

[ocr errors]

298. Nec se, nisi manibus. Regii nostri habent nec se in manibus, quam lection. pæne prætulerim. Ed.

[ocr errors]

300. Lecta manus. Callimachus ἐπέκλητοι ἀγρευτήρες; Apollodorus, τοὺς ἀρίστους ἐκ τῆς Ελλάδος πάντας ; Homerus, vers. 539, Mehéœypos, Пodλέων ἐκ πολέων θηρήτορας ἄνδρας ἀγείρας Kai xuvas. Confer. Callimachus, vers. 218. Plerique fere omnes interfuerant navigationi Colchica; nam tempore posterior fuit hæc venatio,

« ZurückWeiter »