Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Belides; inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
Tum primum lacrymis victarum carmine fama est
Eumenidum maduisse genas: nec regia conjux
Sustinet oranti, nec qui regit ima, negare;
Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes
Inter, et incessit passu de vulnere tardo.
Hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros
Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles; aut irrita dona futura.

modum Sisyphus a labore quiescens
sedit in saxo suo. Hæc placent, quia
mores vitæ quotidianæ exprimunt,
et habent. Horat. III, Od. xi,
22, stetit urna paulum sicca, dum
grato Danai puellas carmine mulces.

45. Tum primum lacrymis etc. Inferi Dii non commoventur miseriis hominum. Illacrymabilis Pluto Horat. II, Od. XIV, 6; lacrymis difficiles Dii Seneca, Herc. Fur. 579. -Victarum, commotarum ; sed illud melius convenit duro et sævo Furiarum animo.

49. De vulnere, propter vulnus. Etiam a sic ponitur, ut III, 571; Fast. IV, 338. Schirachius valde improbat, quod tardam de vulnere finxit, putatque, sinistre Nostrum imitatum esse Virg. Æneid. VI, ubi Dido stat, ut Marpesia cautes; hoc fuisse vulnus animi, sed morsum viperæ non habere locum in umbra exsangui. Male profecto sic disputat vir doctus : etenim ex opinione, nisi vulgari, certe quorumdam poetarum, vulnera et vitia corporis manebant etiam in umbris. Etiam Deiphobus apud Virgilium, Æn. VI, 494, laniatus corpore toto apud inferos incedebat. Hinc manes viventibus apparebant tales, quales e vita excesserant, v. c. Hector apud Virg.

[blocks in formation]

Æneid. II, 270. Confer Tibul. II, VI, 39. Eidem Schirachio displicet præpositio inter postposita, neque tò illa concoquere potest: sine causa utrumque.

50. Heros, quia Calliopes divæ filius. Vulgo edebatur accipit Orpheus. Codex Regius A, heros; Codex B, Orpheus: prioris lectionem multo elegantiorem recte recepit Heinsius. Ed.— Lex illa a poetis ficta videtur, quia in sacris magicis respicere non licebat: vid. Cerda ad Virg. Ecl. VIII, 102. Similis lex Ulyssi lata Homer. Od. E, 350. Memoriæ proditum est, ut inquit Pausanias in Boeoticis, Orpheum, uxore mortua, venisse ad Aornum Thesprotiæ, ubi per necromantiam evocarentur umbræ : ibi quum Euridices animam pone sequi putasset, et sua se opinione falsum respiciens animadvertisset, ultro sibi ipsi, mœrore confectum, mortem conscivisse. Ed.-Donec Avernas etc. Ergo alia via rediit ad superos. Averni enim colles, qui variis perfossi specubus vias habebant subterraneas et caliginosas, eamque ob causam pro descensu ad inferos habebantur erant in Italia juxta Puteolanum sinum vide Heynii Excursum II, ad Virgilium Æneid. VI: sed talia

[ocr errors]

Carpitur acclivus per muta silentia trames
Arduus, obscurus, caligine densus opaca :
Nec procul abfuerant telluris margine summæ ;
Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi,
Flexit amans oculos: et protinus illa relapsa est;
Brachiaque intendens, prendique et prendere captans,
Nil nisi cedentes infelix arripit auras.

55

Jamque iterum moriens non est de conjuge quidquam 60 Questa suo quid enim nisi se quereretur amatam? Supremumque vale, quod jam vix auribus ille

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

zius subintelligit viribus. Rod., dass sie nicht gleite.-Relapsa est. Quinque repulsa est; unde Heinsius conjicit revulsa est. - Regiùs noster A, repulsa est. Non video quare lectio recepta, quam habet Codex B, mutaretur. Ed.

certans.

58. Prendere captans recepit Burman. ex MSS pro certans quod præferebat Ciofanus. Heinsius, etiamsi obstarent exempla Phædri infra posita, nihil mutandum censebat. Codex noster A, captans; Codex B, Aut captans est conans tentans (Phædr. IV, vII, 6, quid me captas lædere? V, 111, 2, quam opprimere captans), aut prendi et prendere pro, ut prenderetur et prenderet. Apud Virgilium nequicquam prensat umbras : pleniorem autem imaginem exhibet prendi et prendere. quam unum prendere.-Auras, Virgilius, aufugit ceu fumus in auras commixtus, præclare de corpore umbratico defunctorum.

61. Non est questa. Multa queritur apud Virgilium vers. 494 sqq. de fati crudelitate, et relabitur cum fragore indignabundi Orci. — Nisi se queretur. Multi veteres nisi, aut si subsequeretur amatam vel amantem: Hein

Acciperet, dixit; revolutaque rursus eodem est.
Non aliter stupuit gemina nece conjugis Orpheus,
Quam tria qui timidus, medio portante catenas,
Colla canis vidit : quem non pavor ante reliquit,
Quam natura prior, saxo per corpus oborto :
Quique in se crimen traxit, voluitque videri
Olenos esse nocens: tuque o confisa figuræ,
Infelix Lethæa, tuæ ; junctissima quondam
Pectora, nunc lapides, quos humida sustinet Ide.
Orantem, frustraque iterum transire volentem
Portitor arcuerat : septem tamen ille diebus,

sius scribebat, quid enim sese quere-
retur.-Regius A, nisi subsequeretur;
Codex B nihil mutat.

[ocr errors]
[ocr errors]

63. Revoluta. Vulgo revocata. Regii nostri, revoluta; quæ lectio certe vividior. Ed. Revoluta est, relapsa est cum notione celeritatis. Cic. Att. XIII, 26, revolvor identidem in Tusculanum, ubi simpl. redeo. 64. Non aliter stupuit. Vulgarem comparationem attoniti cum saxo exornavit fabulis, quæ, quum et ipsæ transformationes habeant, commode incertæ sunt. Viso aliquis Cerbero in saxum conversus sit necesse est : quis autem ille fuerit, non constat. Sine dubio id factum est, quum Hercules eum ad superas auras extraxisset. Confer. Suidas in proverb. δειλότερος τοῦ παρακύπτοντος, cui hæc fab. originem dedisse videtur. Idem addit, suo adhuc tempore conspici hoc saxum.

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

65

70

69. Olenos... Lethaa. Horum fabula non nota.-Confisa figuræ. Turnebus, Advers. I, 23, legit confixa figuræ, et interpretatur: tu cum figura tua in lapidem obriguisti. Qui dam MSS figura. Regius A, confisa figure; B, confisa figura.—Confisa figure forte ita, ut se præferret Deabus; quam superbiam quum Dea ulcisci vellent, Olenos videtur crimen in se recepisse. — Jungere pectora proprie de actu venereo: vide ad IX, 469. Sed nunc junctissima pectora sunt conjuges amore mutuo se amplectentes. Jungere enim etiam de amore et amicitia dicitur: pectus. ut alibi caput, de toto homine. Humida Ide: vide ad II, 218.

72. Transire volentem. Sprotii codex et unus Moreti transire parantem, quod Burmannus melius judicat, quasi liceret iterum transire. Recte. Regii nostri volentem, Portitor nomine quasi proprio dictus Charon, non a portando, sed quod a mortuis portorium exigeret: vide Broukhusium ad Propert. IV, XI,7: Virgil. G IV, 502, ncc portitor Orci Amplius objectam passus transire paludem.-Septem diebus. Septenarium

Squalidus in ripa, Cereris sine munere, sedit.
Cura, dolorque animi, lacrymæque, alimenta fuere. 75
Esse Deos Erebi crudeles questus, in altam

Se recipit Rhodopen, pulsumque Aquilonibus Hæmon.
Tertius æquoreis inclusum Piscibus annum
Finierat Titan; omnemque refugerat Orpheus
Femineam Venerem ; seu quod male cesserat illi;
Sive fidem dederat : multas tamen ardor habebat
Jungere se vati; multæ doluere repulsæ.
Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem
In teneros transferre mares; citraque juventam
Ætatis breve ver, et primos carpere flores.

numerum elegisse Burmanno videtur, quia ultra septem dies sine cibo durare non posse creditur. Equidem potius arbitror, quia septenarius numerus olim sacer habebatur. Etiam, IX, 292, Alcmene septem per noctes cruciatur. Apud Virgilium septem menses sedet ad Strymonis undas. Infra, XIV, 423, aliquis sex noctes luget.

75. Alimenta fuere. Palatinus et unus Moreti alimenta dedere. Male. - Regii nostri fuere.-Curis et lacrymis non alitur corpus, sed conficitur. Itaque hoc vult; pro usu alimentorum, curis, dolori et lacrymis indulsit. In vita communi sæpius ita jocamur; at in carmine friget talis verborum lusus.

77. Se recipit etc. In solitudinem se confert; mosti enim amant loca deserta. In Hamo spelunca Aquilonis: vide ad VI, 709.

1

So

85

nantur. Vocantur æquorei, et vers. 176, aquosi, quorum epithetorum causa in promtu est. Etiam Cancer, sidus, vers. 127, vocatur litoreus. Quod quanquam paulo audacius dictum est, tamen non erat, cur Heinsius æquoreis mutaret in æthereis.

81. Fidem dederat Eurydicæ, se non amaturum aliam. Mox Heins. sine causa suadebat, ardor agebat: VII, 800, mutua cura duos et amor socialis habebat. Sabin. II, 56, non habet me amor alterius; IV, Trist. X, 116, non habent me tædia; III, Pont. 1, 82, habet livor te: vide et ad IX, 291.

84. Teneri pueri possent esse molles, impudici, pathici; sed propter seqq. rectius ad ætatem teneram referes. Pueritia ejusque gratia eleganter cum vere et verno proventu comparatur: vos 6ns Homer. II. N, 484; 90s as Anacr. XXXIV, 4. Contra maturitatem puerorum et puellarum Græci dixerunt x, et Horatius, II, Od. v, 10, autumnum. - Citra, ante : Sligrenhorstius volebat circa. - Carpere, frui,

78. Tertius etc. Tertia jam vice sol emensus fuerat zodiacum. Ed.Pisces, sidus zodiaci, quod sol olim hieme exeunte ingrediebatur. Hinc annus inclusus piscibus. Etenim includi et claudi dicuntur quæ termi- flores proprie carpuntur: Liv. XXI,

sed

II. Collis erat, collemque super planissima campi
Area; quam viridem faciebant graminis herbæ.
Umbra loco deerat : qua postquam parte resedit
Dis genitus vates, et fila sonantia movit;
Umbra loco venit: non Chaonis abfuit arbos,.
Non nemus Heliadum, non frontibus esculus altis,
Nec tiliæ molles, nec fagus, et innuba laurus:
Et coryli fragiles, et fraxinus utilis hastis,

3, Florem ætatis Hasdrubal patri
Hannibalis fruendum præbuit. Cæ-
terum Phanocles scripserat Ερωτας,
in quibus multa de Orphei pæde-
rastia exstabant; sed illi intercide-
runt vide Heinsium.

86-142. Arbores Orphei cantu mole, in quibus nonnullæ transformatione nobiles. Cantus enim suavitate arbores loco movisse, fluminum lapsus ventorumque impetum moratus esse, et immanes bestias domuisse, hoc est, hominum efferatorum mores mollivisse, legitur. Horat. I, Od. XII, 7 sqq.; Art. Poet. 391; Senec. Herc. t. 1031 sqq.

86. Planissima campi area, planissimus campus. Cic. Verr. IV, 48, in summo monte est æquata agri planities. Vossianus habet placidissima.- Graminis herba etiam apud Virg. Ecl. V, 26; Liv. 1, 24; Claudian. bel. Get. 147, vel quia gramen inter herbas refertur (Plin. XXIV, 19), vel herba est germen graminis. Georg. I, 134, frumenti herba. Fast. I, 154, seminis herba.

88. Umbra. Arbores umbrosæ. Dís, Deo et Dea, vide ad vers. 167.

[blocks in formation]

90

fer. Virg. Cul. 116 sqq. Statius, VI, 88. Seneca, Edip. 530 sqq. Sed exornavit singulas arbores epithetis bene dilectis. Copiosior tamen in illis ornamentis est Virgilius d. I.— Chaonis arbos. Regii nostri arbor.

[ocr errors]

Chaonis arbos, quercus. Dodona enim, olim habitata a Chaonibus, (Strabo, p. 498), nobilia habebat querceta. Etiam Virgilius, Georg. I, 8, Chaonia glans. Nemus Heliadum, vel populi, vel alni, in quas Heliades, Phaethontis sorores, mutatæ erant: vide II, 325 sqq. Nemus igitur de tribus' arboribus capiendum. Esculus, arbor maxima e quercuum genere, quæ quantum vertice ad auras Etherias, tantum radice in tartara tendit; Virgilius, Georg. II, 291. Hinc hoc loco frontibus altis. Monet Burmannus a poetis frontes dari arboribus, idque docuisse Heinsium ad Claudian. III, Rapt. 346. Heinsius tamen. h. 1. ex MSS suis malit, frondibus.-Regius noster Codex A, nee frondibus; Codex B, non frondibus.—Innuba, quæ non nubit viro, ut IX, 147, laurus innuba, laurus, in quam Daphne innuba mutata. Tibullus, III, iv, 23, casta laurus; Claudianus, R. P. II, Præf. 23, Cirrhæique Dei quamvis despexerit artes, Orpheis laurus

vocibus acta venit.

93. Utilis hastis: vide ad V, 9.

« ZurückWeiter »