Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Corpus, et erubuit, quamvis sopita jacebat.
Somnus abit: silet illa diu, repetitque quietis
Ipsa suæ speciem, dubiaque ita mente profatur:
Me miseram! tacitæ quid vult sibi noctis imago?
Quam nolim rata sit! cur hæc ego somnia vidi?
» Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis;
Et placet, et possum, si non sit frater, amare;
» Et me dignus erat : verum nocet esse sororem.
Dummodo tale nihil vigilans committere tentem;
Sæpe licet simili redeat sub imagine somnus.

[ocr errors]
[ocr errors]

>> Testis abest somno, nec abest imitata voluptas. Pro Venus, et tenera volucer cum matre Cupido!

coitu.-Sopita jacebat plenius quam, sopita erat: XI, 238, somno vincta jacebas. Hæc et sequentia egregie pingunt voluptatis illecebras, et certamen cupiditatis cum ratione. Primum erubescit et aversatur somnium, sed mox diligentius de eo cogitare incipit. Comparat rei turpitudinem cum gaudiis in somnio perceptis, sed his diutius immoratur et fortius, quam illi. Contenta esse vult somnio, sed dulcedo ejus efficit, ut eventum quoque ejus optet. Mox succurrunt exempla Deorum hominumque, qui idem fecerant. Atque ita animus anceps tandem inclinat ad flagitium, voluptatisque illecebræ vincunt sanam rationem. 471. Somnus dicitur venire, abire et (vers. 479), redire. — Ipsa, sua sponte, et cum voluptate.-Species quictis, species per quietem oblata, somnium. Mox noctis imago. Variat oratio. Tibul. III, IV, 9, omina noctis.

473. Tacita nox, ut silens : Virg. Æneid. II, 255, tacitæ silentia luna. -Rata, quibus eventus constat. Talia somnia etiam vera dicuntur ab Horatio, I, Sat. x.

470

475

480

475. Ille quidem est oculis etc. Etiam inimici formam ejus laudare debent; ne livor quidem formam ejus carpere possit. Quamvis et quamlibet eleganter sic ponuntur : quamvis iniqui sint, tamen iis formosus videatur; Liv. I, 4, posse quamvis languida mergi aqua infantes. Amat Noster in primis hoc loquendi genus. Vide Heinsium ad Heroid. VI, 140. -Possum; vulgo possim: Heinsius, qui e MSS recepit possum, suadet ut possim.― Regius A, possim; B, possem mallem vulgatum possim. Ed.-Sororem; Heinsius conjicit sorori-Regii nostri sororem et non video quomodo dativus possit convenire. Ed.

477. Committere; unus Basileensis admittere.-Regii nostri committere. -Tali sub imagine; cum tali somnio.-Imitata voluptas ; I, ex P. 11, 45, Somnia me terrent veros imitantia casus. Abest somno, abest ab iis, quæ nobis eveniunt in somno. 481. Tenera et puellarum et Veneris epitheton.-Hoc in loco voluptatem solum spectat Biblis; Venerem teneram dicere debet; quare non

» Gaudia

[ocr errors]

quanta tuli! quam me manifesta libido Contigit ut jacui totis resoluta medullis !

» Ut meminisse juvat! quamvis brevis illa voluptas, Noxque fuit præceps, et cœptis invida nostris.

>>

» O ego,

[ocr errors]

si liceat mutato nomine jungi,

485

Quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! Quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti ! » Omnia, Di facerent, essent communia nobis,

[ocr errors]

» Præter avos: tu me vellem generosior esses. >> Nescio quam facies igitur, pulcherrime, matrem : » At mihi, quæ male sum, quos tu, sortita parentes, » Nil nisi frater eris: quod obest, id habebimus unum. Quid mihi significant ergo mea visa? quod autem » Somnia pondus habent? an

>>

[ocr errors]

convenit nivea, quod dat unus Mo-
reti; et pejus est Gnidia quod inde
Heinsius exsculpsit. Ed. Gaudia
passim de re venerea; gaudia ferre,
ut ferre præmium, munus, id est, ac-
cipere. Vide Lambin. ad Horat. IV,
Od. 8.-Me contigit melius, quam
mihi contigit. Epic. ad Liv. 9, luctus
contigit omnes.—.
- Resoluta, libidinis
sensu, ex præcepto, quod ipse poeta
dedit Art. Amat. III, 793: Sentiat
ex imis Venerem resoluta medullis Fe-
mina. Confer, ibid. II, 683. Etiam
jucat solemne de gaudiis venereis,
vide Burm. ad Heroid. XV, 134. –
Noxque fuit; duo fugit.-Hunc ver-
sum non receperunt Regii nostri.

488. Quam bene, Caune, meo, etc. Quidam hunc versum omittunt ; sed similis repetitio versus præcedentis et alibi occurrit, ut I, 325; VI, 16.-Regii nostri eumdem versum acceperunt, cum aliqua varietate; pro meo dant nostro; sed hoc loco præferendum meo. Ed.

490. Avi, nunc omnino majores,

490

habent et somnia pondus? 495

genus. Hinc addit, Tu me vellem etc. Hoc optat Byblis, quia tunc Caunus ad stuprum sine metu repulsæ fer-retur. BURM. Tanaq. Faber hæc concoquere non poterat : suadebat igitur saltem facerent alienior esses.

Regii nostri nihil mutant. — At mihi; duo Vaticani Hei mihi; libri Ciofani et unus Maffei Ei; Heinsius ex libris At pro Et recepit.—Codex Regius A, Et mihi; Codex B, Ei mihi.-Unum, quod frater es, habemus a Natura, sed id ipsum obest. Non igitur erat, cur Heins. hunc locum adulterinum judicaret, aut emendaret, una.

[blocks in formation]

» Dî melius! Dî nempe suas habuere sorores. >> Sic Saturnus Opim, junctam sibi sanguine, duxit, >> Oceanus Tethyn, Junonem rector Olympi.

» Sunt Superis sua jura : quid ad cælestia ritus

>>

Exigere humanos, diversaque fœdera tento?

>> Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor:

Aut, hoc si nequeo, peream, precor, ante; toroque » Mortua componar, positæque det oscula frater. » Et tamen arbitrium quærit res ista duorum.

>>

Finge placere mihi : scelus esse videbitur illi.

» At non Æolide thalamos timuere sororum.

» Unde sed hos novi? cur hæc exempla paravi? Quo feror? obscœnæ procul hinc discedite flammæ ; » Nec, nisi qua fas est germanæ, frater ametur.

>>

>> Si tamen ipse mei captus prior esset amore,

VII, 37; Tibul. III, IV, 1, Di meliora ferant, nec sint insomnia vera. Male ergo Rod. Wie besser sind doch die Goetter daran!-Nempe objectioni nunc inservit. -Habuere in matrimonio.

499. Sunt Superis sua etc. Jam se corrigit. Sunt; Heinsius conjicit sint, -Nostri Regii sunt.-Sua, ipsis propria et ab humanis diversa, ad cœlestia exigere, cum cælestibus comparare, et sic eorum pretium æstimare.-Fadera, matrimonia, aut omnino jura. Fœdus omne id, de quo inter plures convenit.

505. Componar, positæque. Post componar, repetit simplex positaque, ut VIII, 653, resecat sectamque. Componere quum omnino sit,ornare: etiam mortui, cum ornatu funebri decorantur ad exsequias, dicuntur componi. Ardor Byblidos tantus est, ut posita etiam oscula optet a fratre. 504. Et tamen, Heinsius suadet

500

505

510

Sed tamen.-Regius B, At tamen.— Arbitrium, lubitum, voluntatem.— Quærit, requirit, opus habet.

506. At non Æolida. Non attingitur hic, ut Safftius putabat, Macarei et Canaces fabula; nam ea potius valuisset ad extinguendas obscœnas Byblidis flammas; sed Eolus sex filios habuisse legitur, quibus sorores in matrimonium dederit; Homerus, Od. K, 6.- Timuere, aversati sunt. Hoc gravius est, quam, quod Heinsius suasit, et Rod. approbavit, renuere. Sex tenuere; et Burmannus mallet At nonne Eolida thalamos tenuere sororum. — Regii nostri lectionem datam tuentur. Hos, tam antiquos et vulgo parum notos. Adfectus ea nobis suppeditat, quæ nos scire ipsi ignorabamus ante. -Paravi, nota mihi feci.—Quo feror? ad quorum exemplorum imitationem rapit me furor? Nec; Heinsio placet ne.-Qua, quantum, ut vers.

[ocr errors]

>> Forsitan illius possem indulgere furori.

[ocr errors]
[ocr errors]

>>

Ergo ego, quæ fueram non rejectura petentem,

Ipsa petam? poterisne loqui? poterisne fateri?

Coget amor; potero : vel, si pudor ora tenebit,
Litera celatos arcana fatebitur ignes. »

Hæc placet, hæc dubiam vincit sententia mentem.
In latus erigitur, cubitoque innixa sinistro

Viderit; insanos, inquit, fateamur amores:

515

520

» Hei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem? »
Et meditata manu componit verba trementi.
Dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
Incipit, et dubitat; scribit, damnatque tabellas;

455. Sic ratio vicisse videbatur, ut VII, 72 seq.

512. Rejectura; multi neglectura: primam syllabam to rejicere fere semper produci docuit Burmannus. -Regius A, neglectura; Regius B, rejectura.-Rejicere, repudiare. Terent. Phorm. IV, IV, 5, si altera illa magis instabit, forsitan nos rejiciet. Vide Gebhard. Crepund. III, 10.

514. Ora tenebit, os continebit, præcludet: vocem præcludere et continere alii dixerunt.-Litera pro, literæ litera arcana, quæ continet rem arcanam. Heroid. XVII, 265, eleganter, conscia mentis litera.

516. Vincit sententia mentem, id est, determinat. Apud Antoninum Liberal. cap. 30, Byblis constituit, ne amorem in fratrem prodat, saxo se dejicere; quo facto, mutatur a Nymphis. Sed Noster prætulit rationem eam, in qua ingenium ostentare posset. Et est sequens locus ingeniosissimus. Dum enim poeta singulas Byblidis actiones exponit, res non narrari, sed ante oculos agi videtur; et quo melius naturam fluctuantis animi expressit, eo ma

jore laude dignus est. — Viderit vox eorum, qui curam et judicium alicujus rei alteri relinquunt. Male igi-tur Rode, es sey gewagt.

520. Meditata; Leidensis mediata, quod a librario sequioris ævi esse, qui dimidiata verba forte in Minucio Felici legerit, Burmannus indicat.-Regii nostri meditata.-Meditata, passive, literas antea animo conceptas. Componit, scribit, ceræ mandat. Ferrum; Leidensis tertius tenet calamum pro varia lect. cum glossa adscripta stilum ferreum. Et calamum in simili loco Ep. XI, 2. legitur. In Regio uno et 3 aliis hic vers. præponitur præcedenti. Uterque ordo ferri potest.-Regii nostri lectionem datam simul ac ordinem versuum servant. - Damnat tabellas, improbat quæ scripserat in tabellis. Durum tamen hoc visum est interpretibus: Heinsius itaque conjicit mandatque tabellis, quod vix probabitur cuipiam ; nam hoc idem foret, quod scribit; Burm. mutata interpunctione, scribit damnatque. Tabellas Et notat etc. Sed non opus est, ut quidquam mutemus. Certe

Et notat, et delet; mutat, culpatque, probatque ;
Inque vicem sumtas ponit, positasque resumit.
Quid velit, ignorat : quidquid factura videtur,
Displicet in vultu est audacia mixta pudori.
Scripta Soror fuerat;, visum est delere Sororem,
Verbaque correctis incidere talia ceris:

[ocr errors]

Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,

525

>> Hanc tibi mittit amans: pudet ah, pudet edere nomen! 530 >> Et si quid cupiam quæris, sine nomine vellem >> Posset agi mea causa meo; nec cognita Byblis » Ante forem, quam spes votorum certa fuisset. » Esse quidem læsi poterant tibi pectoris index, » Et color, et macies, et vultus, et humida >> Lumina, nec causa suspiria mota patenti,

tabellas pertinet etiam ad sqq culpat-
que probatque, quod versus proxi-
mus docet. Et quis etiam in nostra
lingua dicere dubitet, den Brief mis-
literas
billigen? Notare; notas,
exarare: III, Pont. II, 90, scriptas
exarat illa notas; Heroid. I, 62, di-
gitis charta notata meis ; Euripides,
Iphig. Aul. vers. 34, sqypάpres...xxi
ταὐτὰ γράμματα συγχεῖς : hunc poe-
tam Noster expressit.

524. Sumtas ponit melius, quam, sumit et ponit: uno membro duo dixit. Confer, VIII, 474. In tali fluctuatione etiam vultus, animi index, notandus erat.

528. Correctis Heinsius, pro correptis quod habent Regii nostri, dedit ex primo Palatino, primo Gronoviano, Oxoniensi ex plurimis aliis. Ed. Accommodate ad consilium suum circumloquitur formulam solemnem : Byblis salutem dicit Cauno suo. Similiter Heroid. IV, 1, Phædra Hippolyto, Qua, nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem

sæpe

535

Mittit etc. quæ verba in 3 MSS sic leguntur, ut in nostro loco. Principium literarum harum pudoris signa habet; non enim disertis verbis, sed ambagibus significat, quid velit; sed mox audacia crescit; bene igitur vers. 526, in vultu audacia mixta pudori est.

533. Quam spes etc. quam compos facta essem votorum et spei meæ.— Certa; Palatinus quintus plena: vide Burmannum. - Regii nostri certa.

534. Esse quidem læsi etc. Diligenter colligit læsi, vulnerati Cupidinis telis, pectoris indicia. Confer Heroid. XI, 27.-Color, nempe pallidus; Art. Amat. I, 129, Palleat omnis amans; hic est color aptus amanti; paulo post, Arguat et macies animum; Claudian. Nupt. Honorii, 80, gratus amantum Pallor.

- Suspiria; hinc suspirare in aliqua, lib. I, Fast. 417 ; absentes suspirat amores; Tibul. I, v1, 35, ubi vid. Heynius.-Mota; unus Strozzæ nata (sic et Regius A ) quod Hein

« ZurückWeiter »