Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

VIII. Hæc ubi faticano venturi præscia dixit Ore Themis, vario Superi sermone fremebant; Et, cur non aliis eadem dare dona liceret, Murmur erat: queritur veteres Pallantias annos Conjugis esse sui: queritur canescere mitis Iasiona Ceres repetitum Mulciber ævum Poscit Erichthonio: Venerem quoque cura futuri Tangit, et Anchise renovare paciscitur annos.

417-664. Byblis, Cauni fratris amore ardens, literis amorem suum ei declarat; quibus perlectis ille, relicta patria, profugit; Byblis autem eum persequens in fontem mutatur. Confer. Antoninus Liberal. cap. 30; Hyginus, fab. 243; Schol. Theocrit. ad Idyl. X, 115; Parthenius, cap. XI. Etiam Aristocrit. et Apollonius Ph. in Kxv xrises fabulam narraverant. Ovidius copiosus nimis est in ea exponenda, quia delectatur rebus amatoriis.

417-440. Hæc, ut et alibi transi→ tus, et ad antecedentia et ad sequentia pertinent. Faticanus, qui fata canit, fatidicus, novum et Ovidianum vocabulum; alii fatidico. Heinsius vult scribi faticino, quia quatuor vaticino: libro II, 640, nonnulli faticinos furores; quem locum vide; XV, 436, faticinas sortes. Hoc loco habent Regii nostri faticano. — Oris solemnis mentio, etiam in SS. Literis, ubi de vaticinantibus sermo.Venturi, futuri. Veniens bellum, id est, futurum, Flor. IV, 11.-Fremebant, murmurabant. Eadem dona; scil. ut juvenes fierent. Ed.

420. Pallantias, Aurora, patruélis Pallantis soror, nupsit Tithono, Laomedontis, regis Trojani, filio, eique a Diis immortalitatem exoravit; nihilo tamen minus senectutis

[merged small][ocr errors]

incommoda expertus est ; vid. Tzetz. ad Lycophr. p. 6; Hygini fab. 270. Inde proverb. Tithoni senectus. Veteres annos, senectutem, ut VII, 295, juvencs annos, juventutem; Tibullus, I, Eleg. vIII, 42, vetus caput, id est, senile, et vers. 50, veteres senes; Horat. Epod. VIII, 3, vetus senectus.

[ocr errors]

421. Canescere; senescere.- Mitis; decem flava; unus cana: mitis idem quod alma; mitis Ceres etiam V, 497; frugum mitissima mater; VI, 118; mitis Venus apud Tibullum, I, x, 66. Regius noster A hunc lo-cum ita scribit: queritur canescere mitis Jasonaflava Ceres, quod male, propter duo epitheta in Cererem, at Regius B, mitem Jasona flava Ceres, quod scribendum puto. Ed. - lasion, qui et lasius dicitur ( et Jason in nostris Regiis et in aliis quibusdam ut ex Heinsio apparet), Jovis ex Electra filius, amatus a Cerere, quæ ei peperit Plutum ; Homer. Od. E, 125; Hesiod. Theog. 969; Conon Narrat. XX. Amatum esse eum a Cerere propter agriculturæ studium, Heraclides Ponticus tradit Allegor. Homer. p. 28. — Repetitum ævum, ut repetantur anni transacti. - De Erichthonio vide ad II, 553.-Tangit; movet. Paciscitur, postulat, vult: nota varietatem orationis in h.l.

Cui studeat, Deus omnis habet; crescitque favore
Turbida seditio; donec sua Juppiter ora

Solvit ; et, «O, nostri si qua est reverentia, dixit,

[ocr errors]

Quo ruitis? tantumne sibi quis posse videtur,

» Fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos,

>>

Quos egit, rediit : fatis juvenescere debent

» Callirhoe geniti; non ambitione, nec armis.
» Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
» Me
quoque, fata regunt: quæ
si mutare valerem,
>> Nec nostrum seri curvarent Æacon anni,

>>

425

430

Perpetuumque ævi florem Rhadamanthus haberet, 435

» Cum Minoe meo; qui propter amara senectæ

» Pondera despicitur, nec, quo prius, ordine regnat. »

425. Cui studeat ; unus Leidensis, cui studeant; tunc Heinsius malit habent, et copiosissimus est in hoc loquendi genere exemplis illustrando. -Cui studeat; cui faveat, cujus rem agat. Sic studium apud Cic. Agr. II, 7.-Seditio, nil nisi fremitus.

427. Reverentia; Codex Regius B, fiducia.- Quo ruitis, scil. sententiis, quam præcipitanter, et nullo consilio sentitis.-Fata superare, fato superiorem esse, idque mutare posse. -Pro juvenescere Heinsius ex altero Hamburgensi et uno Mediceo, dederat, revirescere. At qui ex impubere ad juventutem, aut viriles annos promovetur, (Apollod. III, vII, 6, γενόμενοι ἐξαίφνης οἱ παῖδες τέλειοι non potest dici revirescere.— Ambitione, studio in suorum gratiam suscepto. Plin. III, Ep. 1x, 10, ambitio et favor.- Armis, contentionibus.

432. Vos etiam, etc. Ordo est, Fata regunt etiam vos, et me quoque, ut hoc animo meliore feratis. Hic versus Gronovio spurius et delendus videbatur. Sed gradationem

cum seq. efficit non improbandam.

436. Senecta pondera, infirmitates et imbecillitates tam animi, quam corporis, quas adfert senectus, quæ incommoda adeo amara et odiosa plerisque senibus sunt, ut onus se Ætna gravius sustinere dicant; Cic. Sen. II. Senex tam infirmus non quo prius ordine regnat, hinc despicitur a suis, hinc seditiosi homines sub tali imperio res novas moliuntur. Conjunxit tamen Noster verba tria, quæ non satis convenire videntur, propter amara pondera despicitur. Præferrem ex uno MS Heinsii deprimitur, si latinum esset, propter pondera deprimi. Pro amara tamen Cod. Ciofan. antiquus et Excerpta Mureti habent dura, quatuor, multa. -Ordine Burm. et Schir. explicant, auctoritate; quæ interpretatio bene convenit despicitur; sed usus loquendi eam non magis admittit, quam Glareani rationem, qui subditorum obedientiam intelligebat. Passim occurrit recte atque ordine facere. Hic ordine est, sapienter: vide

Dicta Jovis mover eDeos: nec sustinet ullus,
Quum videant fessos Rhadamanthon, et Æacon annis,
Et Minoa, queri: qui, dum fuit integer ævi,
Terruerat magnas, ipso quoque nomine, gentes.
Tunc erat invalidus, Deionidenque juventæ
Robore Miletum, Phœboque parente superbum,
Pertimuit; credensque suis insurgere regnis,
Haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
Ægæas metiris
aquas, et in Aside terra
Monia constituis, positoris habentia nomen.
Hic tibi, dum sequitur patriæ curvamina ripa
Filia Mæandri toties redeuntis eodem,

Cort. ad Sallust. Cat. LI, 5. (Vide etiam quæ ad eumdem locum dixerit cl. BURNOUF in nostro Sallustio, p. 81); namque sapientia cernitur in ordine rerum agendarum. Itaque et h. 1. sic capio, non eo consilio, non ea sapientia, qua ante regnabat. Claudian. Cons. Olyb. 57, quot in ordine gentes rexerit. Itaque non opus est Heinsii conjectura omine.

- Nec sustinet; Regius noster A, cum Cantabr. Junian. et quatuor aliis, habet nec se tenet.

440. Integer avi, qui est florente adhuc ætate. Opp. invalidus, confectus senio. Ipso nomine terrere gentes, summi et invicti bellatoris notatio; Florus, III, x, 20; Justinus, XI, vi, 15; XLII, v, 13. Sed Noster rursus videtur Minoa Secundum cum primo confudisse, (vide ad VIII, 120), nisi unum tantum Minoa fuisse credamus cum Aristotele Polit. II, 9 et 10. - Miletus, Apollinis filius, Deionides a Deione matre dictus videtur, quanquam ea in re mirum in modum va

440

445

450

riant Veteres vide Interpretes ad
h. 1. et Munkerum ad Lactantii Ar-
gum. Is quum in adfectati regni suspi-
cionem incidisset, Minoem ut metu
liberaret, cum sanctione sua fugit,
venitque in oram Anactoriam, ubi
Miletum condidit. Hæc ipsi Milesii
de originibus suis tradebant. Pau-
san. Achaic. p. 524. Confer Apollod.
III, 1, 2. De Milcto vide et Verheyk.
ad Anton. Lib. 30.
cap.
Credens;
Tanaq. Faber censebat legendum
certus.- Regii nostri credens.- In-
surgit regnis, qui, factione facta,
regnum eripere conatur alteri.
Patrii penates alibi de domo paterna,
nunc de patria, regno. Arcere pena-
tibus, ejicere, expellere regno.

447. Metiri aquas, percurrere mare navi, navigare per mare. Homer. v. c. Od. Γ, 179, πέλαγος μετρεῖν. — Mania non sunt mauern, ut Rod. vertit, sed urbs. Ponere mænia phrasis obvia, sed hoc loco nove positor, conditor, ut Fast. II, 63, templorum positor-Hic, prope Miletum, ubi Meandros (de cujus curvaminibus

Cognita Cyanee, præstanti corpora forma,
Byblida cum Cauno prolem est enixa gemellam.
Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellæ :
Byblis Apollinei correpta cupidine fratris,
Non soror ut fratrem, nec qua debebat, amavit.
Illa quidem primo nullos intelligit ignes ;

Nec

peccare putat, quod sæpius oscula jungat,

vide II, 246, et VIII, 162), per Cariam et Ioniam defluens, in mare se exonerat; Livius, XXXVIII, 13. Sequitur curvamina, ambulat in ripa curvata, quam sibi fecit pater.

451. Cyanee; multi Cyane; Spirensis et optimus Thuanus Crencis a græcopy. Regius noster A, Cyanee; B, Cyane. Secundum Antoninum Liberalem, ex Idothea, Carum regis filia, Caunus et Byblis Mileto nati. -Præstanti corpora forma; ea, quæ Berneggerianus pro diversa lectione habet, Heinsius primus edidit, monetque posse et præstantis formæ, vel præstantia formæ (quod habet unus Mediceus, ut præstantis animi apud Virgilium) legi; multi Codices præstantia forma; vulgo præstanti corpore nympha.-Regius noster A, accuratissimus codex, vulgatam lectionem habet; Regius B, præstanti corpore forma, quod minus bene. Corpora de una nympha interpretatur Gierig, quod difficile receperim. Ed.-Byblis an Biblis scribendum est dubium; Sthephanus Byzant. in Bus eam Byblen vocat. Byblidis nomen casu, non consilio aliquo, in trium versuum principio repetitum.-Regii nostri Codices scribunt Biblis, sed melius, ut docet Hensius, Byblis. Conon apud Photium ait Byblidem a Cauno fuisse perdite amatam, in quo a cæteris auctoribus discedit: nam quod et nuce arbore se suspen

455

disse Byblis ab illo traditur, id ipsum Ovidius quoque, Art. Amat. I, 283, testatum reliquit hisce verbis: Byblida quid referam, vetito quæ fratris amore Arsit, et est laqueo fortiter ulta nefas. Meminit ejus quoque in Ibide, versu 357. Hyginus, fab. 243, de morte quidem violenta, sed de genere nihil dicit. Ed.

:

453, Byblis in exemplo etc. Præmittit sententiam moralem, quam suppeditat fabula in exemplo est, exemplum dat, exemplo suo monet. -Concessa, juvenes, quos licet amare. Horat. I, Sat. IV, 113, concessa Venere uti; Noster infra vers. 637, inconcessa spes Veneris; Horat. III, Od. vi, 27, Impermissa gaudia. Apollineus ab avo paterno, mox vers. 573 juvenis Mæandrius ab avo ma· Qua, quantum, ut in illo, qua licet et possum. Sic etiam quo; A. A. I, 285, Myrrha patrem, sed non quo filia debet, amavit. Confer, in eodem libro, versum 745; sed mox, versu 5og, rursus, nisi qua fas est.-Kavos pws in proverbium abiit de inconcesso amore.

terno.

456. Illa quidem primo etc. Jam exemplo insigni ostenditur, quomodo gradatim crescant cupiditates in animo, novaque, dum iis indulgemus, incrementa capiant.-Intelligit, sentit.-Ignes opp. vers. 459, pietati. Jungat...circumdet; nonnulli (ut noster Regius B), jungit..

Quod sua fraterno circumdet brachia collo ;
Mendacique diu pietatis fallitur umbra.
Paulatim declinat amor; visuraque fratrem
Culta venit, nimiumque cupit formosa videri:
Et, si qua est illic formosior, invidet illi.

Sed nondum manifesta sibi est; nullumque sub illo
Igne facit votum; verumtamen æstuat intus;

460

Jam dominum adpellat; jam nomina sanguinis odit; 465
Byblida jam mavult, quam se vocet ille sororem.
Spes tamen obscœnas animo demittere non est
Ausa suo vigilans: placida resoluta quiete

Sæpe videt, quod amat : visa est quoque jungere fratri

circumdat. Osculantes proprie ora jungunt, hinc poetice etiam oscula. -Mendaci umbra; fallenti specie. Duo habent mendacis, ut ad pietatis referatur.-Pietas, id est, amor sororius, qui non urit ut amor, quo juvenes et virgines erga se ardent.

460. Declinat; Politianus a vetere Codice, primus Gronovianus et tres alii succrescit, improbante Heinsio; unus succedit. — Regii nostri declinat.- Declinat, scil. a pietate : aut declinare pro, inclinare; Horat. I, Od. xxx111, 5, in asperam declinat Pholoen. In prosa foret, sed paulatim declinat, quia cohæret cum vers. 456, Illa quidem etc.-Culla venit, primus gradus declinantis amoris, simul invidet aliis, zelotypia uritur.

[blocks in formation]

bebantur, monente Ernestio ad Sueton. Aug. 53. Hinc etiam amantes ita se appellare solebant. Noster Amor. III, VII, 11, Et mihi blanditias dixit, Dominumque vocavit.-Plura de hoc vocabulo diximus ad Plin. X, Ep. II, 1. ·Sanguinis, consanguinitatis.-Mavult; Gronovianus mallet; Heinsius legebat malit. — Regii nostri mavult.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »