Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dîs fore confido. Si quis tamen Hercule, si quis
Fortè deo doliturus erit, data præmia nolet:
Sed meruisse dari sciet; invitusque probabit.'
Adsensêre dei. Conjux quoque regia visa est
Cætera non duro, duro tamen ultima vultu
Dicta tulisse Jovis; seque indoluisse notatam.

Interea, quodcunque fuit populabile flammæ,
Mulciber abstulerat; nec cognoscenda remansit
Herculis effigies; nec quidquam ab origine ductum
Matris habet: tantùmque Jovis vestigia servat.
Utque novus serpens, positâ cum pelle senectâ,
Luxuriare solet, squamâque virere recenti ;
Sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus,
Parte sui meliore viget; majorque videri
Cœpit; et augustâ fieri gravitate verendus.

100

105

110

Quem pater omnipotens, inter cava nubila raptum,
Quadrijugo curru radiantibus intulit astris.

115

LIBER X.

Inde

ORPHEUS ET EURYDICE.

v. 1.

per immensum croceo velatus amictu
Aëra digreditur, Ciconumque Hymenæus ad oras
Tendit; et Orpheâ nequicquam voce rogatur.
Affuit ille quidem: sed nec solemnia verba,
Nec lætos vultus, nec felix attulit omen.
Fax quoque, quam tenuit, lacrymoso stridula fumo
Usque fuit, nullosque invenit motibus ignes.

5

Exitus auspicio gravior: nam nupta, per heroas
Dum nova Naïadum turbâ comitata vagatur,
Decidit, in talum serpentis dente recepto.
Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras
Deflevit vates; ne non tentaret et umbras,
Ad Styga Tænariâ est ausus descendere portâ.
Perque leves populos, simulacraque functa sepulcris,
Persephonen adiit, inamœnaque regna tenentem
Umbrarum dominum: pulsisque ad carmina nervis
Sic ait; 'O positi sub terrâ numina mundi,
In quem recidimus quidquid mortale creamur;
Si licet, et, falsi positis ambagibus oris,
Vera loqui sinitis; non huc, ut opaca viderem
Tartara, descendi; nec uti villosa colubris
Terna Medusæi vincirem guttura monstri.
Causa viæ conjux: in quam calcata venenum
Vipera diffudit; crescentesque abstulit annos.
Posse pati volui: nec me tentâsse negabo.

10

15

20

25

Vicit Amor. Superâ deus hic benè notus in orâ est.

An sit et hic, dubito: sed et hîc tamen auguror esse.
Famaque si veterem non est mentita rapinam,

30

Vos quoque junxit Amor. Per ego hæc loca plena timoris,
Per Chaos hoc ingens, vastique silentia regni,
Eurydices, oro, properata retexite fila.

Omnia debemur vobis; paulùmque morati,
Seriùs aut citiùs sedem properamus

ad unam.

Tendimus huc omnes, hæc est domus ultima: vosque

Humani generis longissima regna tenetis.

35

Hæc quoque, cùm justos matura peregerit annos,

Juris erit vestri. Pro munere poscimus usum.

Quòd si fata negant veniam pro conjuge, certum est
Nolle redire mihi. Leto gaudete duorum.'

Talia dicentem, nervosque ad verba moventem,
Exsangues flebant animæ. Nec Tantalus undam
Captavit refugam: stupuitque Ixionis orbis.
Nec carpsêre jecur volucres: urnisque vacârunt
Belides: inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.

Tum primùm lacrymis victarum carmine fama est
Eumenidum maduisse genas: nec regia conjux
Sustinet oranti, nec qui regit ima, negare:
Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes
Inter: et incessit passu de vulnere tardo.
Hanc simul et legem Rhodopeïus accipit heros,
Ne flectat retro sua lumina; donec Avernas
Exierit valles: aut irrita dona futura.

Carpitur acclivus per muta silentia trames,
Arduus, obscurus, caligine densus opacâ.
Nec procul abfuerunt telluris margine summæ.
Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi,
Flexit amans oculos: et protinus illa relapsa est.

Brachiaque intendens, prendique et prendere certans,
Nil nisi cedentes infelix arripit auras.

40

45

50

55

Jamque iterum moriens non est de conjuge quidquam 60
Questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam ?
Supremumque vale, quod jam vix auribus ille
Acciperet, dixit: revolutaque rursus eòdem est.

Non aliter stupuit geminâ nece conjugis Orpheus,
Quàm tria qui timidus, medio portante catenas,
Colla canis vidit: quem non pavor antè reliquit,
Quàm natura prior, saxo per corpus oborto:
Quique in se crimen traxit, voluitque videri
Olenos esse nocens: tuque o confisa figuræ,
Infelix Lethæa, tuæ ; junctissima quondam

65

70

Pectora, nunc lapides, quos humida sustinet Ide.

Orantem, frustràque iterum transire volentem,
Portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus
Squalidus in ripâ, Cereris sine munere, sedit.
Cura, dolorque animi, lacrymæque alimenta fuêre.
Esse deos Erebi crudeles questus, in altam

Se recipit Rhodopen, pulsumque Aquilonibus Hæmon.

75

HYACINTHUS IN FLOREM MUTATUS.

v. 162.

Te quoque, Amyclide, posuisset in æthere Phœbus,
Tristia si spatium ponendi Fata dedissent.

Quâ licet, æternus tamen es: quotiesque repellit
Ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso;
Tu toties oreris, viridique in cespite vernas.

Jamque ferè medius Titan venientis et actæ
Noctis erat, spatioque pari distabat utrimque:
Corpora veste levant, et succo pinguis olivi
Splendescunt, latique ineunt certamina disci.
Quem priùs aërias libratum Phoebus in auras
Misit, et oppositas disjecit pondere nubes.
Recidit in solidam longo pòst tempore terram
Pondus: et exhibuit junctam cum viribus artem.
Protinus imprudens, actusque cupidine ludi,
Tollere Tænarides orbem properabat: at illum
Dura repercusso subjecit ab aëre tellus
In vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit æquè,
Ac puer, ipse deus: collapsosque excipit artus :
Et modò te refovet: modò tristia vulnere siccat:
Nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.

80

85

90

95

Nil prosunt artes: erat immedicabile vulnus.
Ut si quis violas, riguove papaver in horto,
Liliaque infringat, fulvis hærentia virgis ;
Marcida demittant subitò caput illa gravatum ;
Nec se sustineant; spectentque cacumine terram :
Sic vultus moriens jacet; et defecta vigore
Ipsa sibi est oneri cervix; humeroque recumbit.
Laberis, balide, primâ fraudate juventâ,'
Phoebus ait: 'videoque tuum, mea crimina, vulnus.
Tu dolor es, facinusque meum. Mea dextera leto
Inscribenda tuo est. Ego sum tibi funeris auctor.
Quæ mea culpa tamen? nisi si lusisse, vocari
Culpa potest: nisi culpa potest, et amâsse, vocari.
Atque utinam pro te vitam, tecumve liceret
Reddere! sed quoniam fatali lege tenemur,
Semper eris mecum, memorique hærebis in ore.
Te lyra, pulsa manu, te carmina nostra sonabunt:
Flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
Addat in hunc florem; folioque legatur eodem.'
Talia dum vero memorantur Apollinis ore,
Ecce cruor, qui fusus humi signaverat herbam,
Desinit esse cruor: Tyrioque nitentior ostro
Flos oritur; formamque capit, quam lilia: si non
Purpureus color huic, argenteus esset in illis.

Non satis hoc Phœbo est, (is enim fuit auctor honoris)
Ipse suos gemitus foliis inscribit; et 'AI, AI'

100

105

110

115

120

Flos habet inscriptum: funestaque litera ducta est. 125
Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque
Durat in hoc ævi, celebrandaque more priorum

Annua prælatâ redeunt Hyacinthia pompâ.

« ZurückWeiter »