Indejecta malo; culmen tamen altior hujus Unda tegit, pressæque labant sub gurgite turres.
Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant. Omnia pontus erant. Deerant quoque littora ponto. Occupat hic collem: cymbâ sedet alter aduncâ, Et ducit remos illîc, ubi nuper arârat.
Ille supra segetes, aut mersæ culmina villæ Navigat: hic summâ piscem deprendit in ulmo. Figitur in viridi (si fors tulit) anchora prato: Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ. Et, modò quâ graciles gramen carpsêre capellæ, Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phoca. Mirantur sub aquâ lucos, urbesque, domosque Nereïdes silvasque tenent delphines, et altis Incursant ramis, agitataque robora pulsånt. Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones: Unda vehit tigres: nec vires fulminis apro, Crura nec ablato prosunt velocia cervo. Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur, In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
Pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
Maxima pars undâ rapitur: quibus unda pepercit,
Illos longa domant inopi jejunia victu.
Separat Aönios Actæis Phocis ab arvis,
Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo Pars maris, et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes. Hic ubi Deucalion (nam cætera texerat æquor) Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit; Corycidas nymphas, et numina montis adorant.
Fatidicamque Themin, quæ nunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam, nec amantior æqui Vir fuit, aut illâ metuentior ulla deorum. Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, Et superesse videt de tot modò millibus unum, Et superesse videt de tot modò millibus unam; Innocuos ambos, cultores numinis ambos ; Nubila disjecit: nimbisque Aquilone remotis, Et cœlo terras ostendit, et æthera terris. Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo Mulcet aquas rector pelagi: supraque profundum Exstantem, atque humeros innato murice tectum, Cæruleum Tritona vocat; conchæque sonaci Inspirare jubet; fluctusque et flumina signo Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo: Buccina, quæ medio concepit ut aëra ponto, Littora voce replet, sub utroque jacentia Phœbo. Tum quoque, ut ora dei madidâ rorantia barbâ Contigit, et cecinit jussos inflata receptus, Omnibus audita est telluris et æquoris undis: Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
Jam mare littus habet: plenos capit alveus amnes: Flumina subsidunt: colles exire videntur.
Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis. 345
Postque diem longam nudata cacumina silvæ
Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.
Quem postquam vidit inanem,
Et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion, lacrymis ita Pyrrham affatur obortis: 'O soror, o conjux, o fœmina sola superstes, Quam commune mihi genus, et patruelis origo, Deinde torus junxit; nunc ipsa pericula jungunt: Terrarum, quascunque vident occasus et ortus, Nos duo turba sumus. Possedit cætera pontus. Nunc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ Certa sat's: terrent etiamnum nubila mentem. Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem
Ferre modo posses? quo consolante doleres?
Namque ego (crede mihi,) si te modò pontus haberet,
Te sequerer, conjux et me quoque pontus haberet. O utinam possim populos reparare paternis Artibus; atque animas formatæ infundere terræ ! Nunc genus in nobis restat mortale duobus,
(Sic visum superis) hominumque exempla manemus.' Dixerat, et flebant. Placuit cœleste precari Numen, et auxilium per sacras quærere sortes. Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas, Ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes. Inde ubi libatos irroravêre liquores Vestibus et capiti; flectunt vestigia sanctæ Ad delubra deæ: quorum fastigia turpi
Squalebant musco; stabantque sine ignibus aræ.
Ut templi tetigêre gradus; procumbit uterque Pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo. Atque ita, 'Si precibus,' dixerunt,' numina justis Victa remollescunt, si flectitur ira deorum;
Dic, Themi, quâ generis damnum reparabile nostri Arte sit et mersis fer opem, mitissima, rebus.' Mota dea est; sortemque dedit: 'Discedite templo; Et velate caput; cinctasque resolvite vestes: Ossaque post tergum magnæ jactate parentis.'
Obstupuêre diu: rumpitque silentia voce Pyrrha prior; jussisque deæ parere recusat: Detque sibi veniam, pavido rogat ore: pavetque Lædere jactatis maternas ossibus umbras. Interea repetunt cæcis obscura latebris
Verba datæ sortis secum, inter seque volutant. Inde Promethides placidis Epimethida dictis Mulcet; et, Aut fallax,' ait, 'est sollertia nobis ; Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est: lapides in corpore terræ Ossa reor dici: jacere hos post terga jubemur' Conjugis augurio quanquam Titania mota est; Spes tamen in dubio est: adeò cœlestibus ambo Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit? Descendunt; velantque caput, tunicasque recingunt; Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.
Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) Ponere duritiem cœpêre, suumque rigorem ; Mollirique morâ, mollitaque ducere formam. Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis Contigit, ut quædam, sic non manifesta, videri Forma potest hominis; sed utì de marmore cœpto Non exacta satis, rudibusque simillima signis.
Quæ tamen ex illis aliquo pars humida succo,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum.
Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa:
Quod modò vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio, superorum numine, saxa
Missa viri manibus faciem traxêre virilem:
Et de fœmineo reparata est fœmina jactu. Inde genus durum sumus, experiensque laborum: Et documenta damus, quâ simus origine nati.
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, Tum genuit: populisque novis, incognita serpens, Terror eras; tantum spatii de monte tenebas. Hanc deus arcitenens, et nunquam talibus armis Antè, nisi in damis capreisque fugacibus, usus, Mille gravem telis, exhaustâ penè pharetrâ, Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno. Neve operis famam possit delere vetustas, Instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia, de domitæ serpentis nomine dictos. His juvenum quicunque manu, pedibusve, rotâve Vicerat; æsculeæ capiebat frondis honorem. Nondum laurus erat; longoque decentia crine Tempora cingebat de quâlibet arbore Phœbus.
« ZurückWeiter » |