Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec par aut eadem nocturnæ forma Dianæ
Esse potest unquam: semperque hodierna sequente,
Si crescit, minor est; major, si contrahit orbem.

Quid? non in species succedere quatuor annum
Adspicis, ætatis peragentem imitamina nostræ ?
Nam tener, et lactens, puerique simillimus ævo
Vere novo est. Tunc herba nitens, et roboris expers
Turget, et insolida est, et spe delectat agrestem.
Omnia tum florent; florumque coloribus almus
Ridet ager: neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
Transit in Æstatem, post Ver, robustior Annus:
Fitque valens juvenis: neque enim robustior ætas
Ulla, nec uberior, nec, quæ magis æstuet, ulla est.
Excipit Autumnus, posito fervore juventæ
Maturus, mitisque, inter juvenemque senemque
Temperie medius, sparsis per tempora canis.
Inde senilis Hiems tremulo venit horrida passu;
Aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

140

145

150

Nostra quoque ipsorum semper, requieque sine ullâ, 155
Corpora vertuntur: nec, quod fuimusve, sumusve,
Cras erimus. Jacuit primò sine viribus infans
Mox quadrupes, rituque tulit sua membra ferarum:

Paulatimque tremens, et nondum poplite firmo
Constitit, adjutis aliquo conamine nervis.

Inde valens veloxque fuit: spatiumque juventæ
Transit: et, emensis medii quoque temporis annis,
Labitur occiduæ per iter declive senectæ.

160

Subruit hæc ævi demoliturque prioris

Robora: fletque Milon senior, cùrn spectat inanes

165

Illos, qui fuerant solidorum mole tororum
Herculeïs similes, fluidos pendere lacertos.
Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,

Tyndaris: et secum, cur sit bis rapta, requirit.
Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetųstas,
Omnia destruitis: vitiataque dentibus ævi
Paulatim lentâ consumitis omnia morte.

170

175

Ne tamen oblitis ad metam tendere longè Exspatiemur equis; cœlum, et quodcunque sub illo est, Immutat formas, tellusque, et quicquid in illâ est. Nos quoque pars mundi, (quoniam non corpora solùm, Verùm etiam volucres animæ sumus, inque ferinas Possumus ire domos, pecudumque in pectora condi,) Corpora, quæ possint animas habuisse parentum, Aut fratrum, aut aliquo junctorum fœdere nobis, Aut hominum certè, tuta esse et honesta sinamus: Neve Thyesteïs cumulemur viscera mensis. Quàm malè consuescit, quàm se parat ille cruori Impius humano, vituli qui guttura cultro

180

Rumpit; et immotas præbet mugitibus aures!
Aut qui vagitus similes puerilibus hædum
Edentem jugulare potest; aut alite vesci,

185

Cui dedit ipse cibos ! quantum est, quod desit in istis
Ad plenum facinus! quò transitus inde paratur!

Bos aret, aut mortem senioribus imputet annis:
Horriferum contra Borean ovis arma ministret :
Ubera dent saturæ manibus pressanda capella.
Retia cum pedicis, laqueosque artesque dolosas
Tollite: nec volucrem viscatâ fallite virgâ:
Nec formidatis cervos includite pinnis :
Nec celate cibis uncos fallacibus hamos.

190

195

Perdite, si qua nocent: verùm hæc quoque perdite tantùm. Ora vacent epulis, alimentaque congrua carpant.""

JULIUS CESAR IN COMETEN MUTATUS.

v. 746.

Cæsar in Urbe suâ deus est: quem Marte togâque
Præcipuum, non bella magis finita triumphis,
Resque domi gestæ, properataque gloria rerum
In sidus vertêre novum, stellamque comantem,
Quàm sua progenies. Neque enim de Cæsaris actis
Ullum majus opus, quàm quòd pater exstitit hujus.
Scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos,
Perque papyriferi septemflua flumina Nili
Victrices egisse rates, Numidasque rebelles,
Cinyphiumque Jubam, Mithridateïsque tumentem
Nominibus Pontum, populo adjecisse Quirini,
Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

200

205

210

Quàm tantum genuisse virum, quo præside rerum
Humano generi, superi, cavistis abundè.

Ne foret hic igitur mortali semine cretus,

Ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit
Æneæ genitrix; vidit quoque triste parari
Pontifici letum, et conjurata arma moveri.
Palluit: et cunctis, ut cuique erat obvia, divis,
'Adspice,' dicebat, 'quantâ mihi mole parentur
Insidiæ: quantâque caput cum fraude petatur.
Quod de Dardanio solum mihi restat Iülo.
Solane semper ero justis exercita curis ?
Quam modò Tydidæ Calydonia vulneret hasta,
Nunc malè defense confundant monia Troja:
Quæ videam natum longis erroribus actum,
Jactarique freto, sedesque intrare silentûm,

Bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,

215.

220

225

Cum Junone magis. Quid nunc antiqua recordor
Damna mei generis? timor hic meminisse priorum
Non sinit. In me acui sceleratos cernitis enses;

Quos prohibete, precor; facinusque repellite: neve 230 Cæde sacerdotis flammas exstinguite Vestæ.'

Talia nequicquam toto Venus anxia cœlo

Verba jacit, superosque movet. Qui rumpere quanquam
Ferrea non possunt veterum decreta Sororum,
Signa tamen luctûs dant haud incerta futuri.

235

Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes,

Terribilesque tubas, auditaque cornua cœlo

Præmonuisse nefas. Phoebi quoque tristis imago
Lurida sollicitis præbebat lumina terris.
Sæpe faces visæ mediis ardere sub astris :
Sæpe inter nimbos gutta cecidêre cruentæ.
Cærulus et vultum ferrugine Lucifer atrâ
Sparsus erat: sparsi Lunares sanguine currus.
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo:
Mille locis lacrymavit ebur: cantusque feruntur
Auditi, sanctis et verba minacia lucis.

Victima nulla litat: magnosque instare tumultus
Fibra monet; cæsumque caput reperitur in extis.
Inque foro, circumque domos, et templa deorum
Nocturnos ululâsse canes; umbrasque silentûm
Erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.
Non tamen insidias, venturaque vincere fata
Præmonitus potuêre deûm: strictique feruntur
In templum gladii: neque enim locus ullus in Urbe
Ad facinus, diramque placet, nisi Curia, cædem.

Tum verò Cytherea manu percussit utrâque

Pectus et æthereâ molitur condere nube,
Quâ priùs infesto Paris est ereptus Atridæ,

240

245

250

255

Et Diomedeos Æneas fugerat enses.

[ocr errors]

fulminis iram,

Talibus hanc genitor: Sola insuperabile fatum,
Nata, movere paras? intres licèt ipsa Sororum
Tocta trium, cernes illic molimine vasto
Ex ære, et solido rerum tabularia ferro:
Quæ neque concursum cœli, neque
Nec metuunt ullas tuta atque æterna ruinas.
Invenies illic incisa adamante perenni
Fata tui generis: legi ipse, animoque notavi,
Et referam: ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit (pro quo, Cytherea, laboras)
Tempora, perfectis, quos terræ debuit, annis.
Ut deus accedat cœlo, templisque colatur,
Tu facies, natusque suus, qui nominis hæres,
Impositum feret Urbis onus, cæsique parentis
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessæ monia pacem
Victa petent Mutina: Pharsalia sentiet illum,
Emathiâque iterum madefacti cæde Philippi:
Et Magnum Siculis nomen superabitur undis :
Romanique ducis conjux Ægyptia, tædæ

Non bene fisa, cadet: frustràque erit illa minata,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo.
Quid tibi Barbariem, gentes ab utroque jacentes
Oceano, numerem ? Quodcunque habitabile tellus
Sustinet, hujus erit: pontus quoque serviet illi.
Pace datâ terris, animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor:
Exemploque suo mores reget: inque futuri
Temporis ætatem, venturorumque nepotum,
Prospiciens, prolem sanctâ de conjuge natam
Ferre simul nomenque suum curasque jubebit.

260

265

270

275

280

285

290

« ZurückWeiter »