Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

OVIDII METAMORPHOSEON.

LIBER PRIMUS.

PROCEMIUM.

In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora.. Di, cœptis (nam vos mutâstis et illas)
Adspirate meis; primâque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

MUNDI CREATIO.

v. 5.

Antè, mare et tellus, et, quod tegit omnia, cœlum,
Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,

5

Quem dixêre Chaos; rudis indigestaque moles;

Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque eodem
Non bene junctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan ;
Nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quâque fuit tellus, illîc et pontus et aër:

10

15

Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër: nulli sua forma manebat.
Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc Deus et melior litem Natura diremit:

20

Nam cœlo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cœlum.

Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.

25

Ignea convexi vis et șine pondere cœli

Emicuit, summâque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate, locoque :
Densior his tellus: elementaque grandia traxit;
Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor
Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum,
Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non æqualis ab omni

Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare littora terræ.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque ;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis:
Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsâ ;
In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquæ, pro ripis littora pulsant.
Jussit et extendi campos, subsidere valles,
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
Utque duæ dextrâ cœlum, totidemque sinistrâ
Parte secant zonæ, quinta est ardentior illis ;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem

30

35

40

45

Cura dei: totidemque plagæ tellure premuntur.
media est, non est habitabilis æstu :

Quarum quæ
Nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit ;
Temperiemque dedit, mixtâ cum frigore flammâ.
Imminet his aër: qui, quantò est pondere terræ
Pondus aquæ levius, tantò est onerosior igni.
Illic et nebulas, illic consistere nubes
Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.

His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis,

50

55

Cùm sua quisque regant diverso flamina tractu,

Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.

60

Eurus ad Auroram, Nabathæaque regna recessit,

Persidaque, et radiis juga subdita matutinis.

Vesper, et occiduo quæ littora sole tepescunt,

Proxima sunt Zephyro: Scythiam Septemque trionem Horrifer invasit Boreas; contraria tellus

65

Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro.

Hæc super imposuit liquidum et gravitate carentem
Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem.

Vix ea limitibus dissepserat omnia certis ;
Cùm, quæ pressa diu massâ latuêre sub illâ,
Sidera cœperunt toto effervescere cœlo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent cœleste solum, formæque deorum:
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ :
Terra feras cepit: volucres agitabilis aër.

Sanctius his animal, mentisque capacius altæ
Deerat adhuc, et quod dominari in cætera posset.
Natus homo est: sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo:

70

75

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina cœli.
Quam satus läpeto, mixtam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantûm cuncta deorum.
Pronaque cùm spectent animalia cætera terram;
Os homini sublime dedit: cœlumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modò quæ fuerat rudis et sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

80

85

QUATUOR MUNDI ÆTATES.

v. 89.

Aurea prima sata est ætas, quæ, vindice nullo,
Sponte suâ, sine lege, fidem rectumque colebat.
Pœna metusque aberant: nec verba minacia fixo
Ære legebantur: nec supplex turba timebant
Judicis ora sui: sed erant sine judice tuti.
Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat undas:
Nullaque mortales, præter sua, littora nôrant.
Nondum præcipites cingebant oppida fossæ:
Non tuba directi, non æris cornua flexi,
Non galeæ, non ensis, erant.

Sine militis usu

Mollia securæ peragebant otia mentes.

Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis
Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus:
Contentique cibis, nullo cogente, creatis,
Arbuteos fœtus, montanaque fraga legebant,
Cornaque, et in duris hærentia mora rubetis;
Et quæ deciderant patulâ Jovis arbore glandes.

90

95

100

105

Ver erat æternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant zephyri natos sine seinine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat:
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant:
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,

110

Sub Jove mundus erat; subiit argentea proles,
Auro deterior, fulvo pretiosior ære.

115

[blocks in formation]

Semina tum primùm longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique jugo gemuêre juvenci.

Tertia post illas successit aënea proles,
Sævior ingeniis, et ad horrida promptior arma;
Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro.
Protinus irrumpit venæ pejoris in ævum
Omne nefas: fugêre pudor, verumque, fidesque:
In quorum subiêre locum fraudesque, dolique,
Insidiæque, et vis, et amor sceleratus habendi.
Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos
Navita: quæque diu steterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultavêre carinæ.
Communemque priùs, ceu lumina solis et auras,
Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantùm segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ:

125

130

135

« ZurückWeiter »