Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

importuna facem, fluidoque cruore rubentem
induitur pallam, tortoque incingitur angue,
egrediturque domo. Luctus comitatur euntem
et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.
limine constiterat. Postes tremuisse feruntur
Aeolii, pallorque fores infecit Avernus,

solque locum fugit. Monstris exterrita conjunx,
territus est Athamas. Tectoque exire parabant :
obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,
nexaque vipereis distendens bracchia nodis
caesariem excussit. Motae sonuere colubrae :
parsque jacent umeris, pars circum pectora lapsae
sibila dant saniemque vomunt linguaque coruscant.
inde duos mediis abrumpit crinibus angues,
pestiferaque manu raptos immisit.

At illi

Inoosque sinus Athamanteosque pererrant,
inspirantque graves animas. Nec vulnera membris
ulla ferunt; mens est, quae diros sentiat ictus.
attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
oris Cerberei spumas et virus Echidnae,
erroresque vagos caecaeque oblivia mentis,

et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,
omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti
coxerat aere cavo, viridi versata cicuta.

dumque pavent illi, vergit furiale venenum
pectus in amborum, praecordiaque intima movit.
tum face jactata per eundem saepius orbem
consequitur motis velociter ignibus ignes.
sic victrix jussique potens ad inania magni
regna redit Ditis, sumptumque recingitur anguem.
Protinus Aeolides media furibundus in aula
clamat 'Io, comites, his retia tendite silvis !
hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena,'

485

490

495

500

505

510

utque ferae sequitur vestigia conjugis amens,
deque sinu matris ridentem et parva Learchum
bracchia tendentem rapit et bis terque per auras
more rotat fundae, rigidoque infantia saxo
discutit ora ferox. Tum denique concita mater,
seu dolor hoc fecit, seu sparsi causa veneni,
exululat passisque fugit male sana capillis,
teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis
'Euhoe Bacche' sonat. Bacchi sub nomine Juno
risit et Hos usus praestet tibi' dixit alumnus.'

Imminet aequoribus scopulus, pars ima cavatur fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, summa riget frontemque in apertum porrigit aequor. Occupat hunc vires insania fecerat - Ino, seque super pontum nullo tardata timore mittit onusque suum; percussa recanduit unda. at Venus inmeritae neptis miserata labores sic patruo blandita suo est: 'O numen aquarum, proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, magna quidem posco, sed tu miserere meorum, jactari quos cernis in Ionio immenso,

et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est, si tamen in dio quondam concreta profundo. spuma fui, Graiumque manet mihi nomen ab illa.'

Annuit oranti Neptunus et abstulit illis quod mortale fuit, majestatemque verendam imposuit, nomenque simul faciemque novavit : Leucotheëque deum cum matre Palaemona dixit.

515

520

525

530

535

540

X. PERSEUS AND ANDROMEDA.

[Book IV.-615-803.]

[THE companions of Ino are changed to stones and birds (416– 562). Cadmus and his wife Hermione, in great age, having witnessed these sorrows of their house, are at length converted into serpents, consoled only by the glories of their grandson Bacchus (563-614).]

Perseus, returning from the slaying of Medusa, is refused hospitality by the Titan Atlas, whom by the Gorgon's head he converts into a mountain (615-662). Flying over Æthiopia, he discovers the princess Andromeda, daughter of Cepheus and Cassiopeia, fastened to a cliff to be devoured by a sea-monster, which he attacks and slays, and so wins Andromeda for his bride (663-739). The marvellous effect of Medusa's head, which changes leaves and twigs to coral; and the tale told at Perseus' wedding feast, of Medusa, daughter of Phorcus, whose golden locks were by the wrath of Minerva changed to serpents.

VIPEREI referens spolium memorabile monstri aëra carpebat tenerum stridentibus alis; cumque super Libycas victor penderet arenas, Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae, quas humus exceptas varios animavit in angues : unde frequens illa est infestaque terra colubris. Inde per immensum ventis discordibus actus nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosae fertur, et ex alto seductas aethere longe despectat terras, totumque supervolat orbem. ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit : saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus. jamque cadente die, veritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe; exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.

615

620

625

630

Hic hominum cunctos ingenti corpore praestans Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus

rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis aequora subdit equis, et fessos excipit axes.

mille greges illi, totidemque armenta per herbas
errabant; et humum vicinia nulla premebant.
arboreae frondes auro radiante virentes,
ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

'Hospes,' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit
te generis magni, generis mihi Juppiter auctor ;
sive es mirator rerum, mirabere nostras :
hospitium requiemque peto.' Memor ille vetustae
sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem :
'Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
arbor, et hunc praedae titulum Jove natus habebit.'
id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas
moenibus, et vasto dederat servanda draconi,
arcebatque suis externos finibus omnes.

huic quoque 'Vade procul, ne longe gloria rerum,
quam mentiris,' ait 'longe tibi Juppiter absit;'
vimque minis addit, manibusque expellere temptat
cunctantem, et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior quis enim par esset Atlanti
viribus? At quoniam parvi tibi gratia nostra est,
accipe munus,' ait; laevaque a parte Medusae
ipse retroversus squalentia prodidit ora.

[ocr errors]

635

640

645

650

655

quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque in silvas abeunt, juga sunt umerique manusque : quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen ; ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes crevit in immensum — sic di statuistis — et omne

[ocr errors]

cum tot sideribus caelum requievit in illo.

Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,

660

admonitorque operum caelo clarissimus alto
Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
parte ab utraque pedes, teloque accingitur unco,
et liquidum motis talaribus aëra findit.
gentibus innumeris circumque infraque relictis,
Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
illic immeritam maternae pendere linguae
Andromedan poenas immitis jusserat Ammon.

Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos moverat, et tepido manabant lumina fletu,

665

670

680

marmoreum ratus esset opus trahit inscius ignes, 675 et stupet, et visae correptus imagine formae, paene suas quatere est oblitus in aëre pennas. ut stetit, 'O' dixit 'non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi junguntur amantes, pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur vincla geras.' Primo silet illa, nec audet appellare virum virgo; manibusque modestos celasset vultus, si non religata fuisset. lumina, quod potuit, lacrimis implevit obortis. Saepius instanti, sua ne delicta fateri nolle videretur, nomen terraeque suumque, quantaque maternae fuerit fiducia formae, indicat. Et nondum memoratis omnibus unda insonuit, veniensque immenso belua ponto

685

imminet, et latum sub pectore possidet aequor. Conclamat virgo; genitor lugubris et una

690

mater adest, ambo miseri, sed justius illa.
nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus

plangoremque ferunt, vinctoque in corpore adhaerent; cum sic hospes ait : Lacrimarum longa manere

695

tempora vos poterunt; ad opem brevis hora ferendam est.

« ZurückWeiter »