Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

15

20

25

nec circumfuso pendebat in aëre Tellus ponderibus librata suis, nec brachia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite; quaque fuit tellus, illic et pontus et aër.

Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aër: nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, humentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

Hanc deus et melior litem natura diremit. nam caelo terras et terris abscidit undas, et liquidum spisso secrevit ab aëre caelum. quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit.

Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit, summaque locum sibi fecit in arce. proximus est aër illi levitate locoque; densior his tellus, elementaque grandia traxit et pressa est gravitate sua; circumfluus humor ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum, congeriem secuit, sectamque in membra redegit, principio terram, ne non aequalis ab omni parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. tum freta diffudit, rapidisque tumescere ventis jussit, et ambitae circumdare litora terrae. addidit et fontes et stagna immensa lacusque, fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim, campoque receptą liberioris aquae pro ripis litorą pulsant. jussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.

Utque duae dextra caelum totidemque sinistra

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors]

parte secant zonae, quinta est ardentior illis : sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. quarum quae media est, non est habitabilis aestu ; nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit, 50 temperiemque dedit, mixta cum frigore flamma.

Imminet his aër: qui, quanto est pondere terrae pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. illic et nebulas, illic consistere nubes jussit, et humanas motura tonitrua mentes,

55 et cum fulminibus facientes frigora ventos. his quoque non passim mundi fabricator habendum aëra permisit: vix nunc obsistitur illis, cum sua quisque regant diverso flamina tractu, quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. 60 Eurus ad auroram Nabataeaque regna recessit, Persidaque et radiis juga subdita matutinis; Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque trionem horrifer invasit Boreas; contraria tellus nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro. haec super imposuit liquidum et gravitate carentem aethera, nec quicquam terrenae faecis habentem.

Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, cum quae pressa diu massa latuere sub illa, sidera coeperunt toto effervescere caelo : neu regio foret ulla suis animantibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum; cesserunt nitidis habitandae piscibus undae; terra feras cepit, volucres agitabilis aër.

75 Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset. natus homo est: sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo,

65

70

[blocks in formation]

sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
aethere,cognati retinebat semina caeli.
quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis,
finxit in effigiern moderantum cuncta deorum.
pronaque cum spectent animalia cetera terram,
os homini sublime dedit, caelumque tueri
jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
induit ignotas hominum conversa figuras.

AUREA prima sata est aetas, quae vindice nullo,
sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
poena metusque aberant, nec verba minacia fixo
aere legebantur, nec supplex turba timebat
judicis ora sui, sed erant sine judice tuti.
nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
montibus in liquidas pinus descenderat undas,
nullaque mortales praeter sua litora norant.
nondum praecipites cingebant oppida fossae :
non tuba directi, non aeris cornua flexi,
non galeae, non ensis erant; sine militis usu
mollia securae peragebant otia gentes.
ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis
saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus :
contentique cibis nullo cogente creatis,
arbuteos fetus montanaque fraga legebant,
cornaque et in duris haerentia mora rubetis,
et quae deciderant patula Jovis arbore glandes.
ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
mulcebant zephyri natos sine semine flores.
mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
nec renovatus ager gravidis canebat aristis :
flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant,
flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

120

sub Jove mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior aere.

115 Juppiter antiqui contraxit tempora veris, perque hiemes aestusque et inaequales autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum. tum primum siccis aër fervoribus ustus canduit, et ventis glacies adstricta pependit. tum primum subiere domus : domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae. semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique jugo gemuere juvenci. Tertia post illas successit aënea proles,

125 saevior ingeniis, et ad horrida promptior arma, non scelerata tamen. — De duro est ultima ferro. protinus inrupit venue pejoris in aevum omne nefas : fugere pudor verumque fidesque : in quorum subiere locum fraudesque dolique 130 insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. vela dabant ventis, — nec adhuc bene noverat illos navita, - quaeque diu steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae. communemque prius, ceu lumina solis et auras, 135 cautus humum longo signavit limite mensor. nec tantum segetes alimentaque debita dives poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae; quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, effodiuntur opes, inritamenta malorum.

Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum prodierat; prodit Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercae ;

140

150

155

160

filius ante diem patrios inquirit in annos.
victa jacet pietas; et virgo caede madentes,
ultima caelestum, terras Astraea reliquit.
neve foret terris securior arduus aether,
affectasse ferunt regnum caeleste Gigantas,
altaque congestos struxisse ad sidera montes.

Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossae.
obruta mole sua cum corpora dira jacerent,
perfusam multo natorum sanguine Terram
inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem,
et, ne nulla suae stirpis monumenta manerent,
in faciem vertisse hominum; sed et illa propago
contemptrix superum saevaeque avidissima caedis
et violenta fuit; scires e sanguine natos.

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit; et, facto nondum vulgata recenti, foeda Lycaoniae referens convivia mensae, ingentes animo et dignas Jove concipit iras, conciliumque vocat; tenuit mora nulla vocatos. est via sublimis, caelo manifesta sereno: Lactea nomen habet, candore notabilis ipso. hac iter est superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum; dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis. plebs habitat diversa locis; a fronte potentes caelicolae clarique suos posuere penates. hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli.

Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. talibus inde modis ora indignantia solvit :

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »