Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

V. 396.]

6

Proserpine is stolen by Pluto.

depositique metus, videt hunc Erycina vagantem
monte suo residens, natumque amplexa volucrem
'Arma manusque meae, mea, nate, potentia,' dixit
illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
inque dei pectus celeres molire sagittas,
cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
tu superos ipsumque Jovem, tu numina ponti
victa domas, ipsumque regit qui numina ponti.
Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
imperium profers? agitur pars tertia mundi.

et tamen in caelo, quae jam patientia nostra est,
spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
Pallada nonne vides jaculatricemque Dianam
abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem.
at tu, pro socio (siqua est ea gratia) regno,
junge deam patruo.' Dixit Venus; ille pharetram
solvit, et, arbitrio matris, de mille sagittis
unam seposuit, sed qua nec acutior ulla,

51

370

375

380

nec minus incerta est, nec quae magis audiat arcus. oppositoque genu curvavit flexile cornu :

inque cor hamata percussit arundine Ditem.

390

Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros carmina cycnorum labentibus audit in undis. silva coronat aquas cingens latus omne, suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ignes. frigora dant rami, Tyrios humus humida flores: perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco ludit, et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet, et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti : usque adeo est properatus amor. Dea territa maesto

395

et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
clamat; et ut summa vestem laniarat ab ora,
collecti flores tunicis cecidere remissis.
tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,
haec quoque virgineum movit jactura dolorem.
Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos
exhortatur equos, quorum per colla jubasque
excutit obscura tinctas ferrugine habenas.
perque lacus altos et olentia sulfure fertur
stagna Palicorum, rupta ferventia terra;
et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
inter inaequales posuerunt moenia portus.

Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, quod coit angustis inclusum cornibus aequor. hic fuit, a cujus stagnum quoque nomine dictum est, inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo, agnovitque deam: Nec longius ibitis' inquit;

6

non potes invitae Cereris gener esse: roganda, non rapienda fuit. Quod si componere magnis parva mihi fas est, et me dilexit Anapis: exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi." dixit, et in partes diversas bracchia tendens obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram, terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit, et pronos currus medio cratere recepit.

At Cyane raptamque deam contemptaque fontis jura sui maerens, inconsolabile vulnus mente gerit tacita, lacrimisque absumitur omnis; et quarum fuerat magnum modo numen, in illas extenuatur aquas. Molliri membra videres, ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem:

400

405

410

415

420

425

430

V. 464.]

Her Weary Search.

primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
caerulei crines, digitique et crura pedesque:
nam brevis in gelidas membris exilibus undas
transitus est; post haec humeri tergusque latusque
pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.

denique pro vivo vitiatas sanguine venas

lympha subit; restatque nihil, quod prendere possis. Interea pavidae nequiquam filia matri

omnibus est terris, omni quaesita profundo.
illam non udis veniens Aurora capillis
cessantem vidit, non Hesperus illa duabus
flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna,
perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
fessa labore sitim collegerat, oraque nulli
colluerant fontes; cum tectam stramine vidit
forte casam, parvasque fores pulsavit: at inde

prodit anus, divamque videt, lymphamque roganti
dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
dum bibit illa datum, duri puer oris et audax

53

435

440

445

450

constitit ante deam, risitque, avidamque vocavit. offensa est; neque adhuc epota parte loquentem cum liquido mixta perfudit diva polenta.

combibit os maculas, et quae modo bracchia gessit, 455 crura gerit; cauda est mutatis addita membris: inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est. mirantem flentemque et tangere monstra parantem fugit anum, latebramque petit; aptumque colori nomen habet, variis stellatus corpora guttis.

Quas dea per terras et quas erraverit undas, dicere longa mora est. Quaerenti defuit orbis : Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo,

460

venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset,
omnia narrasset; sed et os et lingua volenti
dicere non aderant, nec quo loqueretur, habebat.
signa tamen manifesta dedit, notamque parenti,
illo forte loco delapsam in gurgite sacro,
Persephones zonam summis ostendit in undis.

465

470

quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam scisset, inornatos laniavit diva capillos,

et repetita suis percussit pectora palmis.

nescit adhuc ubi sit; terras tamen increpat omnes,
ingratasque vocat, nec frugum munere dignas :
Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
repperit. Ergo illic saeva vertentia glebas
fregit aratra manu, parilique irata colonos
ruricolasque boves leto dedit, arvaque jussit
fallere depositum, vitiataque semina fecit.
fertilitas terrae latum vulgata per orbem
falsa jacet; primis segetes moriuntur in herbis,
et modo sol nimius, nimius modo corripit imber;
sideraque ventique nocent, avidaeque volucres
semina jacta legunt; lolium tribulique fatigant
triticeas messes, et inexpugnabile gramen.

6

Tum caput Eleis Alpheïas extulit undis, rorantesque comas a fronte removit ad aures, atque ait: O toto quaesitae virginis orbe et frugum genitrix, immensos siste labores, neve tibi fidae violenta irascere terrae: terra nihil meruit, patuitque invita rapinae. nec sum pro patria supplex; huc hospita veni: Pisa mihi patria est, et ab Elide ducimus ortus.

475

480

485

490

Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni

495

haec mihi terra solo est. Hos nunc Arethusa penates,

hanc habeo sedem; quam tu, mitissima, serva. mota loco cur sim, tantique per aequoris undas

V. 532.] She discovers Proserpine's Abode.
advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
tempestiva meis, cum tu curaque levata
et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus
praebet iter, subterque imas ablata cavernas,
hic caput attollo, desuetaque sidera cerno.
ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
visa tua est oculis illic Proserpina nostris :
illa quidem tristis, neque adhuc interrita vultu,
sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
sed tamen inferni pollens matrona tyranni.'

Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces, attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus auras exit in aetherias: ibi toto nubila vultu

6

ante Jovem passis stetit invidiosa capillis :

[ocr errors]

Proque meo veni supplex tibi, Juppiter,' inquit,

55

500

505

510

sanguine, proque tuo. Si nulla est gratia matris, 515 nata patrem moveat; neu sit tibi cura, precamur,

vilior illius, quod nostro est edita partu.

en quaesita diu tandem mihi nata reperta est: si reperire vocas amittere certius, aut si

525

scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus, dummodo reddat eam: neque enim praedone marito filia digna tua est - si jam mea filia non est.' Juppiter excepit, 'Commune est pignus onusque nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus addere vera placet, non hoc injuria factum, verum amor est. Neque erit nobis gener ille pudori, tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est esse Jovis fratrem! Quid quod nec cetera desunt, nec cedit nisi sorte mihi? Sed tanta cupido si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, lege tamen certa, si nullos contigit illic

ore cibos: nam sic Parcarum foedere cautum est.'

530

« ZurückWeiter »