Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nunc, si forte potes (sed non potes, optima conjunx),

Finitis gaude tot mihi morte malis.

Quod potes, extenua forti mala corde ferendo,

Ad quae jampridem non rude pectus habes.
Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,
Effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!
Nam si morte carens vacua volat altus in aura
Spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
Inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
Perque feros manes hospita semper erit.
Ossa tamen facito parva referantur in urna :
Sic ego non etiam mortuus exsul ero.

60

65

Non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
Subposuit tumulo rege vetante soror.

Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
Inque suburbano condita pone solo.

Quosque legat versus oculo properante viator,
Grandibus in tituli marmore caede notis:

HIC EGO QUI JACEO TENERORUM LUSOR AMORUM

INGENIO PERII NASO POETA MEO:

70

AT TIBI QUI TRANSIS NE SIT GRAVE QUISQUIS AMASTI
DICERE NASONIS MOLLITER OSSA CUBENT.

Hoc satis in titulo est; etenim majora libelli
Et diuturna magis sunt monimenta mihi,
Quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
Nomen et auctori tempora longa suo.
Tu tamen exstincto feralia munera semper
Deque tuis lacrimis humida serta dato:
Quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
Sentiet officium maesta favilla pium.

Scribere plura libet, sed vox mihi fessa loquendo
Dictandi vires siccaque lingua negat.

Accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
Quod, tibi qui mittit, non habet ipse, VALE!

80

85

III. 10, 32.]

Winter Scenes in Thrace.

177

3. Winter Scenes in Thrace (iii. 10).

IQUIS adhuc istic meminit Nasonis adempti,

SIQUI

Et superest sine me nomen in Urbe meum,
Suppositum stellis numquam tangentibus aequor
Me sciat in media vivere barbarie.

Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque, 5
Quam non ingenio nomina digna meo!
Dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro:
Ille suis liquidus bella repellit aquis.
At cum tristis hiemps squalentia protulit ora,
Terraque marmoreo candida facta gelu est,
Dum vetat et Boreas et nix habitare sub Arcto,
Tum liquet, has gentes axe tremente premi.
Nix jacet, et glaciem nec sol pluviaeve resolvunt,
Indurat Boreas perpetuamque facit;

Ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit,
Et solet in multis bima manere locis.
Tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas
Aequet humo turres tectaque rapta ferat.
Pellibus et sutis arcent mala frigora braccis,
Oraque de toto corpore sola patent.
Saepe sonant moti glacie pendente capilli,
Et nitet inducto candida barba gelu.
Nudaque consistunt, formam servantia testae,
Vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.
Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi,
Deque lacu fragiles effodiantur aquae?
Ipse, papyrifero qui non angustior amne
Miscetur vasto multa per ora freto,
Caeruleos ventis latices durantibus, Hister
Congelat, et tectis in mare serpit aquis.

Quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas
Frigore concretas ungula pulsat equi;

10

15

20

25

30

Perque novos pontes subter labentibus undis
Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.
Vix equidem credar: sed cum sint praemia falsi
Nulla, ratam debet testis habere fidem.
Vidimus ingentem glacie consistere pontum,
Lubricaque inmotas testa premebat aquas.
Nec vidisse sat est: durum calcavimus aequor,
Undaque non udo sub pede summa fuit.
Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,
Non foret angustae mors tua crimen aquae.
Tum neque se pandi possunt delphines in auras
Tollere conantes dura coërcet hiems.
Et quamvis Boreas jactatis insonet alis,
Fluctus in obsesso gurgite nullus erit;
Inclusaeque gelu stabunt, ut marmore, puppes,
Nec poterit rigidas findere remus aquas.
Vidimus in glacie pisces haerere ligatos,
Sed pars ex illis tunc quoque viva fuit.
Sivę igitur nimii Boreae vis saeva marinas,
Sive redundatas flumine cogit aquas,
Protinus, aequato siccis aquilonibus Histro,
Invehitur celeri barbarus hostis equo :
Hostis equo pollens longeque volante sagitta
Vicinam late depopulatur humum.
Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros
Incustoditae diripiuntur opes;

35

40

45

50

55

Ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
Et quas divitias incola pauper habet.

60

Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,
Respiciens frustra rura laremque suum ;
Pars cadit hamatis misere confixa sagittis ;
Nam volucri ferro tinctile virus inest.

Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, 65
Et cremat insontes hostica flamma casas.

IV. 10, 18.]

The Poet's Autobiography.

179

Tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,

Nec quisquam presso vomere sulcat humum.

Aut videt, aut metuit locus hic, quem non videt, hostem, Cessat iners rigido terra relicta situ.

Non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra,

Nec cumulant altos fervida musta lacus.

70

Poma negat regio; nec haberet Acontius, in quo
Scriberet hic dominae verba legenda suae.
Aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos: 75
Heu loca felici non adeunda viro!

Ergo tam late pateat cum maximus orbis,
Haec est in poenam terra reperta meam?

4. The Poet's Autobiography (iv. 10).

ILLE ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
Quem legis, ut noris, accipe posteritas.
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
Milia qui novies distat ab Urbe decem.
Editus hinc ego sum, nec non ut tempora noris,
Cum cecidit fato consul uterque pari:

Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,
Non modo fortunae munere factus eques.
Nec stirps prima fui: genito sum fratre creatus,
Qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
Lucifer amborum natalibus adfuit idem:

Una celebrata est per duo liba dies.

Haec est armiferae festis de quinque Minervae,
Quae fieri pugna prima cruenta solet.
Protinus excolimur teneri, curaque parentis
Imus ad insignes Urbis ab arte viros.
Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,
Fortia verbosi natus ad arma fori;

[merged small][ocr errors][merged small]

At mihi jam puero caelestia sacra placebant,
Inque suum furtim Musa trahebat opus.

Saepe pater dixit Studium quid inutile temptas?
Maeonides nullas ipse reliquit opes.'
Motus eram dictis, totoque Helicone relicto
Scribere conabar verba soluta modis.
Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
Et quod temptabam dicere, versus erat.
Interea tacito passu labentibus annis

Liberior fratri sumpta mihique toga est,
Induiturque humeris cum lato purpura clavo,
Et studium nobis quod fuit ante, manet.
Jamque decem vitae frater geminaverat annos,
Cum perit, et coepi parte carere mei.
Cepimus et tenerae primos aetatis honores,

Deque viris quondam pars tribus una fui. Curia restabat; clavi mensura coacta est:

Majus erat nostris viribus illud onus.

Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
Sollicitaeque fugax ambitionis eram.

Et petere Aoniae suadebant tuta sorores
Otia, judicio semper amata meo.

Quotque aderant vates, rebar adesse deos.

Temporis illius colui fovique poëtas,

Saepe suas Volucres legit mihi grandior aevo,

Quaeque necet serpens, quae juvet herba, Macer. Saepe suos solitus recitare Propertius ignes, Jure sodalicio qui mihi junctus erat. Ponticus heroö, Bassus quoque clarus iambis Dulcia convictus membra fuere mei. Et tenuit nostras numerosus Horatius aures, Dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum; nec amara Tibullo Tempus amicitiae fata dedere meae.

20

25

30

35

40

45

50

« ZurückWeiter »