XV. 207.] The Changing Seasons. parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda - exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur. 141 175 Et quoniam magno feror aequore, plenaque ventis vela dedi: Nihil est, toto quod perstet in orbe. cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago. ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu, non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen, nec levis hora potest; sed ut unda impellitur unda, urgueturque eadem veniens urguetque priorem — tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur, i et nova sunt semper ; nam quod fuit ante, relictum est, fitque, quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur. • Cernis et emensas in lucem tendere noctes, et jubar hoc nitidum nigrae succedere nocti; nec color est idem caelo, cum lassa quiete cuncta jacent media, cumque albo Lucifer exit clarus equo; rursusque alius, cum praevia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. ipse dei clipeus terra cum tollitur ima mane rubet, terraque rubet cum conditur ima; candidus in summo est, melior natura quod illic aetheris est, terraeque procul contagia fugit. nec par aut eadem nocturnae forma Dianae esse potest umquam; semperque hodierna sequente, si crescit, minor est, major, si contrahit orbem. 6 Quid? non in species succedere quattuor annum aspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? nam tener et lactens puerique simillimus aevo Vere novo est; tunc herba recens et roboris expers turget, et insolida est, et spe delectat agrestes. omnia tunc florent, florumque coloribus almus ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. transit in Aestatem post ver robustior annus fitque valens juvenis; neque enim robustior aetas 190 195 200 ulla, nec uberior, nec quae magis ardeat ulla est. excipit Auctumnus, posito fervore juventae, maturus mitisque inter juvenemque senemque temperie medius, sparsus quoque tempora canis. inde senilis Hiemps tremulo venit horrida passu, aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. Editus in lucem jacuit sine viribus infans; robora; fletque Milon senior, cum spectat inanes 210 225 230 235 Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus; 240 quasque vices peragant, - animos adhibete! - docebo. quattuor aeternus genitalia corpora mundus continet. Ex illis duo sunt onerosa, suoque pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur ; et totidem gravitate carent, nulloque premente alta petunt, aër atque aëre purior ignis. quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt ex ipsis, et in ipsa cadunt; resolutaque tellus in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras aëraque humor abit, dempto quoque pondere rursus 245 XV. 460.] Changes upon the Earth. in superos aër tenuissimus emicat ignes ; inde retro redeunt, idemque retexitur ordo: ignis enim densum spissatus in aëra transit, hinc in aquas, tellus glomerata cogitur unda. 143 250 Nec species sua cuique manet; rerumque novatrix ex aliis alias reparat Natura figuras. nec perit in tanto quicquam (mihi credite) mundo, 255 260 265 270 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, immutat formas tellus et quicquid in illa est. 455 nos quoque, pars mundi, — quoniam non corpora solum, verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas possumus ire domos, pecudumque in corpora condi, — corpora quae possint animas habuisse parentum, aut fratrum, aut aliquo junctorum foedere nobis, 460 aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus, neve Thyesteis cumulemus viscera mensis. Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura ferro rumpit, et inmotas praebet mugitibus aures! aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem jugulare potest, aut alite vesci, 465 470 cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis ad plenum facinus? quo transitus inde paratur? bos aret, aut mortem senioribus imputet annis; horriferum contra Borean ovis arma ministret ; ubera dent saturae manibus pressanda capellae. retia cum pedicis, laqueos, artesque dolosas tollite; nec volucrem viscata fallite virga; nec formidatis cervos illudite pennis; nec celate cibis uncos fallacibus hamos. 475 perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum: ora vacent epulis, alimentaque mitia carpant.' qui postquam senior regnumque aevumque peregit, 480 XV. 644.] The Worship of Esculapius. 145 XXII. THE WORSHIP OF ESCULAPIUS. [BOOK XV.-622-744] THE people of Rome, being in terror of a pestilence, seek counsel of Apollo, who bids them invite his son (Æsculapius) to their city. Proceeding to Epidaurus, the messengers summon his help (622-652); who, giving them favorable answer in a dream, takes the shape of a serpent, and goes aboard their ship (653-693); and arriving at Rome, makes his dwelling in an island of the Tiber (694-744). B. C. 293 PANDITE nunc, Musae, praesentia numina vatum, (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas) unde Coroniden circumflua Thybridis alti insula Romuleae sacris asciverit urbis. Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora tabo. funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt; mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit, tantaeque urbis mala finiat, orant. et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae intremuere simul; cortinaque reddidit imo 625 630 635 hanc adyto vocem, pavefactaque pectora movit : Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses: et pete nunc propiore loco; nec Apolline vobis, qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato: ite bonis avibus, prolemque accersite nostram.' Jussa dei prudens postquam accepere Senatus, quam colat, explorant, juvenis Phoebeïus urbem, quique petant ventis Epidauria litora, mittunt. quae postquam curva missi tetigere carina, 640 |