Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

I. 215.]

The Guilt of Lycaon.

Non ego pro mundi regno magis anxius illa. tempestate fui, qua centum quisque parabat inicere anguipedum captivo brachia caelo. nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno corpore et ex una pendebat origine bellum. nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus. Per flumina juro infera sub terras Stygio labentia luco,

cuncta prius temptata; sed inmedicabile vulnus
ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
sunt mihi semidei, sunt rustica numina, nymphae,
faunique satyrique et monticolae Silvani,
quos quoniam caeli nondum dignamur honore,
quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
an satis, O superi, tutos fore creditis illos,
cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
struxerit insidias notus feritate Lycaon?'

Contremuere omnes, studiisque ardentibus ausum talia deposcunt. Sic, cum manus impia saevit sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tanto subitae terrore ruinae

11

190

195

200

humanum genus est totusque perhorruit orbis. nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est, quam fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque 205 murmura compressit, tenuere silentia cuncti. substitit ut clamor, pressus gravitate regentis,

Juppiter hoc iterum sermone silentia rupit :

6

Ille quidem poenas (curam hanc dimittite) solvit :

quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.
contigerat nostras infamia temporis aures:
quam cupiens falsam, summo delabor Olympo,
et deus humana lustro sub imagine terras.

longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, enumerare; minor fuit ipsa infamia vero.

210

215

Maenala transieram, latebris horrenda ferarum,
et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei.
Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni
ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
signa dedi venisse deum, vulgusque precari
coeperat; irridet primo pia vota Lycaon;
mox ait: Experiar, deus hic, discrimine aperto,
an sit mortalis; nec erit dubitabile verum.
nocte gravem somno necopina perdere morte
me parat; haec illi placet experientia veri.

220

225

230

• Nec contentus eo, missi de gente Molossa obsidis unius jugulum mucrone resolvit : atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subjecto torruit igni. quos simul imposuit mensis, ego vindice flamma in dominum dignosque everti tecta Penates. territus ipse fugit, nactusque silentia ruris exululat, frustraque loqui conatur; ab ipso colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet. in villos abeunt vestes, in crura lacerti :

fit lupus, et veteris servat vestigia formae. canities eadem est, eadem violentia vultus, idem oculi lucent, eadem feritatis imago.

• Occidit una domus; sed non domus una perire 240 digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinys. in facinus jurasse putes. Dent ocius omnes quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.' Dicta Jovis pars voce probant stimulosque frementi adiciunt, alii partes assensibus implent. est tamen humani generis jactura dolori omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae forma futura, rogant; quis sit laturus in aras tura? ferisne paret populandas tradere terras?

245

I. 283.]

Gathering of the Waters.

talia quaerentes, sibi enim fore cetera curae, rex superum trepidare vetat, subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira.

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras: sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas, longusque ardesceret axis. esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus, correptaque regia caeli ardeat, et mundi moles operosa laboret. tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum. Poena placet diversa, genus mortale sub undis perdere, et ex omni nimbos demittere caelo. protinus Aeoliis aquilonem claudit in antris, et quaecumque fugant inductas flamina nubes, emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum :

13

250

255

260

265

barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.

utque manu late pendentia nubila pressit,

fit fragor, inclusi funduntur ab aethere nimbi. nuntia Junonis varios induta colores

270

concipit Iris aquas, alimentaque nubibus adfert.

sternuntur segetes et deplorata colonis
vota jacent, longique perit labor irritus anni

Nec caelo contenta suo est Jovis ira, sed illum caeruleus frater juvat auxiliaribus undis.

275

convocat hic amnes; qui postquam tecta tyranni
intravere sui, Non est hortamine longo
nunc ait utendum; vires effundite vestras,
sic opus est; aperite domos, ac mole remota
fluminibus vestris totas inmittite habenas.'

Jusserat; hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,

et defrenato volvuntur in aequora cursu. ipse tridente suo terram percussit; at illa

280

285

290

295

intremuit motuque vias patefecit aquarum. expatiata ruunt per apertos flumina campos, cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris. siqua domus mansit, potuitque resistere tanto indejecta malo, culmen tamen altior hujus unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erat; deerant quoque litora ponto. occupat hic collem; cymba sedet alter adunca, et ducit remos illic, ubi nuper ararat; ille super segetes aut mersae culmina villae navigat; hic summa piscem deprendit in ulmo. figitur in viridi, si fors tulit, anchora prato, aut subjecta terunt curvae vineta carinae. et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereïdes; silvasque tenent delphines, et altis incursant ramis, agitataque robora pulsant. nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, unda vehit tigres; nec vires fulminis apro, crura nec ablato prosunt velocia cervo. quaesitisque diu terris, ubi sistere detur, in mare lassatis volucris vaga decidit alis. obruerat tumulos immensa licentia ponti, pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

300

305

310

maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,

illos longa domant inopi jejunia victu.

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit: sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum. mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes.

315

1. 351.]

The Waters are recalled.

15

hic ubi Deucalion nam cetera texerat aequor -
cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
Corycidas nymphas et numina montis adorant,
fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
non illo melior quisquam nec amantior aequi
vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum.

320

325

330

335

Juppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambos, cultores numinis ambos, nubila disjecit, nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit, et aethera terris. nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum exstantem atque humeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti inspirare jubet, fluctusque et flumina signo jam revocare dato. Cava bucina sumitur illi tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, bucina, quae medio concepit ubi aëra ponto, litora voce replet sub utroque jacentia Phoebo. tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba contigit, et cecinit jussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et aequoris undis et quibus est undis audita, coërcuit omnes. flumina subsidunt, collesque exire videntur : jam mare litus habet; plenos capit alveus amnes; surgit humus; crescunt loca decrescentibus undis; 345 postque diem longam nudata cacumina silvae ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.

6

Redditus orbis erat: quem postquam vidit inanem

et desolatas agere alta silentia terras,

340

Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis : 350 'O soror, o conjunx, o femina sola superstes,

« ZurückWeiter »