Reply of Ulysses. XIII, 143.] 121 • Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, novus est successor habendus. denique, quid verbis opus est? Spectemur agendo! arma viri fortis medios mittantur in hostes : inde jubete peti, et referentem ornate relatis.' Finierat Telamone satus, vulgique secutum ultima murmur erat; donec Läertius heros astitit, atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres, expectatoque resolvit ora sono; neque abest facundis gratia dictis. Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, 6 110 115 125 130 non foret ambiguus tanti certaminis heres, tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt fata,' manuque simul veluti lacrimantia tersit lumina quis magno melius succedat Achilli, quam per quem magnus Danaïs successit Achilles? huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur: neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, profuit ingenium; meaque haec facundia, siqua est, quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, invidia careat; bona nec sua quisque recuset. • Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco. Sed enim, quia rettulit Ajax esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Juppiter est, totidemque gradus distamus ab illo. nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi, Juppiter huic; neque in his quisquam damnatus et exsul. est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. Sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto: meritis expendite causam. dummodo quod fratres Telamon Peleusque fuerunt Ajacis meritum non sit, nec sanguinis ordo, sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis. aut si proximitas primusque requiritur heres — est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi. quis locus Ajaci? Phthiam haec Scyronve ferantur. nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa? ergo operum quoniam nudum certamen habetur, plura quidem feci quam quae comprendere dictis in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar. Praescia venturi genitrix Nereïa leti dissimulat cultu natum: deceperat omnes, in quibus Ajacem, sumptae fallacia vestis. arma ego femineis, animum motura virilem, 145 150 155 160 165 mercibus inserui. Neque adhuc projecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti Nate dea (dixi) tibi se peritura reservant Pergama. Quid dubitas ingentem evertere Trojam ? injecique manum, fortemque ad fortia misi. 170 ergo opera illius mea sunt. Ego Telephon hasta pugnantem domui; victum orantemque refeci. quod Thebae cecidere, meum est. Me credite Lesbon, me Tenedon, Chrysenque, et Cillan, Apollinis urbes, et Scyron cepisse. Mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra. 175 XIII. 210.] The Embassy to Troy. 123 utque alios taceam, qui saevum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me jacet inclitus Hector. illis haec armis, quibus est inventus Achilles, arma peto vivo dederam, post fata reposco. • Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina sunt, duraeque jubent Agamemnona sortes immeritam saevae natam mactare Dianae. denegat hoc genitor, divisque irascitur ipsis, atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis ingenium verbis ad publica commoda verti. nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides: difficilem tenui sub iniquo judice causam. hunc tamen utilitas populi fraterque datique 180 185 190 summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset. mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu decipienda fuit. Quo si Telamonius isset, crba suis essent etiam nunc lintea ventis. • Mittor et Iliacas audax orator ad arces, 6 visaque et intrata est altae mihi curia Trojae: plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi quam mihi mandarat communis Graecia causam, accusoque Parin, praedamque Helenamque reposco, et moveo Priamum Priamoque Antenora junctum. at Paris et fratres et qui rapuere sub illo, vix tenuere manus 195 scis hoc, Menelaë! — nefandas; primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 6 Longa referre mora est, quae consilioque manuque utiliter feci spatiosi tempore belli. post acies primas urbis se moenibus hostes 210 quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris, hostibus insidior, fossas munimine cingo, consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida; doceo, quo simus alendi armandique modo; mittor, quo postulat usus. • Ecce Jovis monitu, deceptus imagine somni, rex jubet incoepti curam dimittere belli: 215 ille potest auctore suam defendere vocem. non sinat hoc Ajax, delendaque Pergama poscat, quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros? cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre, cum tu terga dares, inhonestaque vela parares. nec mora: Quid facitis? quae vos dementia (dixi) concitat, O socii, captam dimittere Trojam? quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno ? talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum fecerat, aversos profuga de classe reduxi. • Convocat Atrides socios terrore paventes; nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam audet. At ausus erat reges incessere dictis Thersites, etiam per me haud impune, protervis. erigor, et trepidos cives exhortor in hostem, amissamque mea virtutem voce reposco. tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. denique de Danais quis te laudatve petitve? At sua Tydides mecum communicat acta, me probat, et socio semper confidit Ulixe. est aliquid, de tot Graiorum milibus unum a Diomede legi. Nec me sors ire jubebat : sic tamen, et spreto noctisque hostisque periclo, ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona 230 235 240 XIII. 278.] Battles before Troy. interimo; non ante tamen, quam cuncta coëgi 125 245 250 255 Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro devastata meo? cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytaninque, exitioque dedi cum Chersidamante Thoöna, et Charopem, fatisque immitibus Ennomon actum, 260 quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives, ipso pulchra loco: nec vanis credite verbis. 6 aspicite en!' vestemque manu diduxit; et Haec sunt pectora semper' ait vestris exercita rebus. at nil impendit per tot Telamonius annos sanguinis in socios, et habet sine vulnere corpus. Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Jovemque? 265 confiteorque, tulit: neque enim benefacta maligne 270 ausum etiam Hectoreo solum concurrere marti 275 |