Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

arcet, et in lapidem rictus serpentis apertos congelat, et patulos, ut erant, indurat hiatus.

60

Umbra subit terras, et quae loca viderat ante, cuncta recognoscit; quaerensque per arva piorum invenit Eurydicen, cupidisque amplectitur ulnis. hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo, nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit, 65 Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus. Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus: amissoque dolens sacrorum vate suorum, protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit.

70

75

quippe pedum digitos, in quantum quaeque secuta est, traxit, et in solidam detrusit acumine terram; utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris, sensitque teneri, plangitur, ac trepidans astringit vincula motu : sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, exsternata fugam frustra temptabat; at illam lenta tenet radix, exsultantemque coërcet. dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, aspicit in teretes lignum succedere suras;

et conata femur maerenti plangere dextra, robora percussit. Pectus quoque robora fiunt; robora sunt humeri; porrectaque bracchia veros esse putes ramos, et non fallare putando.

80

KI. 101.]

Bacchus in Phrygia.

XVII. THE STORY OF MIDAS.

[BOOK XI. -85-193-]

107

PROCEEDING from Thrace into Phrygia, Bacchus is deserted by Silenus, whom king Midas restores to him, and so receives from Bacchus whatever boon he should desire. Choosing that whatever he touched might become gold, Midas presently finds his gitt a curse; but by help of the god is freed from it on bathing in the river Pactolus, whose sands thenceforth become gold (85-145). Afterwards, frequenting woods and lonely places, he became witness of a contest for the palm of music between Pan and Apollo. By Tmolus, the mountain-god, Apollo is judged victor; and Midas pronouncing for Pan, his ears are by Apollo lengthened into ass's ears (146–179); the secret of which being by his servant whispered to the earth, there sprang up reeds, which in their rustling told the shame of Midas (180–193).

TEC satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit

NEC

agros,

cumque choro meliore sui vineta Timoli

Pactolonque petit- quamvis non aureus illo
tempore, nec caris erat invidiosus arenis.

hunc assueta cohors satyri bacchaeque frequentant,
at Silenus abest. Titubantem annisque meroque
ruricolae cepere Phryges, vinctumque coronis
ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
hospitis adventu festum genialiter egit
per bis quinque dies et junctas ordine noctes.

Et jam stellarum sublime coëgerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex venit, et juveni Silenum reddit alumno. huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium, gaudens altore recepto.

90

95

100

6

ille, male usurus donis, ait Effice, quicquid
corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'
adnuit optatis, nocituraque munera solvit
Liber, et indoluit, quod non meliora petisset.
Laetus abit, gaudetque malo Berecyntius heros:
pollicitique fidem tangendo singula temptat.
vixque sibi credens, non alta fronde virenti
ilice detraxit virgam: virga aurea facta est;
tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro;
contigit et glebam: contactu gleba potenti
massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas:
aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum :
Hesperidas donasse putes. Si postibus altis
admovit digitos, postes radiare videntur;
ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
unda fluens palmis Danaën eludere posset.

Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens
omnia. Gaudenti mensas posuere ministri
exstructas dapibus, nec tostae frugis egentes:
tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
munera contigerat, Cerealia dona rigebant;
sive dapes avido convellere dente parabat,
lamina fulva dapes, admoto dente, premebat;
miscuerat puris auctorem muneris undis:
fusile per rictus aurum fluitare videres.

105

ΓΙΟ

115

120

125

Attonitus novitate mali, divesque miserque,

effugere optat opes, et quae modo voverat, odit. copia nulla famem relevat: sitis arida guttur urit, et inviso meritus torquetur ab auro.

130

ad caelumque manus et splendida bracchia tollens,
Da veniam, Lenaee pater! peccavimus,' inquit,
'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.'
Mite deum numen, Bacchus peccasse fatentem
restituit, factique fide data munera solvit.

135

XI. 169.]

Contest of Pan and Apollo.

Neve male optato maneas circumlitus auro, vade' ait ad magnis vicinum Sardibus amnem, perque jugum montis labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus; spumigeroque tuum fonti, quo plurimus exit, subde caput, corpusque simul, simul elue crimen.' rex jussae succedit aquae. Vis aurea tinxit

flumen, et humano de corpore cessit in amnem. nunc quoque jam veteris percepto semine venae arva rigent auro madidis pallentia glebis.

Ille, perosus opes, silvas et rura colebat, Panaque montanis habitantem semper in antris. pingue sed ingenium mansit; nocituraque, ut ante, rursus erant domino stolidae praecordia mentis. nam freta prospiciens late riget arduus alto Tmolus in ascensu, clivoque extensus utroque Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. Pan ibi dum teneris jactat sua carmina nymphis, et leve cerata modulatur arundine carmen, ausus Apollineos prae se contemnere cantus, judice sub Tmolo certamen venit ad impar.

[ocr errors]

Monte suo senior judex consedit, et aures liberat arboribus: quercu coma caerula tantum cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. isque deum pecoris spectans, In judice' dixit 'nulla mora est.' Calamis agrestibus insonat ille: barbaricoque Midan - aderat nam forte canenti carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est. Ille, caput flavum lauro Parnaside vinctus, verrit humum Tyrio saturata murice palla; instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum : artificis status ipse fuit. Tum stamina docto

109

140

145

150

155

160

165

pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
Pana jubet Tmolus citharae summittere cannas.
Judicium sanctique placet sententia montis
omnibus. Arguitur tamen, atque injusta vocatur
unius sermone Midae. Nec Delius aures
humanam stolidas patitur retinere figuram ;
sed trahit in spatium, villisque albentibus implet,
instabilesque imas facit, et dat posse moveri.
cetera sunt hominis: partem damnatur in unam,
induiturque aures lente gradientis aselli.

Ille quidem celat, turpique onerata pudore
tempora purpureis temptat velare tiaris;
sed solitus longos ferro resecare capillos

viderat hoc famulus. Qui, cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,

nec posset reticere tamen, secedit, humumque
effodit, et, domini quales aspexerit aures,
voce refert parva, terraeque inmurmurat haustae;
indiciumque suae vocis tellure regesta
obruit, et scrobibus tacitus discedit opertis.
creber arundinibus tremulis ibi surgere lucus
coepit, et, ut primum pleno maturuit anno,
prodidit agricolam. Leni nam motus ab austro
obruta verba refert, dominique coarguit aures.

170

175

180

185

190

« ZurückWeiter »