Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

arcet, et in lapidem rictus serpentis apertos congelat, et patulos, ut erant, indurat hiatus. 60

Umbra subit terras, et quae loca viderat ante, cuncta recognoscit; quaerensque per arva piorum invenit Eurydicen, cupidisque amplectitur ulnis. hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo, nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit, 65 Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus.

Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus : amissoque dolens sacrorum vate suorum, protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit.

70 quippe pedum digitos, in quantum quaeque secuta est, traxit, et in solidam detrusit acumine terram; utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris, sensitque teneri, plangitur, ac trepidans astringit vincula motu : sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, exsternata fugam frustra temptabat; at illam lenta tenet radix, exsultantemque coërcet. dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, aspicit in teretes lignum succedere suras;

80 et conata femur maerenti plangere dextra, robora percussit. Pectus quoque robora fiunt; robora sunt humeri ; porrectaque bracchia veros esse putes ramos, et non fallare putando.

XI. 101.]

Bacchus in Phrygia.

107

XVII. THE STORY OF Midas.

[Book XI. —85-193.]

PROCEEDING from Thrace into Phrygia, Bacchus is deserted by Silenus, whom king Midas restores to him, and so receives from Bacchus whatever boon he should desire. Choosing that whatever he touched might become gold, Midas presently finds his gitt a curse; but by help of the god is freed from it on bathing in the river Pactolus, whose sands thenceforth become gold (85-145). Afterwards, frequenting woods and lonely places, he became witness of a contest for the palm of music between Pan and Apollo. By Tmolus, the mountain-god, Apollo is judged victor; and Midas pronouncing for Pan, his ears are by Apollo lengthened into ass's ears (146-179); the secret of which being by his servant whispered to the earth, there sprang up reeds, which in their rustling told the shame of Midas (180-193).

N EC satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit

agros, cumque choro meliore sui vineta Timoli Pactolonque petit — quamvis non aureus illo tempore, nec caris erat invidiosus arenis. hunc assueta cohors satyri bacchaeque frequentant, at Silenus abest. Titubantem annisque meroque 90 ruricolae cepere Phryges, vinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, hospitis adventu festum genialiter egit

95 per bis quinque dies et junctas ordine noctes."

Et jam stellarum sublime coëgerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex venit, et juveni Silenum reddit alumno. huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium, gaudens altore recepto.

100

ille, male usurus donis, ait · Effice, quicquid corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.' adnuit optatis, nocituraque munera solvit Liber, et indoluit, quod non meliora petisset. 105

Laetus abit, gaudetque malo Berecyntius heros : pollicitique fidem tangendo singula temptat. vixque sibi credens, non alta fronde virenti ilice detraxit virgam : virga aurea facta est; tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; 110 contigit et glebam : contactu gleba potenti massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas : aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum: Hesperidas donasse putes. Si postibus altis admovit digitos, postes radiare videntur;

115 ille etiam liquidis palmas ubi layerat undis, unda fluens palmis Danaën eludere posset.

Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens omnia. Gaudenti mensas posuere ministri exstructas dapibus, nec tostae frugis egentes : 120 tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant; sive dapes avido convellere dente parabat, lamina fulva dapes, admoto dente, premebat; miscuerat puris auctorem muneris undis : fusile per rictus aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali, divesque miserque, effugere optat opes, et quae modo voverat, odit. copia nulla famem relevat: sitis arida guttur urit, et inviso meritus torquetur ab auro.

130 ad caelumque manus et splendida bracchia tollens, • Da veniam, Lenaee pater! peccavimus,' inquit, • sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.'

Mite deum numen, Bacchus peccasse fatentem restituit, factique fide data munera solvit.

135

125 XI. 169.]

Contest of Pan and Apollo.

109

• Neve male optato maneas circumlitus auro, vade’ait ad magnis vicinum Sardibus amnem, perque jugum montis labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus; spumigeroque tuum fonti, quo plurimus exit, 140 subde caput, corpusque simul, simul elue crimen.' rex jussae succedit aquae. Vis aurea tinxit flumen, et humano de corpore cessit in amnem. nunc quoque jam veteris percepto semine venae arva rigent auro madidis pallentia glebis.

145 Ille, perosus opes, silvas et rura colebat, Panaque montanis habitantem semper in antris. pingue sed ingenium mansit; nocituraque, ut ante, rursus erant domino stolidae praecordia mentis. nam freta prospiciens late riget arduus alto

150 Tmolus in ascensu, clivoque extensus utroque Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. Pan ibi dum teneris jactat sua carmina nymphis, et leve cerata modulatur arundine carmen, ausus Apollineos prae se contemnere cantus, 155 judice sub Tmolo certamen venit ad impar.

Monte suo senior judex consedit, et aures liberat arboribus : quercu coma caerula tantum cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. isque deum pecoris spectans, . In judice' dixit 160 • nulla mora est.' Calamis agrestibus insonat ille : barbaricoque Midan — aderat nam forte canenti — carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phoebi : vultum sua silva secuta est.

Ille, caput flavum lauro Parnaside vinctus, 165 verrit humum Tyrio saturata murice palla ; instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum: artificis status ipse fuit. Tum stamina docto

170

175

180

pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
Pana jubet Tmolus citharae summittere cannas.

Judicium sanctique placet sententia montis
omnibus. Arguitur tamen, atque injusta vocatur
unius sermone Midae. Nec Delius aures
humanam stolidas patitur retinere figuram ;
sed trahit in spatium, villisque albentibus implet,
instabilesque imas facit, et dat posse moveri.
cetera sunt hominis : partein damnatur in unam,
induiturque aures lente gradientis aselli.

Ille quidem celat, turpique onerata pudore tempora purpureis temptat velare liaris ; sed solitus longos ferro resecare capillos viderat hoc famulus. Qui, cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit, humumque effodit, et, domini quales aspexerit aures, voce refert parva, terraeque inmurmurat haustae; indiciumque suae vocis tellure regesta obruit, et scrobibus tacitus discedit opertis. creber arundinibus tremulis ibi surgere lucus coepit, et, ut primum pleno maturuit anno, prodidit agricolam. Leni nam motus ab austro obruta verba refert, dominique coarguit aures.

190

« ZurückWeiter »