nec circumfuso pendebat in aëre Tellus ponderibus librata suis, nec brachia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite; quaque fuit tellus, illic et pontus et aër. Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aër: nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, humentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. Hanc deus et melior litem natura diremit. nam caelo terras et terris abscidit undas, et liquidum spisso secrevit ab aëre caelum. quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit, summaque locum sibi fecit in arce. proximus est aër illi levitate locoque ; densior his tellus, elementaque grandia traxit et pressa est gravitate sua; circumfluus humor ultima possedit, solidumque coërcuit orbem. Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum, congeriem secuit, sectamque in membra redegit, principio terram, ne non aequalis ab omni parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. tum freta diffudit, rapidisque tumescere ventis jussit, et ambitae circumdare litora terrae. addidit et fontes et stagna immensa lacusque, fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim, campoque receptą liberioris aquae pro ripis litora pulsant. 15 20 25 309 35 40 jussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Utque duae dextra caelum totidemque sinistra 45 I. 79.] The Heavens: Creation of Man. 7 parte secant zonae, quinta est ardentior illis : sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. quarum quae media est, non est habitabilis aestu; nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit, 50 temperiemque dedit, mixta cum frigore flamma. Imminet his aër: qui, quanto est pondere terrae pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. illic et nebulas, illic consistere nubes jussit, et humanas motura tonitrua mentes, et cum fulminibus facientes frigora ventos. his quoque non passim mundi fabricator habendum aëra permisit: vix nunc obsistitur illis, 55 cum sua quisque regant diverso flamina tractu, quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. 60 Eurus ad auroram Nabataeaque regna recessit, Persidaque et radiis juga subdita matutinis; Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque trionem horrifer invasit Boreas; contraria tellus 65 nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro. Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset. natus homo est: sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus, seductaque nuper ab alto AUREA prima sata est aetas, quae vindice nullo, ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso sub Jove mundus erat, subiit argentea proles, Juppiter antiqui contraxit tempora veris, tum primum siccis aër fervoribus ustus 9 115 Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum prodierat; prodit Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercae ; 120 125 130 135 140 filius ante diem patrios inquirit in annos. victa jacet pietas; et virgo caede madentes, ultima caelestum, terras Astraea reliquit. neve foret terris securior arduus aether, affectasse ferunt regnum caeleste Gigantas, altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossae. obruta mole sua cum corpora dira jacerent, perfusam multo natorum sanguine Terram inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, et, ne nulla suae stirpis monumenta manerent, in faciem vertisse hominum; sed et illa propago contemptrix superum saevaeque avidissima caedis et violenta fuit; scires e sanguine natos. Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit; et, facto nondum vulgata recenti, foeda Lycaoniae referens convivia mensae, ingentes animo et dignas Jove concipit iras, conciliumque vocat; tenuit mora nulla vocatos. est via sublimis, caelo manifesta sereno: Lactea nomen habet, candore notabilis ipso. hac iter est superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum; dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis. plebs habitat diversa locis; a fronte potentes caelicolae clarique suos posuere penates. hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli. Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque 150 155 160 165 170 175 caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. talibus inde modis ora indignantia solvit : 180 |