Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
Defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
Ille sua nata dignam vixisse sororem

Increpat et lacrimas vidimus ire deo..

60

Et tamen emerui generosos vestis honores,

Nec mea de sterili facta rapina domo.

Tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen,

Condita sunt vestro lumina nostra sinu.

Vidimus et fratrem sellam geminasse curulem,

65

Consule quo facto tempore rapta soror.

Filia, tu specimen censurae nata paternae,
Fac teneas unum nos imitata virum,
Et serie fulcite genus. Mihi cymba volenti
Solvitur aucturis tot mea fata malis.
Haec est feminei merces extrema triumphi,
Laudat ubi emeritum libera fama rogum.
Nunc tibi commendo communia pignora natos:
Haec cura et cineri spirat inusta meo.
Fungere maternis vicibus, pater: illa meorum
Omnis erit collo turba ferenda tuo.

Oscula quom dederis tua flentibus, adiice matris.
Tota domus coepit nunc onus esse tuum.

70

75

dicitur) ad Numae regnum refertur. v. Dionys. Hal. 2, 58. Val. Max. 1, 1, 7. 59. Iulia Augusti demum quarto decimo circiler anno post Corneliae mortem relegata. 61. Quum incerta interpretatio generosorum vestis honorum videretur, quos plerique de veste matronali trium liberorum matribus concessa intelligunt, Santen. coni. stirpis. 64. vestra manu Scal. Heins. coni. 66. Sic Cdd. L2. Neutiquam construere possumus tempore, consule quo facto, ut sit pro : ,, eo tempore, quo consul factus est"; sed tempore ex ipsa versus conformatione pertinet ad v. rapta. Iam hoc duplicem admittit explicationem: a) pro tempori, temperi, i. e. nimis mature, nimis cito b) tempore opportuno,,,me ipsa non nolente, utpote quae tamen fratrem vidissem factum consulem." Et hanc explicationem praefero equidem cum Bekkero, quum per totum carmen Cornelia pio in Deos animo suam voluntatem ad Deorum s. Fati iussa applicet. (Alle ihre Reden athmen fromme Ergebung in des Schicksals Gebote.) Iam, quum hoc non viderent Interpretes, varia coniecerunt: funere Anonymus Anglus. festo tempore Kopp. fati crimine Broukh. Consul quo factus tempore r. s. Lachm. in Ed. pr. Consule quo, infecto tempore r. s. Iacob, quod Latinitati adversatur. In Add. tamen ipse quoque redire videtur ad Bekkeri interpret. 70.,, Ideo libenti animo morior, quia fieri potest, ut multa in posterum mala comitatura sint longiorem vitam." Locus est sanissimus, etsi a multis vexatus: Lachm. in Ed. pr. coni. meis, sensu aliquo, non tamen extra dubitationem posito. (,, quum ampla nepotum spe mea fata maiora factum iri videam.") Anon. Etonens. Solvit, lucturis tot mea fata meis. Solvit, victuris post mea fata meis Herel.

Eclogae Poët. Lat.

[ocr errors]

12

Et, si quid doliturus eris, sine testibus illis;
Quom venient, siccis oscula falle genis.
Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
Somniaque in faciem credita saepe meam.
Atque, ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
Ut responsurae singula verba iace.
Seu tamen adversum mutarit ianua lectum,
Sederit et nostro cauta noverca toro,
Coniugium, 'pueri, laudate et ferte paternum ;
Capta dabit vestris moribus illa manus.
Nec matrem laudate nimis: collata priori
Vertet in offensas libera verba suas.
Seu memor ille mea contentus manserit umbra
Et tanti cineres duxerit esse meos,

80

85

90

Discite venturam iam nunc sentire senectam,
Coelibis ad curas nec vacet ulla via.

Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos:
Prole mea Paullum sic iuvet esse senem.

95

Et bene habet: nunquam mater lugubria sumpsi;
Venit in exsequias tota caterva meas.

Causa perorata est. Flentes me surgite, testes,
Dum pretium vitae grata rependit humus.
Moribus et caelum patuit: sim digna merendo,
Cuius honoratis ossa vehantur avis.

[ocr errors]

100

79. Recte sic distinxit L2. „,si qui dolendum habes, dole id c'am illos." Vulgo iungunt: si quid doliturus eris sine testibus illis, quom cet. 82. reddita Graev. coni. 85. Quae conveniebant in manum viri, lectum (genialem Horat. Ep. 1, 1, 87.) sibi sternebant in atrio, quem adversum vocabant, quia e regione ianuae esset. Ianua dicitur mutare lectum, quae videt alium adversum lectum in locum prioris, nova scil. uxore domum ducta." Scalig. cfr. Ascon. ad Milonian. C. 5. Laberium ap. Gell. 16, 9. Mater familias tua in lecto adverso sedet, et Böttiger Aldobr. Hochzeit p. 125. 93. lenire Anon. saepire Heins. „sentire nemo probabiliter explicavit." Lachm. Tentavit tamen Wyttenb. Bibl. crit. 3, 4, p. 53. ,, Plane nobis probatur illud sentire, quod a Graecis exquisitius subinde dicitur, alodávεodai tivos, affici alicuius rei vel grato vel ingrato sensu, cura, studio, ad eam vel adipiscendam vel fugiendam." 100. grande rependit honos Koppiers. 102. avis coni. Heins. Broukh. Lachm. Epiced. Drusi v. 162. Druse, neque ad veteres conditus ibis avos. aquis Cdd. aliq. Gron., quod restituit Iacob: Verisimilius apotheosis equis honoratis describatur, non adventus in Elysio, quo versus proximus nos vocat Moribus et caelum patuit: sim digna merendo, c. Sic Iuppiter Herculem Quadriiugo curru radiantibus intulit astris Ovid. Met. 9, 272." Sed nec de apotheosi nec de adventu in Elysios campos sermo est; verum de condendis ossibus in honoratorum maiorum monumento.

"

[ocr errors]
[ocr errors]

equis

D. LABERII PROLOGUS.

MACROB. SATURN. II. C. 7.

Laberium asperae libertatis equitem Romanum Caesar quingentis milibus invitavit, ut prodiret in scenam et ipse ageret mimos, quos scriptitabat. Sed potestas, non solum si invitet, sed etiam supplicet, cogit. Unde se et Laberius a Caesare coactum in prologo testatur his versibus:

Necessitas, quoius cúrsus transversi ímpetum
Voluérunt multi effugére, pauci potuerunt,
Quo mé detrusit paéne extremis sénsibus?
Quem núlla ambitio, núlla unquam largitio,
Nullús timor, vis núlla, nulla auctoritas
Movére potuit in iuventa dé statu;
Ecce in senecta ut facile labefecít loco
Viri éxcellentis ménte clementi édita
Submissa placide, blándiloquens orátio!
Etenim ípsi Dî negáre cui nil potuerunt,
Hominém me denegáre quis possét pati?

Ego bís tricenis ánnis actis siné nota
Equés Romanus éx Lare egressús meo

5

10

[blocks in formation]

,,

Decórem formae, an dígnitatem córporis,
Animí virtutem, an vócis iocundáe sonum?
Ut hedéra serpens víres arboreás necat,

[ocr errors]

25

[ocr errors]

(v. 1. ita Ascens. 1519. Camer. 1533. cursu aversu Vesal. 1521. cursu averso Ald. 1528.) 3. detrusti Scal. Ib. extremis sensibus i. e. „iis sensibus vel, ut nos dicimus, ratione, quae remanere debet homini non prorsus vesano cui extremis etiam sensibus deperditis, nulli prorsus supersunt sensus.' extorrem sensibus vel etiam ex mentis sensibus volebat Oudendorp. 12. Ego bis Edd. laud. Collect. Pisaur. T. 4. p. 382. Ergo Gron. 13. ex, quod in Gron. deest, ex Pisaur. inserui. Ergo annis bis tricenis Bothe. 18. Florens cacumen cum Lipsio, Heinsio et Wielandio Bothe ; pro Cett. floris, quo retento lit. laud. vix recte explicari potest. Sed est ablat. pendens a v. florens. 21. Non me flex. Bothe. 22. me deiicis quo deiicis quo me Bothe.

Asc.

Ita mé vetustas ámplexu annorum necat.

Sepúlcris similis nihíl nisi nomen retíneo.

In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:

Porró Quirites! líbertatem pérdidimus!

et paullo post adiecit :

Necesse est multos timéat, quem multí timent.

quo dicto universitas populi ad solum Caesarem oculos et ora convertit, notantes impotentiam eius hac dicacitate lapidatam.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tudine dativum praeferunt Grammatici. 29. perdidimus recte Edd. vett. perdimus Camer. Vulgo. Pro notantes Bothe malebat notantis (populi); sed recte universitas populi = universi, notantes.)

P. OVIDII NASONIS

ELEGIAE SELECTAE.

AMOR. LIB. I. ELEGIA XV.

Quid mihi, Livor edax, ignavos obiicis annos

[ocr errors]

Ingeniique vocas carmen inertis opus?

Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,

Praemia militiae pulverulenta sequi,

Nec me verbosas leges ediscere nec me

Ingrato vocem prostituisse foro."

Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.

Mortale est, quod quaeris, opus; mihi fama perennis

Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
Dum rapidas Simoïs in mare volvet aquas.

Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
Battiades semper toto cantabitur orbe,

Quamvis ingenio non valet, arte valet.
Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno:

5

10

15

Cum Sole et Luna semper Aratus erit.
Dum fallax servus, durus pater, improba lena
Vivent, dum meretrix blanda, Menandros erit.

Ennius arte carens animosique Accius oris.
Casurum nullo tempore nomen habent.

20

Varronem primamque ratem quae nesciat aetas

AMOR. LIB. I. ELEG. XV.

5. addiscere Cod. 1. Cic. de Legg. 2, 23. Discebamus pueri XII.

12. seges Codd. multi.

ut carmen necessarium: quas iam nemo discit. 19. Attius scribunt Herm. et Osann. Anal. p. 61. Sed utroque modo scriptum reperitur hoc nomen in lapidd. v. c. Collect. Pisaur. Poet. Lat. T. 4, p. LII. L. Accius. L. F. cet. 21. P. Terentium Varronem Atacinum significat, eiusque Argonautica ex Apollonio ducta. velivoli maris vatem eundem alibi vocat propter Libros navales s. de ora maritima. v. Wernsdorf. F. L. M. T. 1. p. 154.

"

« ZurückWeiter »