Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CATULLI

CARMINA NONNULLA MINORA.

I. (3. Doeringii.)

Lugete, o Veneres Cupidinesque

Et quantum est hominum venustiorum!
Passer mortuus est meac puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsa tam bene quam puella matrem,
Nec sese a gremio illius movebat,

Sed circumsiliens modo huc modo illuc
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis :
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! io miselle passer,
Tua nunc opera meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli.

II. (4.)

Phaselus ille, quem videtis, hospites,

Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis
Opus foret volare sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus insulas ve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam

[blocks in formation]

Propontida trucemve Ponticum sinum,
Ubi iste post phaselus antea fuit
Comata silva: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus: ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse, laeva sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus diis

Sibi esse facta; quom veniret a mare
Novissime hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere: nunc recondita
Senet quiete seque dedicat tibi,
Gemelle Castor et gemelle Castoris.

III. (31.)

Paeninsularum, Sirmio, insularumque Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis Marique vasto fert uterque Neptunus, Quam te libenter quamque laetus inviso,

10

15

20

25

Vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos

5

Liquisse campos et videre te in tuto!

O quid solutis est beatius curis,
Quom mens onus reponit ac peregrino
Labore fessi venimus larem ad nostrum
Desideratoque acquiescimus lecto!

10

Hoc est, quod unumst pro laboribus tantis.

Salve, o venusta Sirmio, atque hero gaude:
Gaudete vosque, o Lydiae lacus undae:
Ridete, quicquid est domi cachinnorum!

IV. (84.)

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et insidias Arrius hinsidias,

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,

Quom quantum poterat dixerat hinsidias. Credo, sic mater, sic Liber avunculus eius, Sic maternus avus dixerat atque avia.

5

Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
Audibant eadem haec leniter et leviter

Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Quom subito affertur nuntius horribilis,

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.
V. (96.)

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
Accidere a nostro, Calve, dolore potest,
Quo desiderio veteres renovamus amores

Atque olim missas flemus amicitias,

Certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
VI. (101.)

Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,

Ut te postremo donarem munere mortis

Et mutam nequidquam alloquerer cinerem,
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi!
Nunc tamen interea, prisco quae more parentum
Tradita sunt tristis munera ad inferias,

Accipe fraterno multum manantia fletu

Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

VII. (22.)

AD VARUM.

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
Homo est venustus et dicax et urbanus,
Idemque longe plurimos facit versus.

Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
Perscripta: nec sic, ut fit, in palimpsesto
Relata; chartae regiae, novi libri,
Novi umbilici, lora rubra, membrana
Directa plumbo et pumice omnia aequata.
Eclogae Lat. Poët.

9

10

5

5

10

5

Haec quom legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
Rursus videtur: tantum abhorret ac mutat,
Hoc quid putemus esse? qui modo scurra,
Aut si quid hac re tritius videbatur,
Idem infaceto est infacetior rure,
Simul poëmata attigit: neque idem unquam
Aeque est beatus ac poëma quom scribit:
Tam gaudet in se tamque se ipse miratur.

10

15

Nimirum idem omnes fallimur neque est quisquam,
Quem non in aliqua re videre Suffenum

Possis. Suus quoique attributus est error:

20

Sed non videmus, manticae quod in tergo est.

VIII. (46.)

Iam ver egelidos refert tepores,

Iam caeli furor aequinoctialis

Iocundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi
Nicaeaeque ager uber aestuosae :
Ad claras Asiae volemus urbis.
Iam mens praetrepidans avet vagari;
Iam laeti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete coctus
Longe quos simul a domo profectos
Diverse variae viae reportant!

IX. (34.)

SECULARE CARMEN AD DIANAM.

Dianae sumus in fide,

Puellae et pueri integri:

Dianam, pueri integri
Puellaeque canamus.

O Latonia, maximi

Magna progenies Iovis,
Quam mater prope Deliam

Deposivit olivam;

Montium domina ut fores

Silvarumque virentium

[blocks in formation]

Saltuumque reconditorum
Amniumque sonantum.

Tu Lucina dolentibus

Iuno dicta puerperis:

Tu potens Trivia et notho es
Dicta lumine Luna.

Tu cursu, Dea, menstruo
Metiens iter annuum,
Rustica agricolae bonis
Tecta frugibus exples.

Sis quocunque tibi placet
Sancta nomine, Romulique,
Antique ut solita es, bona
Sospites ope gentem.

X. (44.)

AD FUNDUM.

O funde noster, seu Sabine seu Tiburs,

(Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum laedere: at quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt:)
Sed seu Sabine sive verius Tiburs
Fui libenter in tua suburbana
Villa malamque pectore expuli tussim,
Non immerenti quam mihi meus venter,
Dum sumptuosas appeto, dedit, coenas.
Nam Sestianus dum volo esse conviva,
Orationem in Antium petitorem
Plenam veneni et pestilentiae legit.

Hic me gravedo frigida et frequens tussis
Quassavit, usque dum in tuum sinum fugi
Et me recuravi otioque et urtica,
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum,
Nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
Non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,

15

20

5

10

15

20

Qui tunc vocat me, quom malum librum legit,

« ZurückWeiter »