Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

καί, τούς, πρός, omnibusque iis, quae his similes sunt, adfirmare licet: ánoλasтépws e contrario sensum quidem clarum distinctumque exhibet, minime vero adtributi substantiae s. subiecti, sed tantummodo adtributi rei adtributae significationem habet. Huic autem dictioni, et omnibus, quae ad hoc partium orationis genus pertinent, adverbiorum nomen impositum est.

Restat tandem, ut de iis quoque quaedam adiiciamus dictionibus, quae, ut modo vidimus, non separatae a reliqua oratione et per se positae, sed tantummodo, si cum aliis verbis coniunctae sunt, certam definitamque habere videntur significationem, quibusque nobis dictionum secundariarum, reliquis vero, ut haec diversa dictionum genera etiam adpellatione distinguantur, primariarum nomen imponere liceat.

Ad has secundarias dictiones, quarum exempla nobis ille ex Xenophontis scriptis adpositus locus tria exhibuit, και scilicet, πρός et τούς, pertinent igitur articulus, coniunctio ac praepositio.

Articuli, qui non in diversis solum, sed etiam in una eademque lingua tam varie adhibetur, ea proprie vis est, ut nomen adpellativum in tale nomen commutet, quo res individua designetur; praepositiones autem eam, qua quid ab alio pendet, significant rationem, sive notionum relationem indicant: et coniunctionum tandem ea ratio est, ut non singula verba, sed enuntiationes propositionesve inter se coniungant, simulque eam indicent relationem, quae inter ipsas intercedit.

λέξεων· αἱ μὲν γὰρ αὐτῶν, τρόπον τινὰ τῶν φωνηέν των, ῥηταί εἰσι· καθάπερ ἐπὶ τῶν ῥημάτων, ὀνομάτων. ἀντωνυμιῶν, ἐπιῤῥημάτων· αἱ δὲ, ὥσπερεί σύμφω να, ἀναμένουσι τὰ φωνήεντα, οὐ δυνάμεναι κατ' ἰδίαν ῥηταὶ εἶναι καθάπερ ἐπὶ τῶν προθέσεων, τῶν ἄρθρων, τῶν συνδέσμων· τὰ γὰρ τοιαῦτα ἀεὶ τῶν μου giwv ovoonμaiver, Apollon. Alex. de Synt. I, 3.

[ocr errors]

His, quae de diversis partium orationis generibus modo exposita sunt, diligentius expensis, ipsas in hunc ordinem distribui atque hoc modo disponi posse, facile adparebit.

Dictiones sunt

I. vel primariae,

II. vel secundariae.

I. Ad primarias pertinent

1) eae, quae subiectum vel substantiam aliquam significant, et huc réferenda sunt

a) substantiva proprie sic dicta,

b) pronomina, quae eorum locum occupant. 2) eae, quae adtributis designandis inserviunt. Adtributorum vero duo sunt genera, quorum a) primum ea comprehendit, quae substantiis vel subiectis inhaerent. Haec quidem denotant a) adiectiva, quibus adnumerari possunt a) adiectiva numeralia,

b) pronomina adiectiva,

c) 'participia;

B) verba.

b) Secundum genus vero ea complectitur, quibus alia adtributa accuratius definiuntur, ad quae ipsa igitur referri debent.

Eae vero dictiones,

quae haec adtributorum adtributa denotant, adverbiorum nomine insignitae sunt.

II. Ad dictiones secundarias pertinent

1) articulus,

2) praepositio, et

3) coniunctio.

His quidem orationis partibus multi grammatici in'teriectiones quoque adiiciendas esse adfirmaverunt 1). Iis

1),,Veteres verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt. Paullatim a philosophis

auctus est numerus: ac

primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones: no

vero minime adsentiendum esse iam inde adparet, quod illis nulla certa definitaque notio subiecta est, ne eius quidem generis, quas dictionibus secundariis designari vidimus. Possunt igitur interiectiones tantummodo tamquam mentis affectuum notae considerari 1).

Partibus orationis hoc modo in ordinem distributis atque dispositis, accuratius iam atque fusius de singulis licet explicari.

minibus adpellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. Noster sermo articulos non desiderat. Sed accedit superioribus interiectio." Quintil. I, 4, 18. Cf. Diomedes de Orat. et Part. Oration. p. 412, ed. Putsch. Donat. p. 1760. ed. Putsch. Graeci interiectionem inter adverbia ponebant. Priscian. p. 23. ed. Putsch.

وو

1) Interiectionem non esse partem orationis sic ostendo: Quod naturale est, idem est apud omnes; sed gemitus et signa laetitiae idem sunt apud omnes: sunt igitur naturales. Si vero naturales, non sunt partes orationis. Nam eae partes, secundum Aristotelem, ex instituto, non natura debent constare. Sanct. Minerv. p. 13. Interiectiones a Graecis ad adverbia referuntur, atque eos sequitur etiam Boethius. Et recte quidem de iis, quando casum regunt. Sed quando orationi solum inseruntur, ut nota affectus, velut suspirii aut metus, vix videntur ad classem aliquam pertinere, ut quae naturales sint notae; non, aliarum vocum instar, ex instituto significant.“ Voss. de Annal. I, 1. Interiectio non pars orationis est, sed signum affectionis erumpentis animi in vocem. August. de Gramm. p. 2017. ed. Putsch. Interiections coincide with no part of speech, but are either uttered alone, or else thrown into a sentence, without altering its form, cither in Syntax or signification. They are not so properly parts of speech, as adventitious sounds; certain voices of nature, rather than voices of art, expressing those passions and natural emotions, which spontaneously arise in the human soul, upon the view or narrative of interesting events." Hermes by J. Harris. p. 289. Cf. Monboddo on the Orig. and Progr. of Human Language. Vol. II. B. I. Ch. XII.

[ocr errors]

64

IV.

DE

PARTIUM ORATIONIS

INDOLE ATQUE NATURA.

COMMENTATIO II.

MDCCCXII.

Homo nec cogitare, nec quidquam enuntiare potest, nisi sit, quod sibi contemplandum sumat, et de quo cogitata sua declaret: hoc vero est id, quod, a grammaticis subiecti nomine insignitum, substantivis designatur, quibus igitur primus inter partes orationis locus omnino tribuendus est. Alias orationis partes, totasque etiam sententias substantivorum vicem obtinere posse, sequentia nos docebunt; id vero minime obstat, quo minus eas notiones, quae substantivis subiectae sunt, tamquam primariam et peculiarem cogitationum enuntiationumque nostrarum materiem consideremus. Priusquam vero de substantivis, ut earum signis, accuratius explicemus, ea adponantur necesse est, quae et veterum et recentiorum grammaticorum praecipui de illorum natura tradidere.

Primum vero hoc loco monendum est, plerosque veterum philosophorum grammaticorumque, quos et recentiorum nonnulli secuti sunt, substantiva cum adiectivis consociasse, et utrasque has orationis partes nominum adpellatione esse complexos, quibus alii participia quoque adiungenda esse censuere 1). At vero licet haec

1),, Nominibus adnumerari debent participia, quae, quum notionem conditionis alicuius contineant, quae quarum rerum

omnino adiectivis adnumerari debeant, ipsa tamen, aeque quam adiectiva, a substantivis prorsus separanda esse, iam inde patet, quod haec, ut ex sequentibus elucebit, plures in unam notionem coniunctas qualitates, tamquam substantiam constituentes, aut unam solam qualitatem, ut per se exstantem, illa vero singulas qualitates, tamquam substantiis adiunctas et inhaerentes, designant 1).

Aristoteles, ut hunc philosophorum principem primo loco ponam, »><Nomen, inquit, est vox composita, significativa sine temporis nota, cuius pars nulla est per se significativa: nam in duplicibus (nominibus) nulla parte utimur, ut etiam ipsa per se significet; veluti in Theodoro, doron nihil significat« 2). Hac vero nominis definitione, eo quoque laborante vitio, quod rem tantum notet declarando, quid non sit in illa, ipsius vim minime exprimi, iam inde adparet, quod illa maiorem etiam adverbiorum numerum, ea scilicet, quae nullam temporis habent significationem, amplecteretur, quae profecto

conditio sit, per se non intelligatur, in nominibus adiectivis ponenda sunt, sic quidem, ut a caetera adiectivorum multitudine eo differant, quod significationem adiunctam habeant temporis, quo quid aliqua conditione sit praeditum." Herm. de emend. Rat. Gr. Gr. p. 132.

1) Separatim περὶ ὀνομάτων teste Suida (v. Ὑπερέχιος et ̓Απολλώνιος ̓Αλεξανδρεύς) scripserat librum Hyperechius Alexandrinus, qui imperatoris Marciani temporibus vixit, sicut et Apollonius Alexandrinus Dyscolus, quem de omnibus grammatices partibus optime meritum esse inter omnes con→

stat.

2) "Ονομά έσι, φωνὴ συνθετή, σημαντικὴ ἄνευ χρόνου, ἧς μέρος οὐδέν ἐςι καθ ̓ αὑτὸ σημαντικὸν ἐν γὰρ τοῖς διπλοῖς οὐ χρώμεθα, ὡς καὶ αὐτὸ καθ ̓ αὑτὸ ση μαῖνον· οἷον, ἐν τῷ Θεοδώρῳ, τὸ, δῶρον, οὐ σημαίνει. Aristotel. de Arte Poetica, c. XXI. Vol. V. p. 250. ed. Bubl.

« ZurückWeiter »