Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

LONDINI:
SUMPTIBUS RODWELL ET MARTIN;
J.COTHELL; LAW ET WHITTAKER; J. BOOKER;
BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; WALKER ET EDWARDS;

J. ROBINSON; ET B. REYNOLDS:

EXCUDIT S. HAMILTON.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

L. S.

Ecce tibi, Lector benevole, P. Ovidii Nasonis, eruditissimi juxta atque elegantissimi poetæ, Opera ; cura, quanta in nobis est, cum editione emendatissiña Burmanniana, ea scilicet,quæ Amstelodami prodiit anno 1727 quatuor voluminibus expressa, collata. et recensita. Verum enimvero Burmanni. vesiigia non ita stricte pressimus, ut ne semel vel iterum, ubi textus vel distinctionum ratio postulare videretur, deflexerimus. Vir enim iste eruditus non ubique sibi constat; in orthographia præsertim modo archaismum affectans, modo fastidiens. Nos ut unam præ se speciem ferat hæc editio, summo opere conati sumus. Quod si et nos quandoque hallucinati sumus, ignos

vi

cas, quæsumus (absit ut dicamus, incuriæ nostræ, sed) oculis præ nimia exilitate typorum sæpe cæcutientibus.

Nonis Decemb.

MDCCCXV.

P. OVIDII NASONIS

H E R O I D E S.

EPISTOLA PRIMA.

PENELOPE ULIXI.

Hanc tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe.

Nil mihi rescribas ut tamen: ipse veni.
Troja jacet certè, Danaïs invisa puellis.

Vix Priamus tanti, totaque Troja, fuit.
O utinam tunc, cùm Lacedæmona classe petebat,

Obrutus insanis esset adulter aquis!
Non ego deserto jacuissem frigida lecto,

Nec quererer tardos ire relicta dies :
Nec mihi, quærenti spatiosam fallere noctem,
Lassaret viduas pendula tela manus.

10 Quando ego non timui graviora pericula veris ?

Res est solliciti plena timoris amor. In te fingebam violentos Troas ituros :

Nomine in Hectoreo pallida semper eram. Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum;

Antiochus nostri caussa timoris erat :
Sive Menoetiaden falsis cecidisse sub armis ;

Flebam successu posse carere dolos.
Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam;
Tlepolemi leto cura novata mea est.

20 Denique, quisquis erat castris jugulatus Achivis,

Frigidius glacie pectus amantis erat.
Sed bene consuluit casto Deus æquus amori.

Versa est in cinerem sospite Troja viro.
Argolici rediere duces : altaria fumant:

Ponitur ad patrios barbara præda Deos.

VOL. I.

B

« ZurückWeiter »