Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ipse necis cuperem nostræ spectator adesset;
Auctorisque oculis exigeretur opus.

[ocr errors]
[ocr errors]

110

Ut ferus est, multóque suis truculentior Euris
Spectâsset siccis vulnera nostra genis.
Scilicet est aliquid, cum sævis vivere ventis:
Ingenio populi convenit ille sui.

Ille Noto Zephyroque, et Sithonio Aquiloni
Imperat, et pennis, Eure proterve, tuis.
Imperat (heu) ventis; tumidæ non imperat iræ :
Possidet et vitiis regna minora suis.

Quid juvat, admotam per avorum nomina cœlo,
Inter cognatos posse referre Jovem ?

*

Num minùs infestum, funebria munera, ferrum
Femineâ teneo, non mea tela, manu?

20

O utinam, Macareu, quæ nos commisit in unum,
Venisset leto serior hora meo!

Cur umquam plùs me, frater, quàm frater amâsti?
Et tibi, non debet quod soror esse, fui?
Ipsa quoque incalui: qualemque audire solebam,
Nescio quem sensi corde tepente Deum.
Fugerat ore color: macies adduxerat artus :
Sumebant minimos ora coacta cibos.
Nec somni faciles, et nox erat annua nobis :
Et gemitum nullo læsa dolore dabam.

30

Nec cur hæc facerem, poteram mihi reddere caussam :
Nec nôram, quid amans esset: at illud eram,
Prima malum nutrix animo præsensit anili :
Prima mihi nutrix, Æoli, dixit, amas.

Erubui, gremioque pudor dejecit ocellos.
Hæc satis in tacitâ signa fatentis erant.
Jamque tumescebant vitiati pondera ventris,
Ægraque furtivum membra gravabat onus.
Quas mihi non herbas, quæ non medicamina nutrix
Attulit, audaci supposuitque manu?

Ut penitus nostris (hoc te celavimus unum)
Visceribus crescens excuteretur onus.

Ah! nimiùm vivax admotis restitit infans!^.

[ocr errors]
[ocr errors]

40

Artibus, et tecto tutus ab hoste fuit, 92, 890 76°1

Jam novies erat orta soror pulcherrima Phœbi,
Denaque luciferos Luna movebat equos.
Nescia quæ faceret subitos mihi caussa dolores,

Et rudis ad partus, et nova miles eram.
Nec tenui vocem. Quid, ait, tua crimina prodis?
Oraque clamantis conscia pressit anus.
Quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit;
Sed timor, et nutrix, et pudor ipse, vetant.
Contineo gemitus, elapsaque verba reprendo :
Et cogor lacrimas combibere ipsa meas.
Mors erat ante oculos; et opem Lucina negabat:
Et grave, si morerer, mors quoque crimen erat.
Cùm superincumbens, scissâ tunicâque comâque,
Pressa refovisti pectora nostra tuis.

Et mihi, Vive soror, soror ô carissima, dixti,

Vive: nec unius corpore perde duos.
Spes bona det vires: fratri nam nupta futura es.
Illius, es de quo mater, et uxor eris.
Mortua (crede mihi) tamen ad tua verba revixi:
Et positum est uteri crimen onusque mei.
Quid tibi grataris? mediâ sedet Æolus aulâ :
Crimina sunt oculis subripienda patris.
Frugibus infantem, ramisque albentis olivæ,
Et levibus vittis sedula celat anus:
Fictaque sacra facit, dicitque precantia verba.
Dat populus sacris, dat pater ipse, viam.
Jam prope limen erat: patrias vagitus ad aures
Venit, et indicio proditur ille suo.

Eripit infantem, mentitaque sacra revelat

olus: insanâ regia voce sonat.

Ut mare fit tremulum, tenui cùm stringitur aurâ;
Ut quatitur tepido fraxina virga Noto;
Sic mea vibrari pallentia membra videres.
Quassus ab imposito corpore lectus erat.
Irruit; et nostrum vulgat clamore pudorem:
Et vix à misero continet ore manus.
Ipsa nihil, præter lacrimas, pudibunda profudi:
Torpuerat gelido lingua retenta metu.

50

60

70

70

80

'90

Jamque dari parvum canibusque avibusque nepotem
Jusserat; in solis destituique locis.
Vagitus dedit ille miser; (sensisse putares)
Quâque suum poterat voce rogabat avum.
Quid mihi tunc animi credas, germane, fuisse ;
(Nam potes ex animo colligere ipse tuo)
Cùm mea me coram silvas inimicus in altas
Viscera montanis ferret edenda lupis?
Exierat thalamo: tunc demum pectora plangi
Contigit, inque meas unguibus ire genas.
Interea patrius, vultu mærente, satelles
Venit, et indignos edidit ore sonos:
Æolus hunc ensem mittit tibi: (tradidit ensem)
Et jubet ex merito scire, quid iste velit.
Scimus; et utemur violento fortiter ense:
Pectoribus condam dona paterna meis.
His mea muneribus, genitor, connubia donas?
Hâc tua dote, pater, filia dives erit?
Tolle procul decepte faces, Hymenæe, maritas:
Et fuge turbato tecta nefanda pede.
Ferte faces in me, quas fertis, Erinnyes atræ :
Ut meus ex isto luceat igne rogus.
Nubite felices, Parcâ meliore, sorores :

100

110

Admissi memores sed tamen este mei. Quid puer admisit, tam paucis editus horis? Quo læsit facto, vix bene natus, avum ? Si potuit meruisse necem, meruisse putetur. Ah miser admisso plectitur ille meo! Nate dolor matris, rapidarum præda ferarum, (Hei mihi!) natali dilacerate tuo: Nate, parum fausti miserabile pignus amoris; Hæc tibi prima dies, hæc tibi summa fuit. Non mihi te licuit lacrimis perfundere justis : In tua non tonsas ferre sepulcra comas. Non superincubui: non oscula frigida carpsi. Diripiunt avidæ viscera nostra feræ. Ipsa quoque infantes cum vulnere prosequar umbras: Nec mater fuero dicta, nec orba diu.

1

[ocr errors]

120

Tu tamen, ô frustrà miseræ sperate sorori,
Sparsa, precor, nati collige membra tui:.
Et refer ad matrem, socioque impone sepulcro:
Urnaque nos habeat, quamlibet arcta, duos.
Vive memor nostri, lacrimasque in vulnera funde:
Neve reformida corpus amantis amans.
[Tu (rogo) projectæ nimiùm mandata sororis
Perfer: mandatis perfruar ipsa patris.]

EPISTOLA XII.

MEDEA JASONI.

Ar tibi Colchorum (memini) regina vacavi,
Ars mea, cùm peteres, ut tibi ferret opem.
Tunc, quæ dispensant mortalia fila, Sorores
Debuerant fusos evolüisse meos.

Tunc potui Medea mori bene. Quidquid ab illo
Produxi vitæ tempore, pœna fuit.

Hei mihi! cur umquam juvenilibus acta lacertis
Phryxeam petiit Pelias arbor ovem?

Cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo;
Turbaque Phasiacam Graja bibistis aquam ?
Cur mihi plùs æquo flavi placuere capilli;

Et decor, et linguæ gratia ficta tuæ ?
Aut (semel in nostras quoniam nova puppis arenas
Venerat, audaces attuleratque viros,)
Isset anhelatos non præmedicatus in ignes
Immemor Æsonides, oraque adunca boum.
Semina jecisset; totidem sensisset et hostes:
Ut caderet cultu cultor ab ipse suo.
Quantum perfidiæ tecum, scelerate, perîsset!
Demta forent capiti quàm mala multa meo!
Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas :
Hâc fruar hæc de te gaudia sola feram.
Jussus inexpertam Colchos advertere puppim,
Intrâsti patriæ regna beata meæ.

.1

10

20

Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est.
Quàm pater est illi, tam mihi dives erat.
Hic Ephyren bimarem; Scythiâ tenus ille nivosâ
Omne tenet, Ponti quâ plaga læva jacet.
Accipit hospitio juvenes Æëta Pelasgos,
Et premitis pictos corpora Graja toros.
Tunc ego te vidi: tunc cœpi scire quid essés.
Illa fuit mentis prima ruina meæ.
Ut vidi, ut perii; nec notis ignibus arsi,
Ardet ut ad magnos pinea tæda Deos.
Et formosus eras, et me mea fata trahebant :
Abstulerant oculi lumina nostra tui.
Perfide, sensisti: quis enim bene celat amorem?
Eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex; ut dura ferorum
Insolito premeres vomere colla boum.
[Martis erant tauri plùs, quàm per cornua, sævi;
Quorum terribilis spiritus ignis erat.]
Ære pedes solidi, prætentaque naribus æra :
Nigra per adflatus hæc quoque facta suos.
Semina præterea, populos genitura, juberis
Spargere devotâ lata per arva manu,
Qui peterent secum natis tua corpora telis.
Illa est agricolæ messis iniqua suo.
Lumina custodis, succumbere nescia somno,
Ultimus est aliquâ decipere arte labor.
Dixerat Æëtes, mosti consurgitis omnes,
Mensaque purpureos deserit alta toros.
Quàm tibi nunc longè regnum dotale Creusæ,
Et socer, et magni nata Creontis erant?
Tristis abis. Oculis abeuntem prosequor udis:
Et dixit tenui murmure lingua, Vale.

39

30

40

50

Ut positum tetigi thalamo malè saucia lectum;
Acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit.
Ante oculos taurique truces, segetesque nefanda;
Ante meos oculos pervigil anguis erat.
Hinc amor, hinc timorest. Ipsum timor auget amorem.
Mane erat; et thalamo cara recepta soror,

*3 60

« ZurückWeiter »