Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Hinc ego me sensi noto quater ore citari :
Ipse sono tenui dixit, Elissa, veni.

J

Nulla mora est; venios venio tibi debita conjux: !
Sed tamen admissi tarda pudore mei.

Da veniam culpa'; decepit idoneus auctor :
Invidiam noxæ detrahit ille meæ.

Diva parens, seniorque Pater, pia sarcina nati,
** Spem mihi mansuri rite dedêre viri.

110

Si fuit errandum, caussas habet error honestas:
Adde fidem; nullâ parte pigendus erit.
Durat in extremum, vitæque novissima nostræ
Persequitur fati, qui fuit antè, tenor.
Occidit internas conjux mactatus ad aras:
Et sceleris tanti præmia frater habet.
Exsul agor; cineresque viri, patriamque relinquo í
Et feror in duras, hoste sequente, vias.
Adplicor ignotis: fratrique elapsa fretoque,

78 Quod tibi donavi, perfide, litus emo.

Urbem constitui; latéque patentia fixi

Monia, finitimis invidiosa locis.

Bella tument: bellis peregrina et femina tentor:
Vixque rudes portas urbis, et arma, paro.
Mille procis placui: qui me coïere, querentes,
Nescio quem thalamis præposuisse suis.
Quid dubitas vinctam Gætulo tradere Lärba?
Præbuerim sceleri brachia nostra tuo.
Est etiam frater; cujus manus impia possit
Respergi nostro, sparsa cruore viri.
Pone Deos, et quæ tangendo sacra profanas :
Non bene cœlestes impia dextra colit.
Si tu cultor eras elapsis igne futurus;
Pœnitet elapsos ignibus esse Deos.
Forsitan et gravidam Dido, scelerate, relinquas;
Parsque tui lateat corpore clausa meo.
Accedet fatis matris miserabilis infans;
Et nondum nato funeris auctor eris.
Cumque parente suâ frater morietur Iuli
001 Pœnaque connexos auferet una duos.sia, quA

[ocr errors]
[ocr errors]

p A

120

[ocr errors]

1130

2

[ocr errors]

Sed jubet ire Deus. Vellem vetuisset adire;m
Punica nec Teucris pressa fuisset humus.
Hoc duce (nempe Deo) ventis agitaris iniquis,
Et teris in rapido tempora longa freto.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore, në Hectore si vivo, quanta fuere, forent.

Non patrium Simoënta petis; sed Tybridas undas. A Nempe, ut pervenias quò cupis, hospes eris.or Utque latet, vitatque tuas abstrusa carinas,

Vix tibi continget terra petita seni.

[ocr errors]

Hos potiùs populos in dotem, ambage remissâ, dose
Accipe; et advectas Pygmalionis opes.
Ilion in Tyriam transfer feliciùs urbem:

150

Hancque, locum regni, sceptraque sacra tene.
Si tibi mens avida est belli, si quærit Iülus
Unde suo partus Marte triumphus eat;
Quem superet, ne quid desit, præbebimus hostem.
Hic pacis leges: hic locus arma capit.

Tu modò, per matrem, fraternaque tela, sagittas,50
Perque fugæ comites, Dardana sacra, Deos:
(Sic superent, quoscumque tuâ de gente reportas,
Mars ferus et damnis sit modus ille tuis,
Ascaniusque suos feliciter impleat annos,

[ocr errors]

160

Et senis Anchisæ molliter ossa cubent) Parce precor domui, quæ se tibi tradit habendam. Quod crimen dicis, præter amâsse, meum? Non ego sum Phthias, magnisque oriunda Mycenis: Nec steterunt in te virque paterque meus. Si pudet uxoris; non nupta, sed hospita dicar. Dum tua sit Dido, quodlibet esse feret. Nota mihi freta sunt Afrum frangentia littus : Temporibus certis dantque negantque viam. 170 Cùm dabit aura viam, præbebis carbasa ventis. Nunc levis ejectam continet alga ratem.

Tempus ut observem, manda mihi; certiùs ibis: uề Nec te, si cupies ipse, manere sinam.

Et socii requiem poscunt, laniataque classis biu Postulat exiguas semirefecta moras.

Pro meritis, et siqua tibi præbebimus ultrà,
Pro spe conjugii tempora parva peto.

Dum freta mitescunt, et Amor: dum tempore et usu
Fortiter edisco tristia posse pati.

Sin minus; est animus nobis effundere vitam.
In me crudelis non potes esse diu.

: 180

Adspicias utinam, quæ sit scribentis imago!
Scribimus; et gremio Troïcus ensis adest;
Perque genas lacrimæ strictum labuntur in ensem;
Qui jam pro lacrimis sanguine tinctus erit.
Quàm bene conveniunt fato tua munera nostro !
Instruis impensâ nostra sepulcra brevi.
Nec mea nunc primo feriuntur pectora telo:
Ille locus sævi vulnus Amoris habet.

190

Anna soror, soror Anna, meæ malè conscia culpæ,
Jam dabis in cineres ultima dona meos.
Nec, consumta rogis, inscribar, Elissa Sichæi;
Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit:
Præbuit Æneas et caussam mortis et ensem.
Ipsa suâ Dido concidit usa manu.

EPISTOLA VIII.

HERMIONE ORESTÆ.

[ADLOQUOR Hermione nuper fratremque virumque,
Nunc fratrem ; nomen conjugis alter habet.]
Pyrrhus Achillides, animosus imagine patris,
Inclusam contra jusque piumque tenet.
Quod potui, renui; ne non invita tenerer;
Cetera femineæ non valuere manus.

Quid facis, Æacide? non sum sine vindice, dixi:
Hæc tibi sub domino, Pyrrhe, puella suo est.
Surdior ille freto clamantem nomen Orestæ
Traxit inornatis in sua tecta comis.

Quid gravius, captâ Lacedæmone, serva tulissem, Si raperet Grajas barbara turba nurus? **

3

10

[ocr errors]

Parciùs Andromachen vexavit Achaïa victrix, 95
Cùm Danaus Phrygias ureret ignis opes.
At tu, cura mei si te pia tangit, Oreste,
Injice non timidas in tua jura manus.
An, si quis rapiat stabulis armenta reclusis,
Arma feras? raptâ conjuge lentus eris?
Sit socer exemplo, nuptæ repetitor ademtæ :
Cui pia militiæ caussa puella fuit.
Si socer ignavus viduâ sedisset in aulâ ;
Nupta foret Paridi mater, ut antè fuit.
Nec tu mille rates sinuosaque vela parâris ;
Nec numeros Danaï militis: ipse veni.

[ocr errors]

31.1

$20

Sic quoque eram repetenda tamen: nec turpe marito,

Aspera pro caro bella tulisse tore.

Quid, quòd avus nobis idem Pelopeïus Atreus?
Et si non esses vir mihi, frater eras?

Vir, precor, uxori, frater succurre sorori:
Instant officio nomina bina tuo.

Me tibi Tyndareos, vitâ gravis auctor et annis,
Tradidit: arbitrium neptis habebat avus.
At pater Æacidæ promiserit, inscius acti;

Plus quoque, qui prior est ordine, possit avus.
Cùm tibi nubebam, nulli mea tæda nocebat:
Si jungar Pyrrho, tu mihi læsus eris.
Et pater ignoscet nostro Menelaus amori:
Succubuit telis præpetis ipse Dei.

I

30

40

Quem sibi permisit, genero permittet amorem :
Proderit exemplo mater amata suo.
Tu mihi, quod matri pater, es: quas egerat olim
Dardanius partes advena, Pyrrhus agit.
Ille licèt patriis sine fine superbiat actis ;
Et tu, quæ referas, acta parentis habes.
Tantalides omnes, ipsumque regebat Achillen. ⠀ **
Hic pars militiæ; dux erat ille ducum.
quoque habes proavum Pelopem, Pelopisque pa-
40 Toup 991
Si meliùs numeres, à Jove quintus eris,joubd A

Tu

rentem:

I

50

50

60

Nec virtute cares: arma invidiosa tulisti.
Sed tu quid faceres? induit illa pater.
Materiâ vellem fortis meliore fuisses:
(Non lecta est, operi sed data caussa tuo.)
Hanc tamen implêsti; juguloque Ægysthus aperto
Tecta cruentavit, quæ pater antè tuus.
Increpat acides, laudemque in crimina vertit;
Et tamen adspectus sustinet ille meos.
Rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt:
Pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
Hermione coram quidquamne objectet Orestæ?
Nec mihi sunt vires; nec ferus ensis adest.
Flere licet certé: flendo diffundimus iram:
Perque sinum lacrimæ, fluminis instar, eunt.
Has solas habeo semper, semperque profundo:
Hument incultæ fonte perenne genæ.
Hoc generis fato, quod nostros errat in annos,
Tantalides matres apta rapina sumus.
Non ego fluminei referam mendacia cygni:
Nec querar in plumis delituisse Jovem.
Quâ duo porrectus longè freta distinet Isthmos,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.
Castori Amyclæo et Amyclæo Polluci
Reddita Mopsopiâ Tænaris urbe soror.

Tænaris, Idæo trans æquor ab hospite rapta,
Argolicas pro se vertit in arma manus.

70

Vix equidem memini: memini tamen: omnia luctûs,
Omnia solliciti plena timoris erant.

Flebat avus, Phoebeque soror, fratresque gemelli:
Orabat superos Leda, suumque Jovem.
Ipsa ego, non longos etiam nunc scissa capillos,
Clamabam, Sine me, me sine, mater, abis?
Nam conjux aberat. Ne non Pelopeïa credar,
Ecce Neoptolemo præda parata fui.
Pelides utinam vitâsset Apollinis arcus!
Damnaret nati facta proterva pater,

Nec quondam placuit, nec jam placuisset Achilli,
Abductâ viduum conjuge flere virum.

80

« ZurückWeiter »