Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Argolidas timui: nocuit mihi barbara pellex.
Non exspectatâ vulnus ab hostetulini
Nec facie meritisve placet; sed carmine movit :zde 1
Diraque cantatâ pabula falce metit, congri
Illa reluctantem curru deducere Lunamtrup iề
Nititur, et tenebris abdere Solis equos. 3117
Illa refrenat aquas, obliquaque flumina sistit:

Illa loco silvas, vivaque saxa movet. ne bod Per tumulos errat passis discincta capillis,cobs M Certaque de tepidis colligit ossa rogis. 195190 Devovet absentes; simulacraque cerea figit, 91001642 Et miserum tenues in jecur urget acus.

Et quæ nescierim meliús. Malè quæritur herbis, II Moribus et formâ conciliandus, amor.

[ocr errors]

Hanc potes amplecti? thalamoque relictus in uno T
Impavidus somno, nocte silente, frui?
Scilicet ut tauros, ita te juga ferre coëgit:
Quâque feros angues, te quoque mulcet ope.
Adde, quòd adscribi factis procerumque tuisque
Se favet; et titulo conjugis uxor obest. 100
Atque aliquis Peliæ de partibus acta venenisons J
Imputat, et populum, qui sibi credat, habet.
Non hæc Esonides, sed Phasias Æëtine
Aurea Phryxeæ terga revellit ovis.

[ocr errors]

Non probat Alcimede mater tua; consule matrem :
Non pater, à gelido cui venit axe nurus.→
Illa sibi Tanai, Scythiæque paludibus udæ
Quærat, et à patriâ Phasidos usque, virum,
Mobilis sonide, vernâque incertior aurâ,

[ocr errors]

Cur tua pollicito pondere verba carent? p110
Vir meus hinc ieras, vir non meus inde redîsti.
Sim reducis conjux, sicut euntis eram.

Si te nobilitas, generosaque nomina tangunt;
En ego Minoo nata Thoante feror.

[ocr errors]

Bacchus avus; Bacchi conjux, redimita corona, bo
Præradiat stellis signa minora suis.

[ocr errors]

Dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti; una: A Me quoque res tales inter habere potesanales. A

120

Nunc etiam peperi: gratare ambobus, Iäson
Dulce mihi gravidæ fecerat auctor onus.
Felix in numero quoque sum; prolemque gemellam
Pignora Lucina bina favente dedi.

Si quæris, cuirsint similes; cognosceris illis.
Fallere non norunt: cetera patris habent.
Legatis quos penè dedi pro matre ferendos :
Sed tenuit cœptas sæva noverca vias.
Medeam timui: plus est Medea novercâ.
› Medeæ faciunt ad scelus omne manus.
Spargere quæ fratris potuit laniata per agros
Corpora, pignoribus parceret illa meis?

[ocr errors]

130

140

Hane tamen, o demens, Colchisque ablate venenis,
Diceris Hypsipyles præposuisse toro.
Turpiter illa virum cognovit adultera virgo:
Me tibi, teque mihi tæda pudica dedit.
Prodidit illa patrem: rapui de cæde Thoanta.
Deseruit Colchos: me mea Lemnos habet.
Quid refert, scelerata piam si vincit, et ipso
Crimine dotata est, emeruitque virum?
Lemniadum facinus culpo, non miror, Iäson.
Quamlibet iratis ipse dat arma dolor.
Dic age, si ventis (ut oportuit) actus iniquis
Intrâsses portus, tuque comesque, meos;
Obviaque exissem, fœtu comitata gemello :
(Hiscere nempe tibi terra roganda foret:)
Quo vultu natos, quo me, scelerate, videres?
Perfidiæ pretio, quâ nece, dignus eras?
Ipse quidem per me tutus sospesque fuisses :
Non quia tu dignus, sed quia mitis ego.
Pellicis ipsa meos implêssem sanguine vultus,
Quosque veneficiis abstulit illa suis.
Medea Medea forem. Quòd si quid ab alto
Justus ades votis, Jupiter, ipse meis;

150

Quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri
Mæreat, et leges sanciat ipsa suas.

Utque ego destituor conjux, materque duorum
A totidem natis orba sit, áque viro.

VOL. I.

D

Nec malè parta diu teneat; pejusque relinquat.
Exsulet; et toto quærat in orbe fugam.
Quàm fratri germana fuit, miseroque parenti
Filia; tam natis, tam sit acerba viro.

Cùm mare, cùm terras, consumserit; aëra tentet.
Erret inops, exspes, cæde cruenta suâ.
Hæc ego conjugio fraudata Thoantias oro:
Vivite devoto, nuptaque, virque, toro.

EPISTOLA VII.

DIDO ENE.

SIC, ubi fata vocant, udis abjectus in herbis,
Ad vada Mæandri concinit albus olor.
Nec, quia te nostrâ sperem prece posse moveri,
Adloquor: adverso movimus ista Deo.

160

"

Sed merita et famam, corpusque animumque pudicum
Cùm malè perdiderim, perdere verba, leve est.
Certus es ire tamen, miseramque relinquere Dido: "
Atque idem venti vela fidemque ferent.
Certus es, Ænea, cum fœdere solvere naves:
Quæque ubi sint nescis, Itala regna sequi.
Nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt
Monia; nec sceptro tradita summa tuo.
Facta fugis; facienda petis. Quærenda per orbem [
Altera, quæsita est altera terra tibi.

10

Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? Quis sua non notis arva tenenda dabit ?

Alter habendus amor tibi restat, et altera Dido: Quamque iterum fallas, altera danda fides.f Quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem, Et videas populos altus ab arce tuos ?

20

Omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur; 64 Unde tibi, quæ te sic amet, uxor erit?

Uror, ut inducto ceratæ sulfure tædæ:

Ut pia fumosis addita tura focis. M

[ocr errors]

Æneas oculis semper vigilantis inhæret :
Ænean animo noxque diesque refert.

Ille quidem malè gratus, et ad mea munera surdus ;
Et quo, si non sim stulta, carere velim :

Non tamen Ænean, quamvis malè cogitat, odi:
Sed queror infidum, questaque pejus amo.
Parce Venus nurui, durumque amplectere fratrem,
Frater Amor: castris militet ille tuis.

30

Aut ego, quem cœpi (neque enim dedignor) amare;
Materiam curæ præbeat ille meæ.
Fallor; et ista mihi falsò jactatur imago.
Matris ab ingenio dissidet ille suæ.

Te lapis, et montes, innataque rupibus altis
Robora, te sævæ progenuere feræ :

Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis:
Quod tamen adversis fluctibus ire paras.

40

Quò fugis? obstat hiems: hiemis mihi gratia prosit.
Adspice, ut eversas concitet Eurus aquas.
Quod tibi maluerim, sine me debere procellis.
Justior est animo ventus et unda tuo.
Non ego sum tanti, (quamvis merearis, inique,)
Ut pereas, dum me per freta longa fugis.
Exerces pretiosa odia, et constantia magno;
Si, dum me careas, est tibi vile mori.
Jam venti ponent; stratâque æqualiter undâ,
Cæruleis Triton per mare curret equis.
Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses!
Et, nisi duritiâ robora vincis, eris.
Quid? si nescieris, insana quid æquora possint?
Expertæ toties quàm malè credis aquæ ?
Ut pelago suadente etiam retinacula solvas,
Multa tamen latus tristia pontus habet.
Nec violâsse fidem tentantibus æquora prodest.
Perfidiæ pœnas exigit ille locus.

Præcipue cùm læsus Amor: quia mater Amoris
Nuda Cytheriacis edita fertur aquis.
Perdita ne perdam timeo, noceamve nocenti ;
Neu bibat æquoreas naufragus hostis aquas.

50

.60

Vive, precor: sic te meliùs, quàm funere, perdam.
Tu potiùs leti caussa ferare mei.

Finge, age, te rapido (nullum sit in omine pondus)
Turbine deprendi: quid tibi mentis erit ?
Protinus occurrent falsæ perjuria linguæ,
Et Phrygiâ Dido fraude coacta mori.
Conjugis ante oculos deceptæ stabit imago
Tristis, et effusis sanguinolenta comis.
Quidquid id est, totum merui, concedite, dicas:
Quæque cadent, in te fulmina missa putes.
Da breve sævitiæ spatium pelagique tuæque :
Grande moræ pretium tuta futura via est.
Nec mihi parcatur; puero parcatur Iülo.
Te satis est titulum mortis habere meæ.
Quid puer Ascanius, quid Dî meruere Penates?
Ignibus ereptos obruet unda Deos.

70

Sed neque fers tecum: nec, quæ mihi, perfide, jactas,

Presserunt humeros sacra paterque tuos.
Omnia mentiris : nec enim tua fallere lingua
Incipit à nobis; primaque plector ego.
Si quæras, ubi sit formosi mater Iüli:

Occidit, à duro sola relicta viro.

80

Hæc mihi narrâras: nec me movêre: merentem
Ure; minor culpâ pœna futura meâ est.
Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent.
Per mare, per terras septima jactat hiems.
Fluctibus ejectum tutâ statione recepi,

Vixque bene audito nomine, regna dedi.
His tamen officiis utinam contenta fuissem :
Et mihi concubitûs fama sepulta foret!
Illa dies nocuit, quâ nos declive sub antrum
Cæruleus subitis compulit imber aquis.
Audieram vocem; Nymphas ululâsse putavi.
Eumenides fatis signa dedêre meis.
Exige, læse pudor, poenas, violate Sichæo :

Ad quem (me miseram!) plena pudoris eo. →
Est mihi marmoreâ sacratus in æde Sichæus ;
Adpositæ frondes velleraque alba tegunt.

1

90

100

« ZurückWeiter »