Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Prosequor infelix oculis abeuntia vela,

Quà licet ; et lacrimis humet arena meis. Utque celer venias virides Nereïdas oro. Scilicet ut venias in mea damna celer. Votis ergo meis alii rediture redîsti? Hei mihi, pro dirâ pellice blanda fui! Adspicit immensum moles nativa profundum; Mons fuit: æquoreis illa resistit aquis. Hinc ego vela tuæ cognovi prima carinæ : Et mihi per fluctus impetus ire fuit. Dum moror, in summâ fulsit mihi purpura prorâ; Pertimui: cultus non erat ille tuus.

60

70

Fit propior, terrasque citâ ratis attigit aurâ :
Femineas vidi, corde tremente, genas.
Non satis id fuerat: quid enim furiosa morabar?
Hærebat gremio turpis amica tuo.
Tunc verò rupique sinus, et pectora planxi,
Et secui madidas ungue rigente genas :
Implevique sacram querulis ululatibus Iden.
Illinc has lacrimas in mea saxa tuli.
Sic Helene doleat, desertaque conjuge ploret ;
Quæque prior nobis intulit, ipsa ferat.
Nunc tibi conveniunt, quæ te per aperta sequantur
Equora, legitimos destituantque toros.

At cùm pauper eras, armentaque pastor agebas,
Nulla, nisi Enone, pauperis uxor erat.
Non ego miror opes, nec me tua regia tangit,
Nec de tot Priami dicar ut una nurus.

80

Non tamen ut Priamus Nymphæ socer esse recuset;
Aut Hecubæ fuerim dissimulanda nurus.
Dignaque sum, et cupio fieri matrona potentis.
Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
Nec me, fagineâ quòd tecum fronde jacebam,
Despice: purpureo sum magis apta toro.
Denique, tutus amor meus est tibi: nulla parantur
Bella, nec ultrices advehit unda rates.
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis.
Hâc venit in thalamos dote superba tuos.

90

Quæ si sit Danaïs reddenda, vel Hectora fratrem,*
Vel cum Deiphobo Polydamanta roga.
Quid gravis Antenor, Priamus quid censeat ipse, i
Consule; quis ætas longa magistra fuit.
Turpe rudimentum, patriæ præponere raptam.
Caussa pudenda tua est; justa vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacænam,

Quæ sit in amplexus tam citò versa tuos.
Ut minor Atrides temerati fœdera lecti

Clamat, et externo læsus amore dolet;
Tu quoque clamabis. Nullâ reparabilis arte
Læsa pudicitia est: deperit illa semel.
Ardet amore tui: sic et Menelaon amavit;
Nunc jacet in viduo credulus ille toro.
Felix Andromache, certo bene nupta marito !
Uxor ad exemplum fratris habenda fui.
Tu levior foliis, tunc cùm, sine pondere succi,
Mobilibus ventis arida facta, volant.
Et minus est in te, quàm summâ pondus aristâ,
Quæ levis adsiduis solibus usta riget.

100

110

Hoc tua (nam recolo) quondam germana canebat, Sic mihi diffusis vaticinata comis:

Quid facis, Enone? quid arenæ semina mandas? Non profecturis litora bubus aras.

Graja juvenca venit, quæ te, patriamque, domumque
Perdat. Io prohibe; Graja juvenca venit.

Dum licet, obscænam ponto, Di, mergite puppim. 9.
Heu quantum Phrygii sanguinis illa vehit!: 120
Dixerat. In cursu famulæ rapuere furentem;
At mihi flaventes diriguere comæ.

Ah nimiùm vates miseræ mihi vera fuisti!
Possidet en saltus illa juvenca meos.

Sit facie quamvis insignis, adultera certè est.
Deseruit socios, hospite capta, Deos.

Illam de patriâ Theseus, (nisi nomine fallor) sor
Nescio quis Theseus, abstulit antè suas amC
A juvene et cupido credatur reddita virgo.istė
Unde hoc compererim tam bene, quæris? amo 150

Vim licèt appelles, et culpam nomine veles;
Quæ toties rapta est, præbuit ipsa rapi.
At manet Enone fallenti casta marito:
Et poteras falli legibus ipse tuis.
Me Satyri celeres (silvis ego tecta latebam)
Quæsierunt rapido, turba proterva, pede:
Cornigerumque caput pinu præcinctus acutâ
Faunus, in immensis quâ tumet Ida jugis.
Me fide conspicuus Troja munitor amavit:
Ille meæ spolium virginitatis habet.
Id quoque luctando: rupi tamen ungue capillos,
Oraque sunt digitis aspera facta meis.
Nec pretium stupri gemmas aurumve poposci.
Turpiter ingenuum munera corpus emunt.
Ipse, ratus dignam, medicas mihi tradidit artes;
Admisitque meas ad sua dona manus.

140

Quæcumque herba potens ad opem, radixque medenti Utilis in toto nascitur orbe, mea est.

150

Me miseram, quòd amor non est medicabilis herbis!
Deficior prudens artis ab arte meâ.
Ipse repertor opis vaccas pavisse Phereas
Fertur, et à nostro saucius igne fuit.
Quod neque graminibus tellus fecunda creandis,
Nec Deus, auxilium tu mihi ferre potes.
Et potes, et merui. Digna miserere puellæ.
Non ego cum Danaïs arma cruenta fero.
Sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis:
Et tua, quod superest temporis, esse precor.

EPISTOLA VI.

HYPSIPYLE JASONI.

LITORA Thessaliæ reduci tetigisse carinâ
Diceris, auratæ vellere dives ovis.

Gratulor incolumi, quantum sinis. Hoc tamen ipsum
Debueram scripto certior esse tuo,

Nam, ne pacta tibi præter mea regna redires,
Cùm cuperes; ventos non habuisse potes.
Quamlibet adverso signetur epistola vento;
Hypsipyle missâ digna salute fui.

Cur mihi fama prior, quàm nuntia litera, venit,
Isse sacros Marti sub juga panda boves?
Seminibus jactis segetes adolêsse virorum,
Inque necem dextrâ non eguisse tuâ?
Pervigilem spolium pecudis servâsse draconem,
Rapta tamen forti vellera fulva manu?
Hæc ego si possem timidè credentibus, Ista
Ipse mihi scripsit, dicere, quanta forem!
Quid queror officium lenti cessâsse mariti?
Obsequium, maneo si tua, grande tuli.
Barbara narratur venisse venefica tecum,
In mihi promissi parte recepta tori.
Credula res amor est.

Utinam temeraria dicar
Criminibus falsis insimulâsse virum !'

Nuper ab Hæmoniis hospes mihi Thessalus oris
Venerat; et tactum vix bene limen erat :
Æsonides, dixi, quid agit meus? Ille pudore
Hæsit, in oppositâ lumina fixus humo.
Protinus exsilui; tunicisque à pectore ruptis,
Vivit? an, exclamo, me quoque fata trahunt?
Vivit, ait. Timidumque mihi jurare coëgi.
Vix mihi, teste Deo, credita vita tua est.
Ut rediit animus, tua facta requirere cœpi.
Narrat, aënipedes Martis arâsse boves:
Vipereos dentes in humum pro semine jactos,
Et subitò natos arma tulisse viros:
Terrigenas populos, civili Marte peremtos,
Implêsse ætatis fata diurna suæ.

Devicto serpente, iterum, si vivat Iäson,

Quærimus. Alternant spesque timorque fidem. Singula dum narrat; studio cursuque loquendi, Detegit ingenio vulnera facta suo.

Heu! ubi pacta fides? ubi connubialia jura?
Faxque sub arsuros dignior ire rogos?

[ocr errors]

10

20

20

30

30

40

Non ego sum furto tibi cognita. Pronuba Juno
Adfuit, et sertis tempora vinctus Hymen.
At mihi nec Juno, nec Hymen, sed tristis Erinnys
Prætulit infaustas sanguinolenta faces.

Quid mihi cum Minyis? quid cum Tritonide pinu?
Quid tibi cum patriâ, navita Tiphy, meâ?
Non erat hîc aries villo spectabilis aureo:
Nec senis Æëtæ regia Lemnos erat.
Certa fui primò (sed me mala fata trahebant)
Hospita femineâ pellere castra manu.

50

Lemniadesque viros, nimiùm quoque, vincere nôrunt.
Milite tam forti ripa tuenda fuit.

Urbe virum vidi, tectoque animoque recepi :
Hic tibi bisque æstas, bisque cucurrit hiems.
Tertia messis erat: cùm tu, dare vela coactus,
Implêsti lacrimis talia verba tuis:

60

Abstrahor, Hypsipyle: sed (dent modò fata recursus)
Vir tuus hinc abeo: vir tibi semper ero.
Quod tamen è nobis gravidâ celatur in alvo,
Vivat; et ejusdem simus uterque parens.
Hactenus: et, lacrimis in falsa fluentibus ora,
Cetera te memini non potuisse loqui.
Ultimus è sociis sacram conscendis in Argo.
Illa volat: ventus concava vela tenet.
Cærula propulsæ subducitur unda carinæ :
Terra tibi, nobis adspiciuntur aquæ.

In latus omne patens turris circumspicit undas.
Huc feror; et lacrimis osque sinusque madent. 70
Per lacrimas specto; cupidæque faventia menti
Longiùs adsueto lumina nostra vident.
Addo preces castas, immixtaque vota timori,
Nunc quoque te salvo persolüenda mihi.
Vota ego persolvam? votis Medea fruetur?
Cor dolet; atque irâ mixtus abundat amor.
Dona feram templis, vivum quòd Iäsona perdo?
Hostia pro damnis concidat icta meis?
Non equidem secura fui; semperque verebar,
Ne pater Argolicâ sumeret urbe nurum.

80

« ZurückWeiter »