Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

PRAEMISSA EST COMMENTATIO DE PRONOMINE GRAECO ET LATINO,
AUCTORE MAX. SCHMIDTIO.

92067

Halle,

gedruckt in der Buchdruckerei des Waisenhauses,

183 2.

H

§. 1.

Romani, quum et fama accepissent, magnam antiquissimorum Italiae incolarum part

olim ex Graecia venisse, et ipsi inter suam graecamque linguam maximam vider intercedere similitudinem, facile in eam adducebantur opinionem, ut latinam lingua graeca ortam eiusque quasi filiam esse crederent. Quare ex Graecorum lingua plera vocabula ac multas declinationum et coniugationum formas repetebant, relicua v omnia, quae sua lingua habebat propria ac quasi domestica, ea ex linguis illorum popu rum, qui in Latio, Etruria ceteraque Italia antiquitus habitavissent, fluxisse opinab tur. Atque ista opinio, quae iam apud Romanos obtinuit, ad nostra usque temp propagata est. Fuerunt enim quidem, qui, quum Gothorum litteras aliaque prisca g manicarum linguarum monumenta perscrutarentur, germanam quoque linguam lati simillimam esse intelligerent, et e germanicae linguae initiis hanc esse repetendam cen rent, rati, illam ab iis populis, qui ex terris septentrionalibus in Italiam immigraviss allatam esse. Sed isti nihil dixisse videbantur, nec poterant ita opinionem diu invete tam ex hominum animis evellere, quum praesertim plerique veterum germanicar litterarum rudes et ignari essent, et quae ipsi ignorabant, fastidiose respuerent. N vissimo demum tempore, quomodo illa tam mira graecae, latinae germanicaeque ling inter se similitudo orta sit, intellectum ac plane novis argumentis illustratum comp batumque est. Nam William Jones, homo Anglus, veteri et sanctae Indorum lingu quam sanscritam vocant, primus et ipse magnam navavit operam et eius studium exemplo suaque auctoritate omnibus cultioribus populis maximopere commenda Postquam aliquandiu soli Angli ad illam linguam animum attenderunt, etiam apud ce ros Europae populos sensim ac pedetentim cognosci coepit. Atque e nostrat hominibus Fridericus Schlegelius, quod equidem sciam, primus fuit, studium ad sanscritam linguam applicaret, suisque popularibus auctor e ut suum exemplum sequerentur, id quod paullo post Boppius, Fran

A

Guilhelmus Schlegelius fecerunt. Ut autem fieri assolet, ut res praeclara, simul atque cognita est, a multis appetatur: ita etiam, quum ad sanscritam linguam eiusque monumenta aditus esset patefactus, multi viri doctissimi ad eius studium incubuerunt. Qui quum multa de Indorum philosophia, artibus, rebus sacris ac rebus gestis egregie exposuissent, tum etiam de ipsa lingua, de eius origine, de singulis denique verbis et formis docte et accurate disseruerunt. Neque eos, quid inter linguam indicam et graecam latinamque esset similitudinis, diu latere potuit. Quo miro consensu quum ad linguarum inter se comparandarum studium magis allecti alias quoque linguas huc usque aut minus cognitas aut omnino non consideratas accuratius excussissent interque se contendissent, paullatim sibi persuaserunt, linguam graecam, latinam, germanam, letticam, slavicam, persicam, ac fere omnes inde a Gangis littoribus usque ad mare Atlanticum repertas cognationis inter se vinculo contineri et ad unam quasi parentem atque omnium procreatricem esse referendas. Quum vero recte intelligerent, hanc linguarum miram inter se similitudinem non temere neque casu oriri potuisse, statuerunt, sive in Caschmiriae confiniis sive in alia quacunque Asiae regione temporibus remotissimis, de quibus nihil esset proditum memoriae, populum quendam habitavisse, ac lingua usum esse, quae earum, quas inter se cognatas esse perspexerant, quasi mater esset habenda. sive Hic enim populus, quum aliquandiu in primis istis sedibus coniunctus vixisset, accrescente hominum multitudine sive aliis rebus coactus eas reliquit, ac partim septentriones versus, partim in occidentem, partim aliorsum migravit, atque ita diversae ex eo nationes natae sunt. Hae nationes quamvis eandem linguam, qua in primis usae fuerant sedibus suis, etiam tum, quum ex iis exissent, retinerent, tamen eam tempore progrediente paullatim multimodis immutari necesse fuit. Nam longis itineribus terrisque disiunctae aliae aliorum vocabulorum sonum aut significationem commutaverunt, alia verba paullatim amiserunt, alia denique, prout ratio atque usus flagitavit, invenerunt. Ita factum est, ut hae linguae variam quidem faciem habeant et multis in rebus inter se differant, sed tamen, si accuratius eas inter se comparaveris, et quasi in intimam earum naturam atque indolem intraveris, eas arctissimo cognationis vinculo contineri appareat. Ita qui in una domo nati sunt et educati, quamvis diversa vitae genera sequantur, tamen quandam inter se similitudinem retinere solent. Haec autem linguarum similitudo eo magis in oculos incurrit, quo aut vetustiora linguarum monumenta inter se conferuntur, aut quo religiosius atque tenacius populus linguae antiquitatem coluit. Quo in genere inprimis Indi excellunt, qui quum in aliis rebus, tum in omni lingua antiquitatem tutati, sunt. Cuius rei caussam hanc esse arbitror, quod e pristinis suis sedibus facile ac cito ad Gangis ripas, nova sua domicilia, pervenerunt et magna ex parte integram et incorru

ptám suam hereditatem, quam a matre acceperant, illuc attulerunt, dum con Latini, aliique populi, qui iisdem sedibus exierant, in longo suo itinere, diff tione suoque cum alienis populis commercio multa ab illis nova ac peregrin bant. Quare quum e linguis cognatis alia ad alius declinationes et compositio candas cum fructu et utilitate adhiberi possit, tum non mirum est, si Indor vetus sive sanscrita ad cognatarum linguarum naturam et indolem perspiciend etiam usui est, quam relicuae. Inter eos viros doctos, qui illam iam hunc in verterunt, princeps nominandus Franciscus Boppius, qui, quomodo pleraequ quas supra communem originem habere diximus, inter se cohaereant, et quib bis ac formis alia alii sit similis ac congrua, cum summo ingenii acumine et co doctrina exposuit. (Cf. prae ceteris Vergleichende Zergliederung des Sanskrit mit ihm verwandten Sprachen, von Fr. Bopp; in den Abhandlungen der Berlin mie, 1823 sqq.) Sed quum ille de pluribus simul ageret linguis, factum est, ex Indorum lingua ad graecam latinamque explicandam petiit, non satis el adhuc minoris, quam par est, ab harum litterarum studiosis aestimentur. I horum studiorum partem de integro tractare, et, quae aut alii, comparati linguis, ad graecum atque latinum pronomen enucleandum recte proposuissent vel nova vel meliora mihi reperisse visus essem, ea unum in censum confe animum meum constitui. Quod autem inprimis pronomen mihi tractandum eius rei caussa et ratio haec fuit, quod pronominis formae in unaquaque lingua simae sunt et ad omnem linguam formandam maximam vim habent. Quanqua multorum, qui ad eadem studia magna cum laude magnoque cum fructu inc nomina praetermitto, non possum tamen praefandi finem facere, quin Hartungu Erlangenses gymnasii Professorem, cum laude commemorem. Is enim nuperrim de casibus latinae et graecae linguae librum edidit, in quo quum de aliis dec partibus, tum de pronomine multa scite exposuit. Sed quum ille ipse linguam tam ignoraret, ceterasque cognatas linguas magis, quam par est, negligeret, fa ut alia non recte explicaret, alia omnino non inveniret. Nos quum de pronomi mus, eo animum semper attendimus, ut ad linguam graecam et latinam enu ubivis cognatas linguas in auxilium vocaremus, non vero graeca latinaque usi su ceteris linguis lucem afferremus, quod a consilio nostro abhorrebat. Quum ve mis latini graecique pronominis formis inprimis e lingua sanscrita lux peti poss non potuimus non saepe mentionem facere.

« ZurückWeiter »