Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

15

Ergo ubi marmoreo Superi sedêre recessu,
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Cæsariem, cum quâ terram, mare, sidera, movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
Non ego pro mundi regno magis anxius illâ 20
Tempestate fui, quâ centum quisque parabat
Injicere anguipedum captivo brachia cœlo:
Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
Corpore et ex unâ pendebat origine bellum.

Nunc mihi, quà totum Nereus circumsonat orbem, 25
Perdendum est mortale genus. Per flumina juro
Infera, sub terras Stygio labentia luco,

Cuncta priùs tentata: sed immedicabile vulnus
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina, Nymphæ 30
Faunique Satyrique et monticolæ Silvani:

Quos quoniam cœli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certè terras habitare sinamus.
An satis, o Superi, tutos fore creditis illos,
Quum mihi, quifulmen, qui vos habeoque regoque, 35
Struxerit insidias notus feritate Lycaon?

40

Confremuêre omnes, studiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, quum manus impia sævît
Sanguine Cæsareo Romanum exstinguere nomen,
Attonitum tantæ subito terrore ruinæ
Hamanum genus est, totusque perhorruit orbis.
Nec tibi grata minùs pietas, Auguste, tuorum,
Quàm fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque
Murmura compressit; tenuère silentia cuncti.
Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis; 45
Jupiter hoc iterum sermone silentia rumpit:
Ille quidem pœnas, curam hanc dimittite, solvit ;
Quod tamem admissum, quæ sit vindicta, docebo.

55

65

Contigerat nostras infamia temporis aures;
Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo, 50
Et deus humanâ lustro sub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum,
Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.
Mænala transieram, latebris horrenda ferarum,
Et cum Cyllene gelidi pineta Lycæi;
Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni
Ingredior, traherent quum sera crepuscula noctem.
Signa dedi venisse Deum; vulgusque precari
Cœperat. Irridet primò pia vota Lycaon,
Mox ait, Experiar, Deus hic, discrimine aperto, 60
An sit mortalis; nec erit dubitabile verum.
Nocte gravem somno necopinâ predere morte
Me parat: hæc illi placet experientia veri.
Nec contentus eo, missi de gente Molossâ
Obsidis unius jugulum mucrone resolvit ;
Atque ita semineces partim ferventibus artus
Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis; ego vindice flammâ
In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit, nactusque silentia ruris
Exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis
Vertitur in pecudes; et nunc quòque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti;
Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ:
Canities eadem est, eadem violentia vultu,
Idem oculi lucent, eadem feritatis imago.
Occidit una domus; sed non domus una perire
Digna fuit: quà terra patet, fera regnat Erinnys;
In facinus jurâsse putes: dent ociùs omnes
Quas meruêre pati, sic stat sententia, pœnas.

70

75

80

FAB. VII.-THE DELUGE.

5

DICTA Jovis pars voce probant stimulosque furenti
Adjiciunt; alii partes assensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus; et, quæ sit terræ mortalibus orbæ
Forma futura, rogant; quis sit laturus in aras
Thura? ferisne paret populandas tradere terras?
Talia quærentes, sibi enim fore cetera curæ,
Rex Superûm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.

15

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras; 10 Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther Conciperet flammas, longusque ardesceret axis. Esse quòque in fatis reminiscitur, affore tempus, Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli Ardeat, et mundi moles operosa laboret. Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum : Pœna placet diversa, genus mortale sub undis Perdere, et ex omni nimbos dimittere cœlo. Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris, Et quæcunque fugant inductas flamina nubes; 20 Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, Terribilem piceâ tectus caligine vultum : Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis; Fronte, sedent nebula; rorant pennæque sinusque. Utque manu latâ pendentia nubila pressit, Fit fragor; hinc densi funduntur ab æthere nimbi. Nuntia Junonis varios induta colores, Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert. Sternuntur segetes, et deplorata coloni Vota jacent, longique labor perit irritus anni. Nec cœlo contenta suo est Jovis ira; sed illum Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.

25

30

35

Convocat hic Amnes: qui postquam tecta tyranni
Intravêre sui, Non est hortamine longo
Nunc, ait, utendum; vires effundite vestras,
Sic opus est; aperite domos, ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.
Jusserat: hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit; at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,
Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit potuitque resistere tanto 45
Indejecta malo; culmen tamen altior hujus
Unda tegit, pressæque labant sub gurgite turres.

40

Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant: Omnia pontus erant; deerant quòque litora ponto. Occupat hic collem; cymbâ sedet alter aduncâ, 50 Et ducit remos illic, ubi nuper arârat.

Ille supra segetes aut mersæ culmina villæ
Navigat; hic summâ piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, anchora prato;
Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ.
Et, modò quà graciles gramen carpsêre capellæ,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocæ.
Mirantur sub aquâ lucos urbesque domosque
Nereides; silvasque tenent delphines, et altis
Incursant ramis, agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves; fulvos vehit unda leones;
Unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,
Crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,

55

60

65

Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. Maxima pars undâ rapitur; quibus unda pepercit, Illos longa domant inopi jejunia victu.

FAB. VIII.-DEUCALION AND PYRRHA. SEPARAT Aonios Etæis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo Pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes. 5 Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat æquor, Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit; Corycidas nymphas et numina montis adorant, Fatidicamque Themin, quæ tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior æqui Vir fuit, aut illâ metuentior ulla Deorum. Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, Et superesse videt de tot modò millibus unum, Et superesse videt de tot modò millibus unam, Innocuos ambos, cultores numinis ambos; Nubila disjecit; nimbisque Aquilone remotis, Et cœlo terras ostendit et æthera terris.

10

15

Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi; supraque profundum
Exstantem, atque humeros innato murice tectum, 20
Cæruleum Tritona vocat, conchæque sonaci
Inspirare jubet, fluctusque et flumina signo
Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi,
Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo;
Buccina, quæ medio concepit ut aëra ponto,
Litora voce replet sub utroque jacentia Phobo.
Tum quoque, ut ora Dei madidâ rorantia barbâ
Contigit, et cecinit jussos inflata receptus,

25

« ZurückWeiter »