Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ergo ubi marmoreo Superi sedêre recessu, 15
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Cæsariem, cum quâ terram, mare, sidera, movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
Non ego pro mundi regno magis anxius illa 20
Tempestate fui, quâ centum quisque parabat
Injicere anguipedum captivo brachia cælo:
Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
Corpore et ex unâ çendebat origine bellum.
Nunc mihi, quà totum Nereus circumsonatorbem, 25
Perdendum est mortale genus. Per flumina juro
Infera, sub terras Stygio labentia luco,
Cuncta priùs tentata: sed immedicabile vulnus
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina, Nymphe 30
Faunique Satyrique et monticolæ Silvani:
Quos quoniam cæli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certè terras habitare sinamus.
An satis, o Superi, tutos fore creditis illos,
Quum mihi,quifulmen, quivos habeoque regoque, 35
Struxerit insidias notus feritate Lycaon ?
Confremuêre omnes, studiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, quum manus impia sævît
Sanguine Cæsareo Romanum exstinguere nomen,
Attonitum tantæ subito terrore ruinæ

40
Hamanum genus est, totusque perhorruit orbis.
Nec tibi grata minùs pietas, Auguste, tuorum,
Quàm fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque
Murmura compressit ; tenuère silentia cuncti.
Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis ; 45
Jupiter hoc iterum sermone silentia rumpit :
Ille quidem panas, curam hanc dimittite, solvit;
Quod tamem admissum, quæ sit vindicta, docebo.

Contigerat nostras infamia temporis aures;
Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo, 50
Et deus humanâ lustro sub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum,
Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.
Mænala transieram, latebris horrenda ferarum,
Et cum Cyllene gelidi pineta Lycæi;

55
Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni
Ingredior, traherent quum sera crepuscula noctem.
Signa dedi venisse Deum ; vulgusque precari
Ceperat. Irridet primò pia vota Lycaon,
Mox ait, Experiar, Deus hic, discrimine aperto, 60
An sit mortalis; nec erit dubitabile verum.
Nocte gravem somno necopinå predere morte
Me parat: hæc illi placet experientia veri.
Nec contentus eo, missi de gente Molosså
Obsidis unius jugulum mucrone resolvit; 65
Atque ita semineces partim ferventibus artus
Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis; ego vindice flamma
In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit, nactusque silentia ruris 70
Exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis
Vertiturin pecudes; et nuncquoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti;
Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ: 75
Canities eadem est, eadem violentia vultu,
Idem oculi lucent, eadem feritatis imago.
Occidit una domus ; sed non domus una perire
Digna fuit : quà terra patet, fera regnat Erinnys;
In facinus jurâsse putes: dent ociùs omnes

80 Quas meruêre pati, sic stat sententia, pænas.

FAB. VII.-TAE DELUGE. DICTA Jovis pars voce probant stimulosque furenti Adjiciunt; alii partes assensibus implent. Est tamen humani generis jactura dolori Omnibus; et, quæ sit terræ mortalibus orbæ Forma futura, rogant; quis sit laturus in aras 5 Thura? ferisne paret populandas tradere terras ? Talia quærentes, sibi enim fore cetera curæ, Rex Superùm trepidare vetat, sobolemque priori Dissimilem populo promittit origine mira.

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras; 10 Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther Conciperet flammas, longusque ardesceret axis. Esse quòque in fatis reminiscitur, affore tempus, Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli Ardeat, et mundi moles operosa laboret. 15 Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum: Pena placet diversa, genus mortale sub undis Perdere, et ex omni nimbos dimittere cælo. Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris, Et quæcunque fugant inductas flamina nubes; 20 Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, Terribilem piceâ tectus caligine vultum : Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis; Fronte, sedent nebulæ ; rorant pennæque sinusque. Utque manu latå pendentia nubila pressit, 25 Fit fragor; hinc densi funduntur ab æthere nimbi. Nuntia Junonis varios induta colores, Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert. Sternuntur segetes, et deplorata coloni Vota jacent, longique labor perit irritus anni. 30 Nec cælo contenta suo est Jovis ira; sed illum Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.

Convocat hic Amnes : qui postquam tecta tyranni
Intravêre sui, Non est hortamine longo
Nunc, ait, utendum; vires effundite vestras, 35
Sic opus est; aperite domos, ac, mole remota,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.

Jusserat: hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit; at illa 40
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,
Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si

qua domus mansit potuitque resistere tanto 45 Indejecta malo; culmen tamen altior hujus Unda tegit, pressæque labant sub gurgite turres.

Jamque mareet tellus nullum discrimen habebant: Omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto. Occupat hic collem; cymbâ sedet alter aduncâ, 50 Et ducit remos illic, ubi nuper arârat. Ille

supra segetes aut mersæ culmina villa Navigat; hic summâ piscem deprendit in ulmo. Figitur in viridi, si fors tulit, anchora prato; Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ. 55 Et, modò quà graciles gramen carpsêre capellæ, Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocæ. Mirantur sub aquâ lucos urbesque domosque Nerëides ; silvasque tenent delphines, et altis Incursant ramis, agitataque robora pulsant. 60 Nat lupus inter oves; fulvos vehit unda leones ; Unda vebit tigres; nec vires fulminis apro, Crura nec ablato prosunt velocia cervo. Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur, In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti,

65

Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. Maxima pars undâ rapitur; quibus unda pepercit, Illos longa domant inopi jejunia victu.

FAB. VIII.-DEUCALION AND PYRRHA. SEPARAT Aonios Etæis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo Pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes. 5 Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat æquor, Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit; Corycidas nymphas et numina montis adorant, Fatidicamque Themin, quæ tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior æqui 10 Vir fuit, aut illa metuentior ulla Deorum. Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, Et superesse videt de tot modò millibus unum, Et superesse

videt de tot modò millibus unam, Innocuos ambos, cultores numipis ambos;

15 Nubila disjecit; nimbisque Aquilone remotis, Et cælo terras ostendit et æthera terris. Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo Mulcet aquas rector pelagi; supraque profundum Exstantem, atque humeros innato murice tectum, 20 Cæruleum Tritona vocat, conchæque sonaci Inspirare jubet, fluctusque et flumina signo Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi, Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo; Buccina, quæ medio concepit ut aëra ponto,

25 Litora voce replet sub utroque jacentia Phoebo. Tum quoque, ut ora Dei madidâ rorantia barba Contigit, et cecinit jussos inflata receptus,

« ZurückWeiter »