Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

60

Notitiamque loci melioris et oppida, quorum
Hic quòque fama viget, cultusque artesque virorum;
Quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
Æsoniden mutâsse velim: quo conjuge felix
Et Dîs cara ferar, et vertice sidera tangam.
Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis
Dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis
Nunc sorbere fretum nunc reddere; cinctaque sævis
Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 65
Nempe tenens quod amo, gremioque in Iasonis hærens
Per freta longa trahar. Nihil illum amplexa verebor;
Aut, si quid metuam, metuam de conjuge solo.
Conjugiumne vocas, speciosaque nomina culpæ
Imponis, Medea, tuæ ? quin adspice, quantum 70
Aggrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen.
Dixit; et ante oculos rectum pietasque pudorque
Constiterant, et victa dabat jam terga Cupido.
Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras,

80

Quas nemus umbrosum secretaque silva tegebant. 75
Et jam fortis erat pulsusque resederat ardor;
Quum videt Æsoniden, exstinctaque flamma revixit,
Et rubuêre genæ, totoque recanduit ore.
Ut solet a ventis alimenta assumere, quæque
Parva sub inductâ latuit scintilla favillâ,
Crescere et in veteres agitata resurgere vires:
Sic jam lentus amor, jam quem languere putares,
Ut vidit juvenem, specie præsentis inarsit.
Et casu solito formosior Æsone natus
Illâ luce fuit: posses ignoscere amanti.
Spectat, et in vultu, veluti tum denique viso,
Lumina fixa tenet; nec se mortalia demens
Ora videre putat, nec se declinat ab illo.
Ut verò cœpitque loqui dextramque prehendit
Hospes, et auxilium submssâ voce rogavit,

85

90

95

105

Promisitque torum; lacrimis ait illa profusis;
Quid faciam video: nec me ignorantia veri
Decipiet, sed amor. Servabere munere nostro;
Servatus promissa dato. Per sacra triformis
Ille Deæ, lucoque foret quod numen in illo,
Perque patrem soceri cernentem cuncta futuri,
Eventusque suos et tanta pericula jurat.
Creditus accepit cantatis protinus herbas,
Edidicitque usum, lætusque in castra recessit.
Postera depulerat stellas Aurora micantes: 100
Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum,
Consistuntque jugis. Medio rex ipse resedit
Agmine purpureus, sceptroque insignis eburno
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
Æripedes tauri; tactæque vaporibus herbæ
Ardent. Utque solent pleni resonare camini,
Aut ubi terrenâ silices fornace soluti
Concipiunt ignem liquidarum aspergine aquarum;
Pectora sic intus clausus volventia flammas,
Gutturaque usta sonant: tamen illis Æsone natus 110
Obvius it. Vertêre truces venientis ad ora
Terribiles vultus præfixaque cornua ferro,
Pulvereumque solum pede pulsavêre bisulco,
Fumificisque locum mugitibus implevêre.
Diriguêre metu Minyæ: subit ille, nec ignes 115
Sentit anhelatos, tantum medicamina possunt,
Pendulaque audaci mulcet palearia dextrâ ;
Suppositosque jugo pondus grave cogit aratri
Ducere, et insuetum ferro proscindere campum.
Mirantur Colchi; Minyæ clamoribus implent, 120
Adjiciuntque animos. Galeâ tum sumit aënâ
Vipereos dentes et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus, valido prætincta veneno;
Et crescunt, fiuntque sati nova corpora dentes.

131

Utque hominis speciem maternâ sumit in alvo 125
Perque suos intus numeros componitur infans,
Nec nisi maturus communes exit in auras:
Sic ubi visceribus gravida telluris imago
Effecta est hominis, feto consurgit in arvo;
Quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
Quos ubi viderunt præacute cuspidis hastas
In caput Hæmonii juvenis torquere parantes;
Demisêre metu vultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quòque extimuit, quæ tutum fecerat illum;
Utque peti juvenem tot vidit ab hostibus unum, 135
Palluit, et subitò sine sanguine frigida sedit.
Neve parum valeant a se data gramina, carmen
Auxiliare canit, secretasque advocat artes.
Ille, gravem medios silicem jaculatus in hostes,
A se depulsum Martem convertit in ipsos.
Terrigenæ pereunt per mutua vulnera fratres
Civilique cadunt acie. Gratantur Achivi,
Victoremque tenent, avidisque amplexibus hærent.
Tu quòque victorem complecti, barbara, velles;
Obstitit incepto pudor; et complexa fuisses; 145
Sed te, ne faceres, tenuit reverenita famæ.
Quod licet, affectu tacito lætaris, agisque
Carminibus grates et Dis auctoribus horum.

140

Pervigilem superest herbis sopire draconem, Qui, cristâ linguisque tribus præsignis et uncis 150 Dentibus horrendus, custos erat arboris aureæ. Hunc postquam sparsit Lethæi gramine succi, Verbaque ter dixit placidos facientia somnos, Quæ mare turbatum, quæ concita flumina sistant; Somnus in ignotos oculos advenit; et auro Heros Æsonius potitur; spolioque superbus, Muneris auctorem secum, spolia altera, portans, Victor Iolciacos tetigit cum conjuge portus.

F

155

LIFE OF OVID.

THE autobiography of PUBLIUS OVIDIUS NASO, as gleaned from various passages of his works, affords almost all that is desired in order to follow out the career of one of the most distinguished poets of his own or any other age. We are better acquainted with his history, than with that of any other Latin poet, Horace excepted. And, though the cause of his exile has not been satisfactorily explained, yet even from his dreary and ungenial residence at the mouth of the Danube, during the last ten years of his life, he transmits in strains, at one time servile, at another pathetic, at all times harmonious, the incidents, studies, and pursuits of a life in which all must feel interested, though pity, perhaps contempt, may occasionally take the place of sympathy, for the banished poet. His sun rose in bright promise, reached the meridian of literary fame, then suddenly was involved in deep clouds and darkness almost unmitigated.

Ovid was born on the 20th of March B. c. 43, at Sulmosituated among the cold hills of the Peligni-90 miles from Rome. His brother, who was exactly a year his senior,

« ZurückWeiter »