Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

50

Quas mentiris, ait, longè tibi Jupiter absit.
Vimque minis addit, foribusque expellere tentat
Cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior, quis enim par esset Atlanti
Viribus? At quoniam parvi tibi gratia nostra est,
Accipe munus, ait; lævâque a parte Medusæ
Ipse retroversus squallentia prodidit ora. [que
Quantus erat, mons factus Atlas: jam barba comæ-
In silvas abeunt; juga sunt humerique manusque; 55
Quod caput antè fuit, summo est in monte cacumen;
Ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes
Crevit in immensum, sic Dî statuistis, et omne
Cum tot sideribus cœlum requievit in illo.

5

FAB. XIV. PERSEUS AND ANDROMEDA. CLAUSERAT Hippotades æterno carcere ventos, Admonitorque operum cœlo clarissimus alto Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis Parte ab utrâque pedes, teloque accingitur unco, Et liquidum motis talaribus aëra findit. Gentibus innumeris circumque infraque relictis, Æthiopum populos, Cepheïa conspicit arva. Illic immeritam maternæ pendere linguæ Andromedan pœnas immitis jusserat Ammon. Quam simul ad duras religatam brachia cautes 10 Vidit Abantiades; nisi quòd levis aura capillos Moverat, et trepido manabant lumina fletu, Marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes, Et stupet; eximiæ correptus imagine formæ, Pæne suas quatere est oblitus in aëre pennas. Ut stetit, O, dixit, non istis digna catenis, Sed quibus inter se cupidi junguntur amantes, Pande requirenti nomen terræque tuumque,

15

Et cur vincla geras. Primò silet illa, nec audet
Appellare virum virgo; manibusque modestos
Celâsset vultus, si non religata fuisset.
Lumina, quod potuit, lacrimis implevit obortis.
Sæpius instanti, sua ne delicta fateri

25

Nolle videretur, nomen terræque suumque,
Quantaque maternæ fuerit fiducia formæ,
Indicat; et, nondum memoratis omnibus, unda
Insonuit, veniensque immenso bellua ponto
Eminet, et latum sub pectore possidet æquor.
Conclamat virgo: genitor lugubris et amens
Mater adest, ambo miseri, sed justiùs illa;
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
Plangoremqueferunt, vinctoque in corpore adhærent.
Quum sic hospes ait: Lacrimarum longa manere
Tempora vos poterunt; ad opem brevis hora feren-
dam est.

30

Hanc ego si peterem Perseus Jove natus et illâ, 35
Quam clausam implevit fecundo Jupiter auro,
Gorgonis anguicoma Perseus superator, et alis
Etherias ausus jactatis ire per aurus;
Præferrer cunctis certè gener: addere tantis
Dotibus et meritum, faveant modò numina, tento. 40
Ut mea sit, servata meâ virtute, paciscor.
Accipiunt legem, quis enim dubitaret? et orant
Promittuntque super regnum dotale parentes.
Ecce velut navis præfixo concita rostro

Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis; 45
Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis,
Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
Funda potest plumbo medii transmittere cœli;
Quum subitò juvenis, pedibus tellure repulsâ
Arduus in nubes abiit. Ut in æquore summo
Umbra viri visa est; visam fera sævit in umbram.

50

55

65

Utque Jovis præpes, vacuo quum vidit in arvo
Præbentem Phœbo liventia terga draconem,
Occupat aversum; neu sæva retorqueat ora,
Squamigeris avidos figit cervicibus ungues:
Sic celeri missus præceps per inane volatu
Terga feræ pressit, dextroque frementis in armo
Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
Vulnere læsa gravi modò se sublimis in auras
Attollit, modò subdit aquis modò more ferocis 60
Versat apri, quem turba canum circumsona terret
Ille avidos morsus velocibus effugit alis; [chis,
Quàque patent, nunc terga cavis super obsita con-
Nunc laterum costas, nunc quà tenuissima cauda
Desinit in piscem, falcato verberat ense.
Bellua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
Ore vomit: maduêre graves aspergine pennæ:
Nec bibulis ultrà Perseus talaribus ausus
Credere, conspexit scopulum, qui vertice summo
Stantibus exit aquis, operitur ab æquore moto. 70
Nixus eo, rupisque tenens juga prima sinistrâ,
Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
Litora cum plausu clamor superasque Deorum
Implevêre domos. Gaudent generumque salutant
Auxiliumque domûs servatoremque fatentur
Cassiope Cepheusque pater. Resoluta catenis
Incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
Ipse manus haustâ victrices abluit undâ ;
Anguiferumque caput durâ ne lædat arenâ,
Mollit humum foliis, natasque sub æquore virgas 80
Sternit, et imponit Phorcynidos ora Medusa.
Virga recens bibulâque etiamnum viva medullâ,
Vim rapuit monstri, tactuque induruit hujus,
Percepitque novum ramis et fronde rigorem.
At pelagi Nymphæ factum mirabile tentant

75

85

Pluribus in virgis, et idem contingere gaudent;
Seminaque ex illis iterant jactata per undas.
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
Duritiem tacto capiant ut ab aëre; quodque
Vimen in æquore erat, fiat super æquora saxum. 90

BOOK VII.

FAB. I.-IASON.

5

JAMQUE fretum Minyæ Pagasæâ puppe secabant;
Perpetuâque trahens inopem sub nocte senectam
Phineus visus erat, juvenesque Aquilone creati
Virgineas volucres miseri senis ore fugârant;
Multaque perpessi claro sub Iasone tandem
Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
Dumque adeunt regem Phryxeaque vellera poscunt,
Lexque datur numeris magnorum horrenda laborum:
Concipit interea validos etias ignes
Et luctata diu, postquam ratione furorem
Vincere non poterat, Frustra, Medea, repugnas;
Nescio quis Deus obstat, ait; mirumque, nisi hoc est,
Aut aliquid certè simile huic, quod amare vocatur.
Nam cur jussa patris nimiùm mihi dura videntur ?
Sunt quòque dura nimis. Cur, quem modò denique
vidi,

10

15

Ne pereat, timeo? quæ tanti causa timoris?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix: si possem, sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis; aliudque cupido,
Mens aliud suadet. Video meliora proboque; 20
Deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,

30

35

Ureris et thalamos alieni concipis orbis? [ille
Hæc quòque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an
Occidat, in Dîs est. Vivat tamen; idque precari,
Vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? 25
Quam, nisi crudelem, non tangat Iasonis ætas,
Et genus, et virtus? quam non, ut cetera desint,
Forma movere potest? certè mea pectora movit.
At, nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore;
Concurretque suæ segeti, tellure creatis
Hostibus; aut avido dabitur fera præda draconi
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem, oculosque videndo
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum
Terrigenasque feros insopitumque draconem?
Dî meliora velint! Quanquam non ista precanda,
Sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
Atque ope nescio quis servabitur advena nostrâ,
Ut, per me sospes, sinè me det lintea ventis,
Virque sit alterius, pœnæ Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest præponere nobis,
Occidat ingratus! Sed non is vultus in illo,
Ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
Et dabit antè fidem; cogamque in fœdera testes
Esse Deos. Quid tuta times? accingere, et omnem
Pelle moram: tibi se semper debebit Iäson,
Te face solemni junget sibi; perque Pelasgas
Servatrix urbes matrum celebrabere turbâ
Ergo ego germanam fratremque patremque Deosque
Et natale solum, ventis ablata, relinquam ?
Nempe pater sævus, nempe est mea barbara tellus
Frater adhuc infans; stant mecum vota sororis ;
Maximus intra me Deus est. Non magna relinquam ;
Magna sequar; titulum servatæ pubis Achive, 56

40

45

50

« ZurückWeiter »