Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

25

Orbatura patres aliquando fulmina ponat.
Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
Non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.
Talia dicentem circumstant omnia Solem
Numina, neve velit tenebras inducere rebus,
Supplice voce rogant: missos quòque Jupiter ignes 30
Excusat, precibusque minas regaliter addit.
Colligit amentes et adhuc terrore paventes
Phœbus equos, stimuloque domans et verbere sævit;
Sævit enim, natumque objectat et imputat illis.

BOOK III.

FAB. I.-CADMUS.

5

JAMQUE Deus, positâ fallacis imagine tauri,
Se confessus erat, Dictæaque rura tenebat;
Quum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
Imperat, et pœnam, si non invenerit, addit
Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.
Orbe pererrato, quis enim deprendere possit
Furta Jovis? profugus patriamque iramque parentis
Vitat Agenorides, Phœbique oracula supplex
Consulit, et, quæ sit tellus habitanda, requirit.
Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis,
Nullum passa jugum curvique immunis aratri.
Hac duce carpe vias, et, quâ requieverit herbâ,
Monia fac condas, Boeotiaque illa vocato.

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro;
Incustoditam lentè videt ire juvencam,
Nullum servitii signum cervice gerentem.
Subsequitur pressoque legit vestigia gressu,
Auctoremque viæ Phœbum taciturnus adorat.

10

15

20

25

Jam vada Cephisi Panopesque evaserat arva;
Bos stetit, et tollens spatiosam cornibus altis
Ad cœlum frontem, mugitibus impulit auras;
Atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,
Procubuit tenerâque latus submisit in herbâ.
Cadmus agit grates, peregrinæque oscula terræ
Figit, et ignotos montes agrosque salutat.
Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros,
Et petere e vivis libandas fontibus undas.
Silva vetus stabat, nullâ violata securi,
Et specus in medio, virgis ac vimine densus,
Efficiens humilem lapidum compagibus arcum, 30
Uberibus fecundus aquis: ubi conditus antro
Martius anguis erat, cristis præsignis et auro;
Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno;
Tresque vibrant linguæ ; triplici stant ordine dentes.
Quem postquam Tyriâ lucum de gente profecti 35
Infausto tetigêre gradu, demissaque in undas
Urna dedit sonitum; longum caput extulit antro
Cæruleus serpens horrendaque sibila misit.
Effluxêre urnæ manibus, sanguisque reliquit
Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus. 40
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes
Torquet, et immensos saltu sinuatur in arcus;
Ac mediâ plus parte leves erectus in auras
Despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto,
Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.
Nec mora; Phonicas, sive illi tela parabant
Sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
Occupat; hos morsu, longis amplexibus illos,
Hos necat afflati funestâ tabe veneni.

45

Fecerat exiguas jam Sol altissimus umbras: 50 Quæ mora sit sociis miratur Agenore natus, Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni

55

Pellis erat; telum splendenti lancea ferro
Et jaculum, teloque animus præstantior omni.
Ut nemus intravit, letataque corpora vidit,
Victoremque supra spatiosi corporis hostem
Tristia sanguineâ lambentem vulnera linguâ ;
Aut ultor vestræ, fidissima corpora, mortis,
Aut comes, inquit, ero. Dixit, dextrâque molarem
Sustulit, et magnum magno conamine misit.
Illius impulsu cum turribus ardua celsis

Monia mota forent; serpens sine vulnere mansit,
Loricæque modo squamis defensus et atræ

Duritiâ pellis, validos cute repulit ictus.

60

At non duritiâ jaculum quòque vincit eâdem; 65
Quod medio lentæ fixum curvamine spinæ
Constitit, et toto descendit in ilia ferro.

Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit
Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit;
Idque, ubi vi multâ partem labefecit in omnem, 70
Vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus hæsit,
Tum verò, postquam solitas accessit ad iras
Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis,
Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus;
Terraque rasa sonat squamis; quique halitus exit 75
Ore niger Stygio, vitiatas inficit herbas.
Ipse modò immensum spiris facientibus orbem
Cingitur; interdum longâ trabe rectior exstat
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis,
Fertur, et obstantes porturbat pectore silvas.
Cedit Agenorides paulùm, spolioque leonis
Sustinet incursus, instantiaque ora retardat
Cuspide prætentå. Fruit ille, et inania duro
Vulnera dat ferro, frangitque in acumine dentes.
Jamque venenifero sanguis manare palato
Cœperat, et virides aspergine tinxerat herbas ;

80

85

Sed leve vulnus erat; quia se retrahebat ab ictu, Læsaque colla dabat retro, plagamque sedere. Cedendo arcebat, nec longiùs ire sinebat;

95

Donec Agenorides conjectum in gutture ferrum 90
Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
Obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor, et imæ
Parte flagellari gemuit sua robora caudæ.
Dum spatium victor victi considerat hostis;
Vox subitò audita est, neque erat cognoscere promtum
Unde, sed audita est: Quid, Agenorenate, peremptum
Serpentem spectas; et tu spectabere serpens.
Ille diu pavidus, pariter cum mente colorem
Perdiderat, gelidoque comæ terrore rigebant. 100
Ecce, viri fautrix, superas delapsa per auras
Pallas adest, motæque jubet supponere terræ
Vipereos dentes, populi incrementa futuri.
Paret, et, ut presso sulcum patefecit aratro,
Spargit humi jussos, mortalia semina, dentes.
Inde, fide majus, glebæ cœpêre moveri.
Primaque de sulcis acies apparuit hastæ;
Tegmina mox capitum picto nutantia cono;
Mox humeri pectusque onerataque brachia telis
Exsistunt, crescitque seges clypeata virorum. 110
Sic, ubi tolluntur festis aulæa theatris,

105

Surgere signa solent, primùmque ostendere vultus,
Cetera paulatim placidoque educta tenore
Tota patent, imoque pedes in margine ponunt.
Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 115
Ne cape, de populo, quem terra creaverat, unus
Exclamat, nec te civilibus insere bellis.

Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Cominus ense ferit; jaculo cadit eminus ipse.
Hic quòque, qui leto dederat, non longiùs illo 120

Vivit, et exspirat, modò quas acceperat, auras;
Exemploque pari furit omnis turba, suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
Jamque brevis vitæ spatium sortita juventus
Sanguineam trepido plangebant pectore matrem, 125
Quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion
Is sua jecit humi, monitu Tritonidis, arma,
Fraternæque fidem pacis petiitque deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes,
Quum posuit jussam Phœbeïs sortibus urbem. 130

FAB. II.-PYRAMUS AND THISBE.

5

PYRAMUS et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter,
Altera, quas Oriens habuit, prælata puellis,
Contiguas tenuêre domos, ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam primosque gradus vicinia fecit;
Tempore crevit amor: tædæ quòque jure coîssent,
Sed vetuêre patres: quod non potuêre vetare,
Ex æquo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur;
Quoque magis tegitur, tectus magis æstuat ignis. 10
Fissus erat tenui rimâ, quam duxerat olim,
Quum fieret, paries domui communis utrique,
Id vitium nulli per sæcula longa notatum,
Quid non sentit amor? primi sensistis amantes,
Et voci fecistis iter; tutæque per illud
Murmure blanditiæ minimo transire solebant.
Sæpe, ut constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc,
Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris,
Invide, dicebant, paries, quid amantibus obstas?
Quantum erat, ut sineres toto nos corpore jungi; 20
Aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres!

15

« ZurückWeiter »