Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nam cælo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cælum.
Quæ postquam evolvit cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.

25
Ignea convexi vis et sine pondere celi
Emicuit, summâque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate locoque;
Densior his tellus, elementaque grandia traxit,
Et pressa est gravitate sui: circumfluus humor 30
Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.

FAB. II. THE CREATION OF MAN. Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille Deorum, Congeriem secuit, sectamque in membra redegit; Principio terram, ne non æqualis ab omni Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Tum freta diffundi, rapidisque tumescere ventis 5 Jussit, et ambitæ circumdare litora terræ. Addidit et fontes, immensaque stagna lacusque, Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis : Quæ diversa locis partim, sorbentur ab ipså, In mare perveniunt partim, campoque recepta 10 Liberioris aquæ pro ripis litora pulsant. Jussit et extendi campos, subsidere valles, Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Utque duæ dextrâ cælum totidemque sinistra Parte secant Zonæ, quinta est ardentior illis ; 15 Sic onus inclusum numero distinxit eodem Cura Dei, totidemque plagæ tellure premuntur. Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu; Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit, Temperiemque dedit mixtâ cum frigore flammâ. 20 Imminet his aër, qui, quanto est pondere terræ

Pondus aquæ levius, tanto est onerosior igni.
Illic et nebulas, illic consistere nubes
Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.

25
His quòque non passim mundi fabricator habendum
Aëra permisit : vix nunc obsistitur illis,
Quum sua quisque regant diverso flamina tractu,
Quin lanient mundum ; tanta est discordia fratrum.
Eurus ad Auroram Nabatæaque regna recessit 30
Persidaque, et radiis juga subdita matutinis.
Vesper et occiduo quæ litora Sole tepescunt,
ProximasuntZephyro; Scythiam Septemquetrionem
Horrifer invasit Boreas; contraria tellus
Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro. 35
Hæc super imposuit liquidum et gravitate carentem
Æthera, nec quicquam terrenæ fæcis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis,
Quum, quæ pressa diu masså latuêre sub illâ,
Sidera cæperunt toto effervescere cælo. 40
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent cæleste solum, formæque Deorum;
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ;
Terra feras cepit, volucres agitabilis aër.

Sanctius his animal mentisque capacius altæ 45 Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset. Natus homo est, sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo; Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto Æthere, cognati retinebat semina coeli. 50 Quam satus Täpeto, mixtam fluvialibus undis, Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum. Pronaque quum spectent animalia cetera terram, Os homini sublime dedit, cælumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. 55 Sic, modò quæ fuerat rudis et sine imagine, tellus Induit ignotas hominum conversa figuras.

FAB. III.-THE FOUR AGES. AUREA prima sata est ætas, quæ, vindice nullo, Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat. Pæna metusque aberant ; nec verba minacia fixo Ære legebantur: nec supplex turba timebant Judicis ora sui; sed erant sine judice tuti. 5 Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem, Montibus in liquidas pinus descenderat undas; Nullaque mortales præter sua litora nôrant. Nondum præcipites cingebant oppida fosse; Non tuba directi, non æris cornua flexi, 10 Non galeæ, non ensis erant; sine militis usu Mollia securæ peragebant otia gentes. Ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus ; Contentique cibis, nullo cogente, creatis, 15 Arbuteos fetus, montanaque fraga legebant, Cornaque et in duris hærentia mora rubetis, Et quæ deciderant patulâ Jovis arbore glandes. Ver erat æternum, placidique tepentibus auris Mulcebant Zephyri natos sine semine flores. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, Nec renovatus ager gravidis canebat aristis. Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant; Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

20

FAB. IV.-THE FOUR SEASONS. POSTQUAM, Saturno tenebrosa in Tartara misso, Sub Jove mundus erat; subiit argentea proles,

Auro deterior, fulvo pretiosior ære.
Jupiter antiqui contraxit tempora veris ;
Perque hiemes æstusque et inæquales autumnos 5
Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum.
Tum primùm siccis aër fervoribus ustus
Canduit, et ventis glacies adstricta pependit.
Tum primùm subiêre domos; domus antra fuerunt,
Et densi frutices, et vinctæ cortice virgæ. 10
Semina tum primùm longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique jugo gemuêre juvenci.

Tertia post illas successit ahenea proles,
Sævior ingeniis et ad horrida promptior arma,
Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro. 15
Protinus irrumpit venæ pejoris in ævum
Omne nefas; fugêre pudor verumque fidesque;
In quorum subiêre locum fraudesque dolique,
Insidiæque et vis et amor sceleratus habendi.
Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos, 20
Navita; quæque diu steterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultavêre carinæ.
Communemque priùs, ceu lumina solis et auras,
Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantùm segetes alimentaque debita dives 25
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ,
Quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierant; prodit bellum, quod pugnat utroque, 30
Sanguineâque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero; fratrum quòque gratia rara est.
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti ;
Lurida terribiles miscent aconita novercæ ;
Filius ante diem patrios inquirit in annos.

35

Victa jacet Pietas, et Virgo cæda madentes,
Ultima cælestum, terras Astrea reliquit.

FAB. V.-THE GIANTS. NEVE foret terris securior arduus æther; Affectåsse ferunt regnum cæleste Gigantas, Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum Fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossæ. 5 Obruta mole suâ quum corpora dira jacerent; Perfusam multo natorum sanguine Terram Incaluisse ferunt, calidumque animâsse cruorem; Et, ne nulla sua stirpis monumenta manerent, In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago 10 Contemptrix Superûm, sævæque avidissima cædis, Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

FAB. VI.--LYCAON. QUÆ pater ut summâ vidit Saturnius arce, Ingemit; et, facto nondum vulgata recenti, Foda Lycaoniæ referens convivia mensæ, Ingentes animo et dignas Jove concipit iras ; Conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. 5

Est via sublimis, cælo manifesta sereno; Lactea nomen habet, candore notabilis ipso. Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis, Regalemque domum. Dextrå lævâque, Deorum Atria nobilium valvis celebrantur apertis;

10 Plebs habitant diversa locis; a fronte potentes Cælicolæ clarique suos posuere Penates. Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, Haud timeam magni dixisse Palatia cæli.

« ZurückWeiter »