Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Omnibus audita est telluris et æquoris undis;
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes. 30
Jam mare litus habet; plenos capit alveus amnes;
Flumina subsidunt; colles exire videntur;
Surgit humus; crescunt loca decrescentibus undis;
Postque diem longam nudata cacumina silva
Ostendunt limumque tenent in fronde relictum. 35

Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem,
Et desolatas agere alta silentia terras;
Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis
O soror, o conjux, o femina sola superstes,
Quam commune mihi genus et patruelis origo, 40
Deinde torus junxit, nunc ipsa pericula jungunt;
Terrarum, quascunque vident occasus et ortus,
Nos duo turba sumus: possedit cetera pontus.
Hæc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ
Certa satis: terrent etiamnunc nubila mentem. 45
Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
Nunc animi, miseranda, foret ? quo sola timorem
Ferre modo posses ? quo consolante doleres ?
Namque ego, crede mihi, si te quòque pontus haberet
Te sequerer, conjux, etmequòque pontus haberet. 50
O utinam possem populis reparare paternis
Artibus, atque animas formatæ infundere terræ !
Nunc genus in nobis restat mortale duobus,
Sic visum Superis, hominumque exempla manemus,

Dixerat, et flebant. Placuit cæleste precari 55 Numen, et auxilium per sacras quærere sortes. Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas, Ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes. Inde ubi libatos irroravëre liquores Vestibus et capiti; flectunt vestigia sanctæ 60 Ad delubra Deæ, quorum fastigia turpi Pallebant musco, stabantque sine ignibus aræ.

Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
Pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita, Si precibus, dixerunt, numina justis 65
Victa remollescunt, si flectitur ira Deorum;
Dic, Themi, quâ generis damnum reparabile nostri
Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
Mota Dea est, sortemque dedit: Discedite templo,
Et velate caput, cinctasque resolvite vestes, 70
Ossaque post tergum magnæ jactate parentis.
Obstupuêre diu; rumpitque silentia voce
Pyrrha prior, jussisque Deæ parere recusat;
Detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
Lædere jactatis maternas ossibus umbras. 75
Interea repetunt cæcis obscura latebris
Verba datæ sortis secum, inter seque volutant.
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet et, Aut fallax, ait, est solertia nobis,
Aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent. 80
Magna parens Terra est; lapides in corpore terræ
Ossa reor dici; jacere hos post terga jubemur.
Conjugis augurio quanquam Titania mota est,
Spes tamen in dubio est; adeò cælestibus ambo
Diffidunt monitis: sed quid tentare nocebit ? 85
Discedunt, velantque caput tunicasque recingunt,
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.
Saxa, quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas ?
Ponere duritiem cæpêre suumque rigorem,
Mollirique morâ, mollitaque ducere formam. 90
Mox, ubi crevêrunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quædam sic non manifesta videri
Forma potest hominis, sed, uti de marmore cæpto,
Non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quæ tamen ex illis aliquo pars humida

succo,

95 Et terrena fuit, versa est in corporis usum ;

C

Quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;
Quod modò vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio, Superorum numine, saxa
Missa viri manibus faciem traxêre virilem ; 100
Et de femineo reparata est femina jactu.
Inde genus durum sumus experiensque laborum,
Et documenta damus, quà simus origine nati.

FAB. IX.-PYTHON. CETERA diversis tellus animalia formis Sponte suâ peperit, postquam vetus humor ab igne Percaluit Solis, cænumque udæque paludes Intumuêre æstu, fecundaque semina rerum Vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo

5 Crevêrunt, faciemque aliquam cepêre morando. Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus, et antiquo sua flumina reddidit alveo, Ætherioque recens exarsit sidere limus ; Plurima cultores versis animalia glebis

10 Inveniunt, et in his quædam modd coepta, sub ipsum Nascendi spatium; quædam imperfecta suisque Trunca vident numeris; et eodem in corpore sæpe Altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. Quippe ubi temperiem sumsére humorque calorque, Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus : Quumque sit ignis aquæ pugnax; vapor humidus Res creat, et discors concordia

fetibus apta est. [omnes Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti Solibus ætheriis almoque recanduit æstu; 20 Edidit innumeras species, partimque figuras Retulit antiquas, partim nova monstra creavit. Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, Tum genuit, populisque novis, incognite serpens,

Terror eras : tantum spatii de monte tenebas. 25
Hunc Deus arcitenens, et nunquam talibus armis
Antè nisi in damis capreisque fugacibus usus,
Mille gravem telis, exhaustå pæne pharetrâ,
Perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam posset delere vetustas, 30
Instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia de domiti serpentis nomine dictos
His juvenum quicumque manu pedibusve rotâve
Vicerat, æsculeæ capiebat frondis honorem :
Nondum laurus erat, longoque decentia crine 35
Tempora cingebat de quâlibet arbore Phæbus.

FAB. XII.-ARGUS. CENTUM luminibus cinctum caput Argus habebat : Inde suis vicibus capiebant bina quietem ; Cetera servabant, atque in statione manebant. Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io ; Ante oculos Io, quàmvis aversus, babebat.

5 Luce sinit pasci ; quum Sol tellure sub altà est, Claudit, et indigno circumdat vincula collo. Frondibus arboreis et amarâ pascitur herbâ, Proque toro, terræ, non semper gramen habenti, Incubat infelix, limosaque flumina potat.

10 Illa etiam supplex Argo quum brachia vellet Tendere, non habuit quæ brachia tenderet Argo ; Et conata queri mugitus edidit ore; Pertimuitque sonos, propriâque exterrita voce est. Venit et ad ripas, ubi ludere sæpe solebat, 15 Inachidas ripas; novaque ut conspexit in unda Cornua, pertimuit seque exsternata refugit. Naïdes ignorant, ignorat et Inachus ipse, Quæ sit;

at illa patrem sequitur sequiturque sorores,

Et patitur tangi, seque admirantibus offert. 20
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas;
Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis;
Nec retinet lacrimas; et, si modò verba sequantur,
Oret opem, nomenque suum casusque loquatur.
Litera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, 25
Corporis indicium mutati triste peregit. [gementis
Me miserum ! exclamat pater Inachus; inque
Cornibus et niveæ pendens cervice juvencæ,
Me miserum! ingeminat. Tune es quæsita per omnes,
Nata, mihi terras ? tu non inventa repertâ 30
Luctus eras levior. Retices, nec mutua nostris
Dicta refers; alto tantùm suspiria ducis
Pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos tædasque parabam;
Spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. 35
De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus haben-
Nec finire licet tantos mihi morte dolores; [dus.
Sed nocet esse Deum ; præclusaque janua leti
Æternum nostros luctus extendit in ævum.
Talia mærenti stellatus submovet Argus,

40 Ereptamque patri diversa in pascua natam Abstrahit: ipse procul montis sublime cacumen Occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

Nec Superûm rector mala tanta Phoronidos ultrà Ferre potest; natumque vocat, quem lucida partu 45 Pleïas enixa est, letoque det, imperat, Argum. Parva mora est, alas pedibus virgamque potenti Somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis. Hæc ubi disposuit, patriâ Jove natus ab arce Desilit in terras. Illic tegimenque removit, 50 Et posuit pennas; tantummodo virga retenta est. Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas, Dum venit, abductas, et structis cantat avenis.

« ZurückWeiter »