Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PUBLII OVIDII NASONIS

OPERA.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

IMPENSIS TALBOYS ET WHEELER; ET

GULIELMI PICKERING, LONDINI.

M DCCC XXVI.

[blocks in formation]

LECTORI BENEVOLO

S. P. D.

NICOLAUS ELIGIUS LEMAIRE.

Ex eo quod NASONIS Carmen hoc de rerum Transformationibus, non eodem inscriptum nomine tibi obveniat, quo priora duo volumina, ne credideris, Lector optime, transfugam a nobis defecisse virum consilii nostri participem, studiorum hortatorem, æmulatoremque diligentissimum, J. A. AMAR, qui, si quando a labore incœpto desistere ad tempus propter valetudinem cogatur, nos quoque cogat opera interrupta et pendentia relinquere. Quod omen Dii avertant, quorum auspiciis inchoata res nostra, et ad hunc diem feliciter adeo provecta, tot fere sibi laudatores, quot viros Universitatis Gallicæ studiis faventes gratulatur; atque iis ipsis fruitur, vel iratis, qui nec movendam quidem nobis tanti laboris molem, Dictatoria auctoritate,' ne dicamus, subinvida mente, pronuntiaverant!

Hujus igitur laudis, quæ spem conceptam mirum in modum exsuperavit, partem legitimam referre et juvat et decet Ovidiano interpreti, qui, postquam in Præfatione primi voluminis tam scite quam eleganter modum prævius aperuerit, quo corrigendi veteres ac interpretandi, sic interpretatus est, ut re ipsa vinceret, quem jam eloquio vincentem agnoverant, quicumque Latine sciunt. Sed ex his quæ præmisit Commentariis in Heroidum Epistolas et Amatoria Nasonis, satis superque tibi innotuit, Lector

VOL. III.

a

« ZurückWeiter »