Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

OVID'S METAMORPHOSES.

BOOK I.

INTRODUCTION.

In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Dî, cœptis (nam vos mutâstis et illas)
Adspirate meis, primâque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

CHAOS.

v. 5.

Ante mare et terras et, quod tegit omnia, cœlum,
Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,

5

Quem dixêre Chaos, rudis indigestaque moles,

Nec quidquam, nisi pondus iners, congestaque eodem
Non bene junctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan,
Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
Nec circumfuso pendebat in aëre Tellus
Ponderibus librata suis; nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite:

Quàque fuit tellus, illic et pontus et aër.

[ocr errors]

10

15

Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër: nulli sua forma manebat,
Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

20

CREATION.

Hanc Deus et melior litem Natura diremit:

Nam cœlo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cœlum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere cœli
Emicuit, summâque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate locoque :

Densior his tellus, elementaque grandia traxit,
Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor
Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum
Congeriem secuit, sectamque in membra redegit,
Principio terram, ne non æqualis ab omni
Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare littora terræ.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis:
Quæ, diversa locis, partim sorbentur ab ipsâ,
In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquæ, pro ripis littora pulsant.
Jussit et extendi campos, subsidere valles,
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.

25

330

35

40

Utque duæ dextrâ cœlum, totidemque sinistrâ
Parte secant zonæ, quinta est ardentior illis;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura dei, totidemque plagæ tellure premuntur.
Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu :
Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit,
Temperiemque dedit, mixtâ cum frigore flammâ.
Imminet his aër: qui, quanto est pondere terræ
Pondus aquæ levius, tanto est onerosior igni.

here

[ocr errors]
[ocr errors]

clouds

Illic et nebulas, illic consistere nubes

Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum

dreet

45

50

55

Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis,

Cùm sua quisque regant diverso flamina tractu,

[blocks in formation]

Vix ea limitibus dissepserat omnia certis, Cùm, quæ pressa diu massâ latuêre sub illâ, Sidera cœperunt toto effervescere cœlo.

70

Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent cœleste solum formæque deorum;
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ ;
Terra feras cepit, volucres agitabilis aër.

75

Sanctius his animal, mentisque capacius altæ,

« ZurückWeiter »