Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Inque tua regnant, nullis prohibentibus, aula:
Viscera nostra, tuæ dilaniantur opes,

Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque dirum,

Eurymachique avidas, Antinoique manus,

Atque alios referam, quos omnes turpiter absens
Ipse tuo partis sanguine rebus alis?

90

Irus egens, pecorisque Melanthius actor edendi,
Ultimus accedunt in tua damna pudor.

95

currunt, et imperium in tua regia obtinent, nemine impediente; divitiæ tuæ, præcordia nostra, dilacerantur. Quorsum tibi nominem Pisandrum, et Polybum, et crudelem Medonta, et manus rapaces Eurymachi et Antinoi, atque alios, quos cunctos tu absens nutris, non sine tuo dedecore, bonis acquisitis sanguine tuo? Irus mendicus, et Melanthius, qui agit nostros greges, ut comedantur, postremum dede

Burm.-90 Dilaniantur rectius meliores ex scriptis, quam dilacerantur, quod est in vulgatis. Respexit Homeri illa, Odyss. П. 315. ктhμата daрdáπтovσiv. Hoc verbum sæpe Ovidio redonavimus in Metamorphosi. Ita et infr. Am. 111. 9. 'dilaniata comas:' et ibid. 596. 'Dilanient vigilum te quoque turba canum :' vulgata tamen retineri potest ex Epist. 111. 86. ubi : "Quíd lacerat Danaas impiger Hector opes.' Heins.-91 Quædam habent Polybon: et in multis codicibus Heins. scriptum invenit Polybum Medontaque. Hic copulam inserendam fuisse Egnatius admonuit.-93 Elegantius Junianus Codex quidque alios: quamvis ego quidve mallem. Burman.—95 Actor Heins. legendum cen

NOTE

vero de ea agitur, quæ Ithacæ adjacet, Cephalenia, communiori nomine appellata, ubi etiam urbs fuit Same. Zacynthos] Insula est juxta Cephaleniam, ad meridiem.

88 Turba] Proci turba, appositio est. Hinc vero 24. inde plures procaciter Penelopen appetiverunt: nam nihil attinet ejusmodi nugas accurate

recensere.

89 Regnant] Valde est istud invidiosum, quodque Ulyssem possit male urere, domumque reducere.

90 Viscera] Opes viscera; iterum appositio. Sunt certe equidem opes viscera, quando ex natura intelliguntur, siquidem per eas vita quotidie recreatur.

91 Pisandrum] Nonnullos invidiosissime nominat, ad fidem etiam faciendam.

Medontaque] Hic præco fuit.

Dirum] Hunc locum nonnulli solicitant, quod dirus non videatur, cui fere uni ob minora delicta Ulysses pepercit. Verum præterquam quod nihil necesse est dirum exponere crudelem, cum pro magno etiam a Virgilio usurpetur, fieri potest, ut hic Medon, erga Penelopen ex amore mansuetus, in alios dirus et crudelis fuerit. Vel forte etiam ex obscœno et truculento hominis vultu, ita eum Penelope vocitavit.

92 Eurymachique] Hic erat quem Penelope Icarius destinabat. Qui vero fuerint isti nebulones, quos vocat Horatius, parum interest cog.

noscere.

Antinoique] Fuit hic cum Eurymacho procus ex primoribus.

95 Irus] Ithacensis mendicus, cor

Tres sumus imbelles numero, sine viribus uxor,
Laërtesque senex, Telemachusque puer.
Ille per insidias pæne est mihi nuper ademtus;
Dum parat, invitis omnibus, ire Pylon.
Di, precor, hoc jubeant, ut euntibus ordine fatis,
Ille meos oculos comprimat, ille tuos.
Hoc faciunt custosque boum, longævaque nutrix ;
Tertius, immundæ cura fidelis haræ.

100

cus, accedunt in tua damna. Tres sumus numero, bello inepti, conjux destituta viribus, Laërtes senex, el puer Telemachus. Atque ille est propemodum mihi per dolum nuper ereptus, dum conatur ire Pylon, cunctis renitentibus. Precor ut Dii hoc velint, ut fatis secundum ordinem procedentibus, ille claudat meos oculos, ille claudat tuos. Bubulcus noster, et vivax nutrix tua, et tertius custos sedulus suilis, idem

suit. Vulgati habent auctor edendi.-101 Heins. mallet, si per membranas

NOTE

pore vastus, sed nullis viribus, utpote quem Ulysses pugno mactavit. Pathos vero est a personæ humilitate.

Melanthius] Fuit hic Ulyssis ovium Magister, qui pinguissimas quasque in procorum epulas ad lanienam agere solebat.

96 Pudor] Irus et Melanthius pudor, appositio: Id est, qui per sortis suæ ignobilitatem maximo sunt tibi dedecori.

98 Telemachusque] Filius Ulyssis.

99 Per insidias] Quas molitus est Antinous; proci ad Nestorem eunti Telemacho paraverunt ; quasque ille, Palladis ope et numine, effugit.

100 Invitis] Fabula est, Telemachum, suasu Palladis, ivisse de Patre sciscitatum, atque id illum clam habuisse, nemine, præter nutricem, conscio. Igitur, vel Penelope mentita est supra, cum dixit, se misisse ad Nestorem, si de filio intellexerit : vel, si id minus per rò omnibus, proci tantum erunt intelligendi, qui, ne ille aliquid adversus ipsos machina

retur, reformidarent. Quod si historiæ fidem servatam esse supponas, per rò invitis nescientes interpretaberis, tum matrem tum procos; quod quidem ex Telemachi voto et opinione dictum fuerit, utcumque postea proci discessum ejus suboluerint, deinde etiam eidem insidias struxerint. Verum, ut quod ego sentio libere dicam, non necesse arbitror tam anxie ex Homero leges ponere Nasoni, multo minus Penelope ; vel si id adeo, nihilominus de industria crediderim ita attemperatam fuisse a Poëta Penelopes orationem, ut cum eam rem, de qua loquimur, dubiam relinquat, utcumque vel gnati pietatem Ulysses, vel uxoris diligentiam laudet: atque hinc, tum conjugales, tum paterni, in animi fluctuatione majores moveantur affec

tus.

101 Ordine] Ita ut majores natu priores e vivis tollantur.

102 Comprimat] Qui erant genere proximi mortuorum claudebant ocu

HEROIDES. EPIST. I.

Sed neque Laërtes, ut qui sit inutilis armis,
Hostibus in mediis regna tenere valet:
Telemacho veniet (vivat modo) fortior ætas;
Nunc erat auxiliis illa tuenda patris.
Nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis:
Tu citius venias, portus et ara tuis.

[blocks in formation]

Est tibi, sitque, precor, natus, qui mollibus annis

In patrias artes erudiendus erat:

Respice Laërten: ut jam sua lumina condas,
Extremum fati sustinet ille diem :

Certe ego, quæ fueram, te discedente, puella,
Protinus ut redeas, facta videbor anus.

115

vovent. Sed neque Laërtes, ut qui sit ineptus ad arma, potest imperium tenere inter hostes medios. Ætas præstantior aderit Telemacho, (si vivat ) nunc illa erat adjuvanda tutela patris. Nec vires adsunt, quibus arceam hostes a nostris ædibus: tu redeas celerius, quippe qui portus sis et altare tuis. Habes, precor ut habeas, filium, qui erat instituendus tenera ætate in virtutes paternas. Vide Laërten, ut jam claudas suos oculos; ille trahit postremum diem fati. Ego, quæ eram adolescentula, cum profectus es, tibi haud dubie videbor vetula, utcumque properes.

liceat, Di, precor, ô jubeant.—105 Armis undecim codices; et placet. Vulg. annis pro armis. Nostram vero lectionem firmat sequens mentio hostium, et fortior atas, scilicet, armis tractandis. Burm.—106 Valet meliores scripti quatuordecim, pro vulg. potest. Heins.-108 Erit pro erat Leidensis Codex; sed nihil muta: positum enim est pro esset. Burm. Fovenda Ambrosianus codex: non male. Burm. Sec.-110 Francius mallet potius: idque et Heinsio placuit, ut Ep. vii. 148, hos potius populos,' &c. sed citius, quia nos imbelles sumus, et ideo in mora summum periculum. Redeas habent viginti codices. Idem. Portus et aura tuis, nostri constanter, nisi quod Argentinensis satis antiquus, portus et avara: mendose. Ciofanus e suis notat portus et ara, quod verum est. Heins.-113 Claudas magna pars codd. Eadem diversitas est Ep. x. 120. -114 Fatis septem scripti; forte recte; ut intelligat diem a fatis scriptum. Burm.-116 Viginti Mss. venias; quod pro redeas. Sic in initio ipse veni. Heins.

NOTE

los. Quanquam auctor est Varro, apud Nonium, ne filii parentibus in obitu oculos sugillarent, id est clanderent, (ut Nonius exponit) lege Mævia cautum fuisse.

104 Cura] Id est, qui curat. Metonymia est, quæ vim maxime auget orationis.

105 Sed neque] Festinat ad conclusionem Penelope.

Inutilis] Quia senex. Immo in qui

busdam legitur, inutilis annis.

106 Hostibus] Procis scilicet. Hac Voce autem Penelopes fidus amor commendatur.

107 Veniet] Id est, Non jam ille potest tot hostes depellere: adeoque necessarium est, ut tu, Ulysse, venias.

110 Portus] Id est, Qui nobis omnia tuta facias.

113 Respice] Vox est misericordiæ.

[blocks in formation]

DEMOPHOON, Thesei et Phædræ filius, a bello Trojano in patriam rediens, maris tempestatibus in Thraciam delatus, a Phyllide, Lycurgi et Crustumenæ filia (quæ tunc Thraciæ imperabat) hospitio et lecto benigne susceptus est, cum qua aliquamdiu consuevit. Audita deinde morte Mnestei, qui post ejectum Athenis patrem Thesea imperium occupaverat, regni cupidine captus, Phyllidi fidem dat se intra mensem rediturum, confingens ad res componendas se suas ire. Mox refectis navibus Athenas petiit, nec redire cogitat. Quatuor igitur exactis mensibus, Phyllis ad eum hanc epistolam scripsit; qua suadet, uti beneficiorum memor, fidem datam non fallat: quod si aliter fecerit, violatum amorem crudeli se morte vindicaturam minatur.

HOSPITA, Demophoon, tua te, Rhodopeia Phyllis,
Ultra promissum tempus abesse queror.
Cornua cum Lunæ pleno quater orbe coissent,

Littoribus nostris anchora pacta tua est.

Demophoon, ego Phyllis Thracia, tua hospita, conqueror te desiderari ultra tempus assignatum. Anchora tua promissa est a te nostris littoribus, postquam cornua

3 Quater dedit Burmann. ex Gro. et Med. in aliis semel pro quater.—5 pleno

NOTE

Rhodopeia] Thracia, a Rhodope Eo enim temporis spatio evenit, ut monte Thraciæ. Lunæ utrumque cornu, tum decres3 Cornua] Id est, post mensem. centis tum crescentis, in novum or

Luna quater latuit; pleno quater orbe recrevit;
Nec vehit Actæas Sithonis unda rates.

Tempora si numeres, bene quæ numeramus amantes,
Non venit ante suum nostra querela diem;

Spes quoque lenta fuit: tarde, quæ credita lædunt,
Credimus; invita nunc et amante nocent.
Sæpe fui mendax pro te mihi; sæpe putavi
Alba procellosos vela referre notos.

5

10

Lunæ concurrissent semel, pleno orbe. Interim Luna quater recessit, ea quater renovata est toto orbe; nec mare Thracium reducit naves tuas Athenienses. Si numeres dies, quos nos amantes bene numeramus, nostra de te querimonia non exoritur ante suum tempus. Spes quoque nostra longior fuit; sero credimus ea, quæ eredita nos cruciant, et jam coacta amanti officiunt. Sæpe mentita sum mihi pro te; sæpe credidi austros procellosos reducere tua vela candida. Male sum precata

est ex Ha. cui consentiunt Gu. Codd. vulg. toto.-7 Quæ nos numeramus amantes Gu. 1.-9 Mss. quidam venit: sic et Epist. XVII. 108. 6 spes tua lenta venit' ex Mss. Pro tarde quæ, Lincolniensis et sex alii habent quæ tarde. Vossii codex tarde quoque: locus corruptus. Forte: Spes quoque lenta venit, tarde (quia credita lædunt) Credimus. Heins.-10 Gu. 1. invito nunc et amore noces. Gu. 4. invita nunc in amante nocent. Heusing. ab Ovidio scriptum

bem concurrat.

NOTE

Quater] Id est, Quartus est mensis. 6 Nec vehit] Id est, Tu non redis. Frequentiores sunt istæ figuræ, quam ut eas annotare opus sit.

Acatas] Id est, Atticas, Athenienses Demophoontis: a Græco актη, quod Attica Regio littoralis, et undis fracta sit.

Sithonis] Thracia; a vetusto nomine Sithon, quo appellatam fuisse Thraciam refert Gellius.

8 Non venit] Omnino; siquidem post exactum primum mensem poterat Phyllis Demophoonti promissa oggerere.

9 Spes] Id est, Diu etiam speravi te venturum.

Tarde] Sero credidit Phyllis Demophoonta deceptorem esse, qui non rediret. Citius istud si auimo sedisset, ipsum hospitio et lecto non communicasset; vel saltem communi

·

catum non dimisisset.

Lædunt] Postquam se ludificatam esse non credit modo, sed certo sentit.

10 Credimus] Pessime istud exposuerunt, Te venturum speramus: immo contra, Credimus te non ventu rum, te deceptorem esse.

Invita] Non libens queror, sed amor cogit, interpretantur. Nihil ad rem. Fatetur Phyllis se amare, quanquam potius deceptorem optaret odisse, et id tantum.

Nocent] Nocet omnino amanti, huic homini credidisse quem amat, cum sese ab eo derelictam sentit.

11 Fui mendax] Multis mentita sum, exponunt, adeoque nihil postea dicam. Oscitanter. Sibi mentitam hoc ipso versu Phyllis ait. Scilicet ipsa quælibet excogitavit quæ Demophoonta remorari sibi persuasit. 12 Notos] Notus ventus a meridie

« ZurückWeiter »