Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quid? si concussas Triton exasperat undas?
Quam tibi nunc toto nullus in ore color!
Tum generosa voces foecundæ sidera Leda;

Et, Felix, dicas, quam sua terra tenet!
Tutius est fovisse torum, legisse libellos;
Threiciam digitis increpuisse lyram.

At, si vana ferunt volucres mea dicta procellæ,
Æqua tamen puppi sit Galatea tuæ.

Vestrum crimen erit talis jactura puellæ,

Nereidesque Deæ, Nereidumque pater.

[blocks in formation]

tem, quam prope videt aquam. Quid si Triton concitat undas commotas? Quam nunc nullus tibi color in toto vultu. Tum implores salutiferas stellas Ledæ fœcunda: et dicas, Beata, quam sua terra habet! Securius est jacere lecto; legere libellos; pulsare lyram Thraciam digitis. At, si turbines veloces abripiunt mea inania monita, favens tamen sit Galatea tuæ nari. Damnum talis puellæ erit vestrum delictum, Dea Nereides, et pater Nereidum. Proficiscere memor nostri,

Heins. e P. Arund. et 3. al. qui habent quia: al. et, vel jam, vel quoque: Ser. et Pa. 2. cum: Fr. cum ventis h. iniquis.-27 Multi exasperet, quod et Heins. aliique probent.-28 Al. Qui tibi. Al. sit toto.-29 Pro fœcundæ Franc. formosa.—30 Al. quem sua.-31 Fr. et Mor. libellum.-33 Alter Pal.

NOTE

conjunxerunt. Est Malea promon- appellare libuit) graves, gemini salutorium juxta Laconicum sinum multum periculosum.

22 Procella] Vis ventorum est cum pluvia.

25 Qua] Parte, scil. In salo nimi

rum.

26 Letum] Navigantes enim, ut ait Juvenalis, sunt digitis a morte reinoti quatuor, aut tribos.

27 Triton] Neptuni est filius et tubicen.

28 Nullus] Propter metum.

29 Sidera] Castorem et Pollucem Ledæ filios intelligit, qui nautis favere sunt crediti. Qua de re multa apud Horatium Od. 1. 12. et iv. 8. invenies. Ceterum notandum est apud nautas invaluisse fabulam, ut şolitarii ignes seu stellæ, navibus insistentes (quas Castoris et Pollucis nomine ad fabulam accommodatione

tares essent.

Leda] De ea, ejusque ovis, ex quibus Castor, Pollux, Helena et Clytæmnestra orti sunt, jam sæpe vidi

mus.

32 Threiciam] Qualis fuit Orphei Thracii.

33 Si vana] Si frustra te a navigatione retraho.

34 Equa] Dii, te incolumem ser

vent.

Galatea] Nympha est maris, Nerei et Doridis filia.

35 Talis] Quæ Deorum favorem pulchritudine aliisque dotibus me

retur.

36 Nereidesque] Nymphæ maris, Nerei filiæ, numero quinquaginta.

Pater] Nereus est, antiquissimus maris Deus, Oceani et Tetbyos filius.

Vade memor nostri, vento reditura secundo;

Impleat illa tuos fortior aura sinus.

Tum mare in hæc magnus proclinet littora Nereus;

Huc venti spirent; huc agat æstus aquas. Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni; Ipsa tua moveas turgida vela manu.

Primus ego aspiciam notam de littore pinum,

Et dicam, Nostros advehit illa Deos:

Oscula pro reditu victima vota cadet:

40

Excipiamque humeris, et multa sine ordine carpam

45

Inque tori formam molles sternentur arenæ ;
Et tumulus mensæ quilibet instar erit.

Illic apposito narrabis multa Lyæo,

Pæne sit ut mediis obruta navis aquis:

Dumque ad me properas, nec iniquæ tempora noctis,
Nec te præcipites extimuisse Notos.

50

reversura vento favente. Ille rentus vehementior inflet tua vela. Tum maZNUS Nereus incurvet mare in hæc littora: huc flent venti, huc astus impellat aquas. Ipse preceris, Zephyri soli impellant vela: ipsa explices vela tumida tua manu. Ego prior spectabo navem cognitam de littore, et dicam, Illa adducit nostros Deos: et excipiam humeris, et confuse sumam multa suaria: hostia promissa pro recursu mactabitur. Et tenues arence cumulabuntur in speciem lecti, et quilibet acervus erit instar mensæ. Illic multa referes vino adhibito, quomodo naris sit propemodum mersa aquis: et dum festinas ad me, nec exparisse tempora molesta noctis, nec

[ocr errors]

rut si.-38 Heins. suos pro tuos.--39 Scripti multi, et primæ edd. declinet: Fr. propellat: Pal. 3. procurvet: 2. proclamet.-40 Huc venti spirent legit Heins. e D. Exc. in quibus Hinc venti spirent, hinc a. Eurus aquas: vulgo Huc v. spectent: Sa. Huc ventus portet: Ed. prima Hanc venti spectent.— 41 P. et 4. alii lintea soli.-43 Pinum Exc. Pol. vulgo puppem.-45 Quidam codd. Excipiamque ulnis: quidam ordine sumam: duo jungam.-46 Pal. vict. grata: Scr. nostra: Mor. 3. multa.-48 Sa. Et tumulus: prima ed. et scripti nonnulli Et cumulus. Vulgo Pro mensa tumulus quilibet esse potest: tres Pro mensa cumulus.

NOTE

37 Vade] Corinnam alloquitur. 38 Illa] Quæ te revehet, scil. Fortior] Vehementior; ut citius revertaris.

39 Proclinet] Ut ventis et mari se. cundo utatur.

41 Ipsa] Utpote visendi tui Nasonis cupida.

42 Moreas] Redeandi cupiditate, scil.

44 Deos] Felicitatem.

46 Veta] Diis promissa.

Cadet] Mactabitur.

49 Lyco] Vino: Lyaus namque unum est ex Bacchi nominibus.

Omnia pro veris credam, sint ficta licebit :
Cur ego non votis blandiar ipse meis?

Hæc mihi quamprimum cœlo nitidissimus alto
Lucifer admisso tempora portet equo.

55

Austros procellosos. Credam omnia pro veris, licebit falsa fuerint. Quamobrem ipse ego non faream meis votis? Lucifer splendidissimus mihi quam primum afferat equo incitato hæc tempora ex sublimi calɔ.

NOTE

54 Cur ego] Quamobrem ego negem mea vota, quæ pro tuo reditu feci, valuisse, eis serviens? interpretantur. Nihil ad rem, sensus est, Cur non mihi ego indulgeam, atque credam pro veris, quæ tu ficta in mei gratiam referes, cum te vera dicere optem? Quamobrem difficilis fuerim in iis credendis, quæ vera esse exopto? Sunt nempe nonnulli adeo stulti homines, ut sibi nulla bona ex

Phantasia, omnia mala depromant. Nihil, nisi quod malum est, credunt. Atque hac nostra explicatione ingenioso Poëtæ favemus, cui forte nimia visa sunt, quæ ex Corinnæ persona sibi plus æquo faventia scripsit. 55 Nitidissimus] Candidissimus, felicissimus.

56 Lucifer] Veneris est stella, Solis adventum prænuntians. Admisso] Concitato.

ELEGIA XII.

Exultat quod amica potitus sit.

ITE triumphales circum mea tempora lauri:
Vicimus in nostro est ecce Corinna sinu.
Quam vir, quam custos, quam janua firma (tot hostes!)
Servabant, ne qua posset ab arte capi.

Hæc est præcipuo victoria digna triumpho ;

In qua, quæcumque est, sanguine præda caret.

5

Lauri triumphales, circumdate mea tempora. Victoria potiti sumus: ecce Corinna est in nostro gremio. Quam maritus, quam custos, quam fores validæ, tot hostes custodiebant ; ne posset abripi ulla fraude. Hæc victoria meretur maximum triumphum; in qua præda, quæcumque est, nullo infecta est cruore. Non parca

1 P. laurus.-2 N. et quatuor al. Vincimus.-3 Optimus P. firma seræque. Unus Med. quot hostes: N. ct Arund. firmus ut hostis: dno, fortis ut hostis.

Induat adversis contraria pectora telis

Miles, et æternum sanguine nomen emat.
Quærat avarus opes; et quæ lassarit arando
Æquora, perjuro naufragus ore bibat.
At mihi contingat Veneris languescere motu;
Cum moriar, medium solvar et inter opus:
Atque aliquis, nostro lacrymans in funere, dicat,
Conveniens vitæ mors fuit ista suæ.

35

$tis! Miles muniat pectora opposita telis adversis, et comparet laudem immortalem sanguine. Avarus inhiet divitiis; et naufragus sorbeat ore perjuro maria, quæ fatigaverit sulcando. At mihi eveniat torpescere motu Veneris; et cum obibo, dissolvar inter opus medium; atque aliquis lugens in nostris exequiis dicat: Iste interitus fuit dignus sua vita.

[ocr errors]

-33 Arando reposuit Heins. e vestigiis P. in quo arundo, et Arund, qui exhibet irundo: vulgo eundo.-38 Sua nnus Mor. pro div. lect. vulgo tuæ. Alter Mor. voto tuo.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PRIMA malas docuit, mirantibus æquoris undis,

Peliaco pinus vertice cæsa vias;

Pinus resecta collibus Peliacis prima ostendit perniciosa itinera, undis æquoris

NOTE

Malas] Humano generi pernicio

Docuit] Non pinus quidem, nec

1 Prima] Primam fuisse Argo navem voluerunt fabulæ; quia ea major, et novo modo.

sas.

Quæ concurrentes inter temeraria cautes
Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.

O utinam, remo ne quis freta longa moveret,
Argo funestas pressa bibisset aquas!

[ocr errors]

Ecce fugit notumque torum, sociosque Penates;
Fallacesque vias ire Corinna parat.

Quid tibi (me miserum!) Zephyros Eurosque timebo,
Et gelidum Borean, egelidumque Notum?

Non illic urbes, non tu mirabere sylvas;
Una est injusti cœrula forma maris.

10

stupentibus; quæ audax inter scopulos concurrentes tulit arietem insignem villis aureis. O utinam, ne quis agitaret vasta maria remo, Argo illisa polasset aquas letales! Ecce Corinna destituit lectum solitum, et Penates conjugales, et cupit currere per vias dolosas. Quorsum, me miserum! tibi metuum Zephyros, et Euros, et frigidum Aquilonem, et Austrum tepidum? Tu non mirabere illic oppida, non nemora, Una est glauca species perfidi maris, Nec altum mare habet exiguas

1 Al. undas.--5 Sa. longa secaret.-6 D. et prima ed. mersa bibisset.-7 Mor. notamque domum. Al. patriosque Pen.-10 Egelidumque conj. Heins. e P. et Arund. qui habent et gelidumque: vulgo præcipitemque: N. et tres al. non gelidumque: duo prætepidumque.-12 Jun. incerti maris: duo inviti: duo inviși:

navis, sed qui ea vecti.

NOTE

Mirantibus] Mari, quod est animatorum hominum, tribuit.

2 Peliaco] Pelion mons est Thessaliæ.

3 Concurrentes] Græcum verbum Symplegades interpretatur. Sunt autem Symplegades, quæ et Cyaneæ dicuntur, duæ insulæ, sive, potius scopuli in Ponto, contra Thracium Bosphorum: quas fabulati sunt Poëtæ inter se concurrere, quod e latere procul visentibus coëuntium speciem præbeant.

Temeraria] Quia per medias ausa transire Symplegades.

. Cautes] Symplegades, scil. qua Jasoni iter fuit.

5 Remo ne quis] Id est, Ut nullus pravo ab Argo navi sumto exemplo, iter mari faciendum sciret.

6 Pressa] Depressa, in fundum rapta; vel scopulis illisa.

7 Sociosque] Maritales: nupta enim Poëtæ amica, ut multis ex locis antea vidimus.

8 Fallaces] Per mare facilis error; ubi sunt scopuli, venti, &c.

9 Quid tibi] Quasi dicat, Frustra timebo.

Zephyros] Ventos ob occasu flantes; qui Latine Favonii dicuntur.

Eurosque] Ventos ab ortu flantes. 10 Borean] Aquilo est a Septe»trione et plaga frigidissima ruens. Egelidumque] Constat Notum sea

4 Conspicuam] Insignem, spectabi- Austrum a meridionali plaga spiran. Jem.

Vellere] De aureo vellere loquitur, ad quod rapiendum Jason profectus dicitur. Nota fabula.

tem tepidum quandoque, saltem non ea esse frigiditate qua Boreas.

12 Una] Aqua nempe cernitur, et id tantum.

« ZurückWeiter »