Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tum quoque non paucos (si te bene novimus) ures:
Tum quoque præteriens vulnera multa dabis.

Non possunt (licet ipse velis) cessare sagittæ.

Fervida vicino flamma vapore nocet.
Talis erat domita Bacchus Gangetide terra:
Tu gravis alitibus; tigribus ille fuit.

Ergo, ego cum possim sacri pars esse triumphi,
Parce tuas in me perdere, victor, opes.
Aspice cognati felicia Cæsaris arma :

Qua vincit, victos protegit ille, manu.

45

50

quoque (si bene te novimus) inflammabis multos: tum quoque transiens infliges multas plagas. Spicula (quamvis ipse cupias) non possunt quiescere. Flamma ardens officit calore propinquo. Talis erat Bacchus tellure Gangetide subacta, Tu es onerosus avibus; ille fuit tigribus. Ergo, cum possim esse pars sacri triumphi, noli, victor, male consumere adversus me tuas vires. Intuere prospera arma Cæsaris consanguinei: ille tuetur subactos manu qua subegit.

et al. pennas gemma et rutilos var.-46 Vir doctiss. propter illud ipse velis, legendum putat Fervida nativo flamma vapore necat.-48 Francins legebat ille suis.-49 Ergo, ego cum septem codd. vulgo Ergo cum.-52 Vincit. Mor, et tres al. vulgo vicit.

41 Pennas] Alas.

NOTE

Gemma] Alii habent gemina; nt idem quod Maro dixerit Poëta noster,' paribus alis.'

Variante] Distinguente et ornante.
42 Aureus] Pulcher.
Rotis] Curru.

45 Non possunt] Quam facile et pronum sit in amorem prolabi, indi

cat.

46 Fervida] Etsi, inquit, facularum tuarum ignis hominum cordibus non applicetur, vicino tamen vapore urit. Vapore] Calore.

ligit, a Gange maximo fluvio sic dictam.

48 Tu gravis] Differentia inter Bacchum et Cupidinem hæc fuit, quod illius currus tigribus, hujus columbis traheretur.

Gravis] Nimirum gravis est animalibus currum trahentibus qui in eo sedet.

50 Perdere] Frustra vero ille suas vires exerceat, qui in victum insurgat.

51 Cognati] A Venere, per Ænean et Iulum, genus ducere gentem Ju

47 Talis] Qualis tu es, supple, liam voluerunt Principum adulatotriumphator.

Gangetide] Terram Indicam intel

res.

Delph. et Var, Clas.

Ovid.

2 B

ELEGIA III.

Ad amicam.

Jus

USTA precor: quæ me nuper prædata puella est,
Aut amet, aut faciat cur ego semper amem.

Ah nimium volui! tantum patiatur amari:
Audierit nostras tot Cytherea preces.

Accipe, per longos tibi qui deserviat annos;
Accipe, qui pura norit amare fide.

Si me non veterum commendant magna parentum
Nomina, si nostri sanguinis auctor eques;
Nec meus innumeris renovatur campus aratris,
Temperat et sumtus parcus uterque parens;
At Phoebus, comitesque novem, vitisque repertor,
Hoc faciant; et, me qui tibi donat, Amor:
Et nulli cessura fides, sine crimine mores,

Nudaque simplicitas, purpureusque pudor.

5

10

Equa oro: aut puella quæ nuper me cepit amet, aut præstet quamobrem esp semper amem. Ah! nimium expetivi: tantum sinal se amari. Cytherea exaudiverit tot nostras petitiones. Recipe, qui tibi serviat per multos annos: recipe, qui sciat amare sincera fide. Si nomina magnifica antiquorum avorum non me decorant; nec eques est auctor nostri sanguinis; nec ager meus iteratur innumeris aratris, et parens uterque tenax modum facit impensa; at Phœbus, et comites novem, et inrentor vitis hoc agant; et amor qui me tuum facit; et fides nulli secunda; mores inculpati; et sincera ingenuitas, et pudor purpureus. Mille non me juvani; non sum

3. Heins. putabat vori pro volui. Francius, modo se patiatur.-4 Mor. Audieris.-5 Heins. proposuit tibi qui, Dea, serviat annos. -8 Al. nec nostri. -10 Heins. sumtu pro sumtui.-11 Al. jurisque repertor.—13 Pa. Et Rus

NOTE

1 Prædata] Suum fecit. In eadem a re militari petita metaph. persistit.

4 Cytherea] Venus a Cytheris insula, ad quam mari emergens pri mum appulit.

9 Renovatur] Instauratur, colitur: tametsi multa jugera non possideo.

11 Comitesque] Musæ.

Vitisque repertor] Bacchus ; qui adeo sordidarum potatiuncularum non est Deus, ut potius bonarum artium auctor sit; quem et carmina docentem in remotis rupibus vidisse, alicubi testatur Flaccus.

Non mihi mille placent: non sum desultor Amoris:
Tu mihi (si qua fides) cura perennis eris.
Tecum, quos dederint annos mihi fila Sororum,
Vivere contingat; teque dolente mori.

Te mihi materiem felicem in carmina præbe;
Provenient causa carmina digna sua.
Carmine nomen habent, exterrita cornibus Io,
Et quam fluminea lusit adulter ave;

Quæque, super pontum simulato vecta juvenco,
Virginea tenuit cornua vara manu.

15

20

desultor amoris. Tu (si quam mihi fidem habes) eris mihi cura perpetua. Obreniat mihi transigere tecum atatem quam fila sororum indulserint, et excedere vita te afflicta. Dato te mihi materiam lætum in versus ; versus fluent digni sua causa, To tremefacta cornibus, et quam adulter fefellit alite fluviali, nuctæ sunt famam versibus; et quæ, ablata per æquor ficto tauro, corripuit cornua vara manu puellari.

cessuri, non Dis: P. Et nulli censura et Dis: Ed. Gryph. ann. 1554. Et non cessuri, nisi Dis.-15 Desultor P. et Ar. item Exc. P. I. ac Scal. vulgo desertor: quidam delusor: N. simulator.—18 R.te_moriente mori. Heins. teque obeunte mori.-19 Alii materiam; et in carmine.-20 Provenient causa...sua P. et quidam al. vulgo Proveniant causæ c. d. tuæ: Sa. cum al. et edd. nonnullæ causæ suæ: Bersm, et al. causa tua.-21 Vulg. habet: P. cum aliis mendose numen habent.-24 Vara P. et N. vulgo falsa: Arund. vera: duo al. curva:

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

suam, si ipsa velit, carminibus suis nomen gloriamque consecuturam.

Exterrita cornibus] Postquam in vaccam a Jove, Junonis metu, transmutata est: quam fabulam plenissime postea in Metam. videbimus.

[o] Inachi Argivorum fluvii fuit filia, quam Jupiter amavit.

22 Quam] Leda est, Castoris et Pollucis mater, quam Jupiter cygni forma indutus vitiavit.

Fluminea] Nimirum cygni aquis et fluviis gaudent.

23 Quæque] Europa est, Agenoris Phonicum regis filia; quam Jupiter in taurum versus rapuit, ac in Cretam transportavit.

Simulato] Ille enim qui taurus videbatur Jupiter erat.

24 Vara] Introrsum et in se invicem curva; qualia sunt plurima tau

Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem;
Junctaque semper erunt nomina nostra tuis.

25

Nos etiam pariter celebrabimur per omnes terras, et laus nostra semper erit con

nexa tuæ.

Exc. D. pressa.-25 Francius emend. Tu quoque per totum par. cantaberis

orb.

rorum cornua.

NOTE

26 Nomina] Atque adeo laudes.

ELEGIA IV.

Amicam, qua arte, quibusve nutibus in cœna præsente viro uti debeat, admonet.

VIR tuus est epulas nobis aditurus easdem:
Ultima cœna tuo sit, precor, illa viro.
Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
Aspiciam? tangi quem juvet, alter erit?
Alteriusque sinus apte subjecta fovebis?
Injiciet collo, cum volet, ille manum?

5

Maritus tuus venturus est nobiscum ad idem convivium. Oro illa sit ultima cœna marito tuo. Ergo ego conviva intuebor tantum puellam amatam? alius erit, qui gratum sit tangi? Et apposite subdita calefacies pectora alterius? Ille impo

1 Nobis aditurus P. et Me. vulgo nobiscum.—5 Multi sinu dextram subjecta : F. sinus dextram: R. sinum dextra: unus V. Alterius captam dextram: abus cum Arund. Alteriusque apte dextram: unus Med. Alteriusque sinu dextram

NOTE

1 Nobis] Pro nobiscum, quod est in aliis. Græcismus ; quo et Claudianus,

et Lucretius, et ipse Cicero usus

est.

Desine mirari, posito quod candida vino

Atracis ambiguos traxit in arma viros.

Nec mihi sylva domus, nec equo mea membra cohærent:

Vix a te videor posse tenere manus.

10

Quæ tibi sint facienda tamen, cognosce; nec Euris
Da mea, nec tepidis verba ferenda Notis.

Ante veni, quam vir: nec, quid, si veneris ante,
Possit agi, video; sed tamen ante veni.
Cum premit ille torum, vultu comes ipsa modesto
Ibis, ut accumbas; clam mihi tange pedem.
Me specta, nutusque meos, vultumque loquacem :
Excipe furtivas, et refer ipsa, notas.

15

net manum collo, quando libebit? Ne mireris, quod splendida Atracis pellexit in arma viros bimembres vino admoto. Nec sylva est mihi sedes, nec mei artus sunt connexi equo: ægre videor posse abstinere manus a te. Disce tamen quæ sint tibi præstanda: nec trade meas voces rapiendas subsolanis, nec calidis austris. Adesto prius quam maritus: nec prospicio quid possit fieri, si ante adveneris: sed tamen ante veni. Postquam ille accubuerit, ipsa comes accedes facie verecunda, ut assideas; furtim preme mihi pedem. Me intuere, et nutus meos, et faciem garrulam : recipe signa clandestina, et ipsa redde. Proferam superciliis verba significantia,

subnixa.-7 Donza corrig. Desino.--8 Mor. Atrac. Hæmonios. Pa. ambiguas manus.—12 Duo V. nec trepidis.—15 Premit P. probante Heins. vulgo premet. -17 Mo. 3. vullusque meos. Alter M. vultumque fugacem.-19 Unus Med.

NOTE

7 Desine mirari] Scopus est, ab exemplo, omnia posse Amorem, aut ad omnia cogere posse zelotypiam, ostendere.

8 Atracis] Patronymicum nomen est ab Atrace. Hippodamia vero, Pirithoi uxor, intelligitur, de qua in Helenæ epistola: cujus causa inter Centauros et Herculem, Theseum, aliosque, grave jurgium, deinde et certamen fuit.

Ambiguos] Centauros bimembres intelligit, qui partim homines partim equi videbantur.

9 Sylva] Quæ Centauris domus fuit.

Nec equo] Sicut Centauris. Non sum Centaurus, uno verbo.

10 Vix a te] Dicit se propemodum idem, quod Centauri fecerunt, incepturum; atque amicam marito suo erepturum.

11 Nec Euris] Id est, Nec ea, quæ dicam, contemne, aut eorum obliviscere. Proverbialis locutio, nostris etiam hominibus familiaris.

Euris] Eurus ventus est ab Ortn spirans.

12 Tepidis] Quia a meridie veni

unt.

15 Torum] Lectum; in quo discumbere cibum sumturi veteres solebant.

18 Notas] Signa; quibus invicem suos sensus, sine voce, exprimunt

amantes.

« ZurückWeiter »